<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:30-45a</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:30-45a</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si te omen nominis vestri forte duxit, nos tamen id more maiorum, quia faustum putamus, non ad perniciem, verum<note>perniciem valere verum <hi rend="italic">Beier</hi></note> ad salutem interpretamur. <reg>sed</reg> omnis ista celeritas ac festinatio, quod inquisitionem, quod priorem actionem totam sustulisti, illud patefecit et inlustravit quod occultum tamen non erat, non esse hoc iudicium iudici, sed comitiorum consularium causa comparatum. </p></div><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>hic</reg> ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo. <reg>fuerint</reg><note>fuerant <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Francken</hi></note> enim eae partes aut eius quem id facere dolor et<note>dolor et <hi rend="italic">Mai</hi>: doleret <hi rend="italic">A</hi></note> suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, quod aut non<note>non <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">om. T</hi></note> animadvertebat quem violaret, aut facilem sibi fore in gratiam reditum<note>in gratiam red. <hi rend="italic">A</hi>: red. in gratia <hi rend="italic">T</hi></note> arbitrabatur; </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p>ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. <reg>quid</reg> enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? <reg>quid</reg>? avus<note>avos <hi rend="italic">AT</hi></note> eius<note>eius <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. A</hi></note> P. Africano non fuit, quid? mihi ipsi idem iste, quid? ego illi? <reg>quae</reg> inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus vero certe numquam attulerunt. </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p><reg>successori</reg><note>successum <hi rend="italic">A</hi></note> decessor invidit, voluit<note>voluit <hi rend="italic">T</hi>: et voluit <hi rend="italic">A</hi></note> eum quam maxime offensum quo magis ipsius memoria excelleret<note>memoria excelleret <hi rend="italic">T</hi>: memoriam lacesseret <hi rend="italic">A</hi></note>; res non modo non abhorrens a consuetudine sed usitata etiam et valde pervagata<note>etiam et valde pervagata <hi rend="italic">T</hi>: etiam num et vulgata <hi rend="italic">A</hi></note>. <reg>neque</reg> vero tam<note>tam <hi rend="italic">A</hi>: tamen <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. Ascon.</hi></note> haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humanitate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi<note>C.: <hi rend="italic">om. Ascon.</hi></note>, fratris sui, competitorem fore putasset. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qui</reg> sive patricius sive plebeius esset—nondum<note>nondum <hi rend="italic">T, Ascon.</hi>: non <hi rend="italic">A</hi></note> enim certum constituerat<note>constitutum erat <hi rend="italic">Ascon.</hi></note>—cum hoc<note><w type="lemma">hoc</w> illo <hi rend="italic">Ascon.</hi></note> sibi<note>sibi <hi rend="italic">T, Ascon.</hi>: sibi certum <hi rend="italic">A</hi></note> contentionem fore putabat<note>neque vero ... putabat <hi rend="italic">hab. Asconius</hi> <quote rend="smallcaps">circa medivm</quote></note>, Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. <reg>quam</reg> ob rem se consule neque repelli fratrem volebat neque, iste<note>iste <hi rend="italic">Müller</hi>: ipse <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. A</hi></note> si patricius esset, parem Scauro fore videbat, nisi hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset. </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ego</reg> id fratri in honore fratris amplissimo non concedendum putem, praesertim qui<note>qui <hi rend="italic">A</hi>: qum <hi rend="italic">T</hi></note> quid amor fraternus valeat paene praeter ceteros sentiam? <reg>at</reg> enim frater iam non petit. <reg>quid</reg> tum? <reg>si</reg> ille retentus a cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, si a publicanis, si ab omnibus sociis, civibus exoratus anteposuit honori suo commoda salutemque provinciae, propterea putas semel<note>putas semel <hi rend="italic">A</hi>: putassentvel (<hi rend="italic">Peyron</hi>) <hi rend="italic">T</hi></note> exulceratum animum tam facile potuisse sanari? </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> in istis omnibus rebus, praesertim apud homines barbaros, opinio plus valet saepe quam res ipsa. <reg>persuasum</reg> est Sardis se nihil Appio gratius esse facturos quam si de Scauri fama detraxerint; multorum etiam spe commodorum praemiorumque ducuntur; omnia consulem putant posse, praesertim ultro pollicentem. <reg>de</reg> quo plura iam non dicam. