<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:14-29</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:14-29</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>num</reg> igitur in his criminibus, iudices, residet<note>residet iam <hi rend="italic">Mai</hi>: resitetiam <hi rend="italic">A</hi>: resident etiam <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? <reg>qui</reg> igitur id factum est? <reg>quia</reg> dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese<note>sese <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">clausulae gratia</hi>): se <hi rend="italic">A</hi></note>. </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> vero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum vim naturamque quaeramus. <reg>etenim</reg> testis non modo <reg>afer</reg> aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti potest; dominus est ipse voluntatis suae, in quo est impunita men<add>tien</add>di licen<add>t</add>i<add>a</add><note>men ... di licen. i. <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">suppl. Heinrich</hi></note>. </p></div><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><reg>argumentum</reg> vero, quod quidem est<note>quod quidem est <hi rend="italic">Heinrich</hi>: quoquedeest <hi rend="italic">A</hi></note> proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum vere vocari potest—rerum<note><w type="lemma">rerum</w> quod rerum <hi rend="italic">Kayser</hi></note> vox est, naturae vestigium, veritatis nota; id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur. <reg>qua</reg> re, in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et cederem; vincerer enim<note>enim <hi rend="italic">Madvig</hi>: omni <hi rend="italic">A</hi></note> re, vincerer causa, vincerer veritate. </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p><reg>agmen</reg> tu mihi inducas Sardorum et catervas et me non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? <reg>non</reg> potero equidem disputare, sed ad horum fidem et mansuetudinem con<add>fug</add>ere, <add>a</add>d ius iu<add>randum iudicum, ad</add> populi Romani <add>aeq</add>uitatem<note>con ... re. dus. u ... PR ... uitatem <hi rend="italic">A</hi> (<hi rend="italic">Peyron</hi>): <hi rend="italic">suppl. Beier</hi></note>, qui hanc familiam in hac urbe principem voluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores. </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><q><reg>poposcit</reg>, imperavit, eripuit, coegit.</q><reg>si</reg> doces<note>docet <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. nescio quis apud Orelli</hi></note> tabulis, quoniam habet seriem quandam et ordinem contracti negoti confectio ipsa tabularum, attendam acriter et quid in defendendo mihi agendum sit videbo. <reg>si</reg> denique nitere testibus<note>nitere testibus <hi rend="italic">T</hi>: ... usn ... re <hi rend="italic">A</hi></note> non dico bonis viris ac probatis, noti sint modo, quem ad modum mihi cum quoque sit confligendum<note>sit conflig. <hi rend="italic">T</hi>: conflig. sit <hi rend="italic">A</hi></note> considerabo. </p></div><div n="19" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sin</reg> unus color, una vox, una natio est omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis argumentis sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut privatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me vertam, iudices, aut quid agam? Cum singulis disputem? quid? <reg>non</reg> habuisti quod dares. <reg>habuisse</reg> se<note><hi rend="italic">sqq. interpunxit Francken</hi></note> dicet. <reg>quis</reg> id sciet<note>scit <hi rend="italic">Beier</hi></note>, quis iudicabit<note>iudicabit <hi rend="italic">T</hi>: id iudicavit <hi rend="italic">A</hi>: indicavit <hi rend="italic">Beier</hi></note>? <reg>non</reg> fuisse causam. <reg>finget</reg> fuisse. <reg>qui</reg> refellemus? <reg>potuisse</reg> non dare, si<note>si <hi rend="italic">T</hi>: se <hi rend="italic">A</hi></note> noluisset. <reg>vi</reg> ereptum esse dicet. <reg>quae</reg> potest eloquentia disputando ignoti hominis impudentiam confutare? </p></div><div n="20" type="textpart" subtype="section"><p><reg>non</reg> agam igitur cum ista Sardorum conspiratione et cum expresso, coacto sollicitatoque periurio subtiliter neque<note>neque <hi rend="italic">T</hi>: nec <hi rend="italic">A</hi> acuta quaedam et <hi rend="italic">Kreyssig</hi> (<hi rend="italic">cf. de Orat.