<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:38-41</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:38-41</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>venio</reg> nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem esse aut imaginem testium. <reg>etenim</reg> fidem primum ipsa tollit consensio, quae patefacta est compromisso Sardorum et coniuratione recitata; deinde illa cupiditas quae suscepta est spe et pr<add>omissione</add><note>promissione <hi rend="italic">Mai</hi>: pr ... <hi rend="italic">A</hi></note> praemiorum; postremo ipsa natio, cuius tanta vanitas est ut libertatem a servitute nulla re alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego<note><w type="lemma">ego</w> aio <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> Sardorum querelis moveri nos numquam <add>dico</add><note>dico <hi rend="italic">suppl. Beier</hi> (<hi rend="italic">fort.</hi> neque nego ... nos non numquam)</note> oportere. <reg>non</reg> sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab eis<note>iis <hi rend="italic">Müller</hi>: his <hi rend="italic">A</hi></note> decesserit, cum rei <add>fr</add>u<add>mentariae</add><note>frumentariae <hi rend="italic">Mai</hi>: .. u ... <hi rend="italic">A</hi></note> Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus et iucundus fuit. </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>pateat</reg> vero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationi<note>coniuratiovi <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Beier</hi></note> via intercludatur, obsaepiatur<note>obsaepiatur <hi rend="italic">Peyron</hi>: obsidiatur <hi rend="italic">A</hi></note> insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis. <reg>damnatus</reg> est T. Albucius<note>T. <hi rend="italic">Beier</hi>: L. <hi rend="italic">A</hi></note>, C. Megaboccus<note><w type="lemma">C.</w> et C. <hi rend="italic">Mai</hi></note><note>Megabocchus <hi rend="italic">Heinrich, cf. Att.</hi> ii. 7. 3 (<foreign xml:lang="grc">Μεγάβακχον</foreign> <hi rend="italic">quendam nominat Plutarch. Crass.</hi> 25)</note> ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis. <reg>ita</reg> fidem maiorem varietas ipsa faciebat. <reg>testibus</reg> enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur. </p></div><div n="41" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. <reg>at</reg> creditum est aliquando Sardis. <reg>et</reg> fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. <reg>quae</reg> si erunt, tamen<note><w type="lemma">tamen</w> tum <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> sibi credi gaudeant et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>