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui<note><w type="lemma">et qui</w> et inique <hi rend="italic">Francken</hi>: <hi rend="italic">fort. excidit</hi> parum fraterne</note> multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. <reg>generi</reg> igitur toti<note>toti <hi rend="italic">Müller</hi>: totius <hi rend="italic">A</hi></note> accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo<note>nihil modo <hi rend="italic">Niebuhr</hi>: nihil mode <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">del. Francken</hi></note>, nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide<note><w type="lemma">rapide</w> cupide <hi rend="italic">Beier</hi></note> omnia<note>omnia, omnia <hi rend="italic">Cramer</hi></note> conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta. </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>venio</reg> nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem esse aut imaginem testium. <reg>etenim</reg> fidem primum ipsa tollit consensio, quae patefacta est compromisso Sardorum et coniuratione recitata; deinde illa cupiditas quae suscepta est spe et pr<add>omissione</add><note>promissione <hi rend="italic">Mai</hi>: pr ... <hi rend="italic">A</hi></note> praemiorum; postremo ipsa natio, cuius tanta vanitas est ut libertatem a servitute nulla re alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego<note><w type="lemma">ego</w> aio <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> Sardorum querelis moveri nos numquam <add>dico</add><note>dico <hi rend="italic">suppl. Beier</hi> (<hi rend="italic">fort.</hi> neque nego ... nos non numquam)</note> oportere. <reg>non</reg> sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab eis<note>iis <hi rend="italic">Müller</hi>: his <hi rend="italic">A</hi></note> decesserit, cum rei <add>fr</add>u<add>mentariae</add><note>frumentariae <hi rend="italic">Mai</hi>: .. u ... <hi rend="italic">A</hi></note> Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus et iucundus fuit. </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>pateat</reg> vero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationi<note>coniuratiovi <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Beier</hi></note> via intercludatur, obsaepiatur<note>obsaepiatur <hi rend="italic">Peyron</hi>: obsidiatur <hi rend="italic">A</hi></note> insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis. <reg>damnatus</reg> est T. Albucius<note>T. <hi rend="italic">Beier</hi>: L. <hi rend="italic">A</hi></note>, C. Megaboccus<note><w type="lemma">C.</w> et C. <hi rend="italic">Mai</hi></note><note>Megabocchus <hi rend="italic">Heinrich, cf. Att.</hi> ii. 7. 3 (<foreign xml:lang="grc">Μεγάβακχον</foreign> <hi rend="italic">quendam nominat Plutarch. Crass.</hi> 25)</note> ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis. <reg>ita</reg> fidem maiorem varietas ipsa faciebat. <reg>testibus</reg> enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur. </p></div><div n="41" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. <reg>at</reg> creditum est aliquando Sardis. <reg>et</reg> fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. <reg>quae</reg> si erunt, tamen<note><w type="lemma">tamen</w> tum <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> sibi credi gaudeant et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent? </p></div><div n="42" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>fallacissimum</reg> genus esse Phoenicum omnia monumenta vetustatis atque omnes historiae nobis prodiderunt. <reg>ab</reg> his orti Poeni multis Carthaginiensium<note>Carthaginiensium <hi rend="italic">del. Müller</hi></note> rebellionibus, multis violatis fractisque foederibus nihil se degenerasse docuerunt. A Poenis admixto Afrorum genere Sardi non deducti in Sardiniam atque ibi constituti, sed amandati<note>amendati <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Mai</hi></note> et repudiati coloni. </p></div><div n="43" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re cum integri nihil fuerit in hac gente <add>pestilentiae</add><note>pestilentiae <hi rend="italic">supplevi</hi></note> plena<note><w type="lemma">plena</w> pura <hi rend="italic">Heinrich</hi>: Poena <hi rend="italic">Francken</hi></note>, quam valde eam putamus tot transfusionibus coacuisse? <reg>hic</reg> mihi ignoscet Cn. Domitius Sincaius, vir ornatissimus, hospes et familiaris meus, ignoscent denique omnes<note>denique omnes <hi rend="italic">Beier</hi>: d ... ones <hi rend="italic">A</hi></note> ab eodem Cn. Pompeio civitate donati, quorum tamen omnium laudatione utimur, ignoscent alii viri boni ex Sardinia; credo enim esse quosdam. </p></div><div n="44" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me<note>sed a me <hi rend="italic">Mai</hi>: sedamen <hi rend="italic">A</hi></note> est de universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. <reg>magnam</reg> quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. <reg>quae</reg> est enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam civitatem? </p></div><div n="45a" type="textpart" subtype="section"><p>Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum int<add>eritu</add><note>interitu <hi rend="italic">Beier</hi>: int <hi rend="italic">A</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>