</hi> iii. 32)</note> acu quaedam enucleata argumenta conquiram, sed contra impetum istorum<note>istorum <hi rend="italic">T</hi>: istum illorum <hi rend="italic">A</hi></note> impetu ego nostro concurram atque confligam. <reg>non</reg> est unus mihi quisque<note>unus mihi quisque <hi rend="italic">T</hi>: unus quisque mihi <hi rend="italic">A</hi></note> ex illorum acie protrahendus neque cum singulis decertandum atque pugnandum; tota est acies illa uno impetu prosternenda. </p></div><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>est</reg> enim unum maximum totius Sardiniae frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogavit, quod genus uno<note>uno <hi rend="italic">A</hi>: unum <hi rend="italic">T</hi></note> testimoni foedere et consensu omnium est confirmatum. <reg>quod</reg> ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, iudices, ut me totius nostrae defensionis quasi quaedam fundamenta iacere<note>fund. iacere <hi rend="italic">T</hi>: iacere fund. <hi rend="italic">A</hi></note> patiamini. <reg>quae</reg> si erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis partem pertimescam. </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><reg>dicam</reg> enim primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro; quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidolosum<note>formidulosum <hi rend="italic">AT</hi></note> frumentarium crimen accedam. </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>quod</reg> est igitur hoc accusationis, Triari, genus, primum ut inquisitum non ieris? quae fuit ista tam ferox, tam explorata huius opprimendi fiducia? <reg>pueris</reg> nobis audisse videor L. Aelium<note>Laelium <hi rend="italic">T</hi>: Vaelium <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Peyron</hi></note>, libertinum hominem litteratum ac facetum<note>ac facetum <hi rend="italic">om. A</hi> Q. <hi rend="italic">A</hi>: TITIQ. <hi rend="italic">T</hi>: T. Quincti <hi rend="italic">Francken</hi></note>, cum ulcisceretur patroni iniurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse. A quo cum quaereretur<note>quaereretur <hi rend="italic">T</hi>: quaeretur <hi rend="italic">A</hi></note> quam provinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi octavam, dum in foro bovario inquireret, postulavit. </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum? <q><reg>delata</reg> enim,</q> inquit, <q>causa ad me<note>ad me <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">om. T</hi></note> Romam<note>Romae <hi rend="italic">AT</hi>: <hi rend="italic">corr. Francken</hi></note> est.</q> <reg>quid</reg>? ad me Siculi nonne Romam<note>Roman <hi rend="italic">T</hi>: Roma <hi rend="italic">A</hi></note> causam Siciliae detulerunt? <reg>at</reg> qui<note>at qui <hi rend="italic">Madvig</hi>: atqui <hi rend="italic">Priores</hi></note> homines! <reg>prudentes</reg> natura, callidi usu, doctrina eruditi. <reg>tamen</reg> ego mihi provinciae causam in provincia ipsa<note>provinciam ipsam <hi rend="italic">AT</hi>: <hi rend="italic">corr. Mai</hi></note> cognoscendam et discendam<note>et discendam <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. A</hi></note> putavi. </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>an</reg> ego querelas<note>querellas <hi rend="italic">AT</hi> (<hi rend="italic">ita ubique</hi>)</note> atque iniurias aratorum non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? <reg>peragravi</reg>, inquam, Triari, durissima quidem hieme vallis Agrigentinorum atque collis. <reg>campus</reg> ille nobilissimus ac feracissimus ipse me causam paene docuit Leontinus. <reg>adii</reg> casas aratorum, a stiva ipsa homines mecum conloquebantur. </p></div><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> sic fuit illa expressa causa non ut audire ea quae dicebam, iudices, sed ut cernere et paene tangere viderentur. <reg>neque</reg> enim mihi probabile neque verum videbatur me, cum fidelissimae atque antiquissimae provinciae patrocinium recepissem, causam tamquam unius clientis in cubiculo meo discere. </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>ego</reg> nuper, cum Reatini, qui essent in fide mea, me suam publicam causam de Velini fluminibus et cuniculis<note>cunculis <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Peyron</hi></note> apud hos consules agere voluissent, non existimavi me neque dignitati praefecturae gravissimae neque fidei meae satis esse facturum, nisi me causam illam non solum homines sed etiam locus ipse lacusque docuisset. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> tu aliter fecisses, Triari, si te id tui isti Sardi facere voluissent, hi qui te in Sardiniam minime venire voluerunt, ne longe aliter omnia atque erant ad te delata cognosceres, nullam multitudinis in Sardinia querelam, nullum in Scaurum<note>Scauro <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Orelli</hi></note> odium populi <gap reason="lost" rend=". . . ."/> </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><add>anhe</add>litu<note>litu <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">suppl. Beier</hi></note> Aetnam ardere dicunt, sic Verrem obruissem<note>obruissem <hi rend="italic">Heinrich</hi>: operuissem <hi rend="italic">A</hi></note> Sicilia teste tota. <reg>tu</reg> vero comperendinasti uno<note>tu vero comp. uno <hi rend="italic">Beier</hi>: tuo comp. um <hi rend="italic">A</hi></note> teste producto. <reg>at</reg> quo teste, di immortales! <reg>non</reg> satis quod uno, non quod ignoto, non quod levi; etiamne Valerio teste primam actionem confecisti, qui patris tui beneficio civitate donatus gratiam tibi non inlustribus officiis, sed manifesto periurio rettulit? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>