<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:45-48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:45-48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="45" type="textpart" subtype="section"><p>neque vero<note>vero <hi rend="italics">om. T</hi></note> tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent<note>exspectent <hi rend="italics">Lambinus</hi></note>. <reg>haec</reg> enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. <reg>isto</reg> in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae<note>nostrae <hi rend="italics">TE</hi>: nostra <hi rend="italics">cett.</hi></note> tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et hodie<note>et ae hodie <hi rend="italics">T</hi></note> esse volumus<note><w type="lemma">volumus</w> videmus <hi rend="italics">c<hi rend="superscript">2</hi>k, ed. V</hi></note> quam plurimos gratiosos. <reg>decuriatio</reg> tribulium<note>tribulum (-buum <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>c</hi>) <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. ed. V</hi></note>, discriptio<note>descriptio <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Bücheler</hi></note> populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim<note><w type="lemma">vim</w> iram <hi rend="italics">Cobet</hi>: odium <hi rend="italics">Müller</hi></note> ac dolorem excitarent<note>excitarent <hi rend="italics">Tc<hi rend="superscript">2</hi></hi>: excitarem <hi rend="italics">a</hi>: excitarunt <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>haec</reg> doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis<note>te iis <hi rend="italics">Lag.</hi> 9: telis <hi rend="italics">TEa</hi>: te his <hi rend="italics">cett.</hi></note> armis uti quae tibi<note>utique tibi <hi rend="italics">TEa</hi></note> lex dabat noluisse. <reg>tribulibus</reg> enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus. </p></div><div n="46" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hanc</reg> tu rationem<note><w type="lemma">tu rationem</w> iurationem (ui rat. <hi rend="italics">a</hi>) <hi rend="italics">TEa</hi></note> cum fugeris cumque<note><w type="lemma">cumque</w> cu <hi rend="italics">T</hi>: cum <hi rend="italics">Kayser</hi></note> eos<note>eos <hi rend="italics">ed. Gryph.</hi>: hos <hi rend="italics">codd.</hi></note> iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum<note><w type="lemma">cum</w> tum <hi rend="italics">E</hi></note> scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc<note>sibi hoc <hi rend="italics">TEac</hi>: hoc tibi (sibi <hi rend="italics">bk<foreign xml:lang="grc">χ</foreign></hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare? <milestone resp="editor" n="19" unit="chapter"/><reg>ego</reg> Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint<note>sint <hi rend="italics">TEac</hi>: sunt <hi rend="italics">cett.</hi></note>, accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum. </p></div><div n="47" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nam</reg><note>nam <hi rend="italics">TE</hi>: iam <hi rend="italics">cett.</hi></note> ut ego doceo gratiosum esse in sua<note>in sua <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> tribu Plancium, quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per<note><w type="lemma">se per</w> se <hi rend="italics">T</hi></note> patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse. <reg>quod</reg> si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena. </p><p rend="indent"><reg>itaque</reg> haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuario<note>tribunario <hi rend="italics">P</hi></note> crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione contendere. </p></div><div n="48" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sic</reg> enim tecum ago. <reg>quam</reg> tibi commodum est<note><w type="lemma">est</w> sit <hi rend="italics">E<hi rend="superscript">1</hi></hi></note>, unam tribum<note>tribum unam <hi rend="italics">TE</hi></note> delige; tu doce<note>delige tu: doce <hi rend="italics">Naugerius</hi> (1)</note>, id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem<note><w type="lemma">quem</w> quae <hi rend="italics">codd. Sylvii</hi></note> tulerit docebo. <reg>estne</reg> haec vera contentio? placetne sic agi? num<note>num <hi rend="italics">TE</hi>: non <hi rend="italics">cett.</hi></note> possum magis pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? <reg>quid</reg> taces, quid dissimulas, quid tergiversaris? <reg>etiam</reg> atque etiam insto atque urgeo, insector<note>insequor <hi rend="italics">E</hi> ideo <hi rend="italics">Ta</hi></note>, posco atque adeo flagito crimen. <reg>quamcumque</reg> tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poteris<note>potueris <hi rend="italics">E</hi></note>, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. <reg>neque</reg><note>neque <hi rend="italics">TE</hi>: nec <hi rend="italics">cett.</hi></note> erit haec alia ratio Plancio ac tibi<note>tibi <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note>, Laterensis<note>Laterensis <hi rend="italics">TEa</hi>: Laterensi <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>nam</reg> ut quas tribus tu tulisti, si iam<note>si iam <hi rend="italics">Eb<hi rend="superscript">2</hi></hi>: sic iam <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: suam (sententiam <hi rend="italics">k</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumque<note>cuiusque <hi rend="italics">TEa</hi></note> tribus rationem poposceris redditurum. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>