<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:41-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:41-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="41" type="textpart" subtype="section"><p><reg>non</reg> enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est. <milestone resp="editor" n="17" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>an</reg> vero nuper clarissimi cives nomen editicii<note>editici <hi rend="italics">TE<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: editicium <hi rend="italics">Schol.</hi>: editi <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">corr. Garatoni</hi></note> iudicis non tulerunt, cum ex <num>CXXV</num> iudicibus principibus equestris ordinis quinque et <num>LXX</num> reus reiceret, <num>L</num> referret<note>ferret <hi rend="italics">Gronovius</hi></note>, omniaque potius permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices ita feremus ut neminem reiciamus? </p></div><div n="42" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit populusque iussit, ita fecisses ut huic<note>huic <hi rend="italics">TE</hi>: hunc <hi rend="italics">cett.</hi></note> et suam et ab hoc observatas tribus<note>tribus <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> ederes<note>ederes <hi rend="italics">TE</hi>: ederent <hi rend="italics">cett.</hi></note>, non modo non quererer, sed hunc eis<note>iis (his <hi rend="italics">E</hi>) <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> iudicibus editis qui idem testes<note>idem testes <hi rend="italics">TE</hi>: testes idem <hi rend="italics">cett.</hi></note> esse possent absolutum putarem, neque nunc multo secus existimo. <reg>cum</reg> enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam notis indicavisti<note>indic. <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: iudic. <hi rend="italics">cett.</hi></note>; fugisti sententiam legis, aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam versari maluisti. </p></div><div n="43" type="textpart" subtype="section"><p><q>Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam habuerat venalem. <reg>quid</reg> diceret apud Voltiniensis aut apud<note>aut apud <hi rend="italics">TE</hi>: aut <hi rend="italics">cett.</hi></note> tribulis suos iudices?</q><reg>immo</reg> vero tu quid diceres? quem iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? <reg>etenim</reg> si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter necessitudinem ac<note>necess. ac (aut <hi rend="italics">T</hi>) vicin. <hi rend="italics">TE</hi>: vicin. ac necess. <hi rend="italics">cett.</hi></note> vicinitatem, suam vero certe<note>certe <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> edidisset. <reg>vel</reg><note>vel <hi rend="italics">Keil</hi>: ut <hi rend="italics">TEa</hi>: et <hi rend="italics">cett.</hi></note> si quaesitor huic<note>huic <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> edendus fuisset, quem tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas et ea<note>ea <hi rend="italics">TE</hi>: mea (-ae <foreign xml:lang="grc">Σ<hi rend="superscript">1</hi></foreign>: meae similis <foreign xml:lang="grc">Σ<hi rend="superscript">2</hi>Ϛ</foreign>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic iudices<note>fugiendos tribules huic iudices <hi rend="italics">TE</hi>: fugiendum tribulem huic iudices <hi rend="italics">cett.</hi></note> cui quaesitorem<note>quaestorem <hi rend="italics">Ta</hi></note> tribulem exoptandum fuisse videatis. </p></div><div n="44" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="18" unit="chapter"/><reg>neque</reg> ego nunc consilium reprehendo tuum quod <add>non</add><note>non <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi>c<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> eas tribus quibus erat<note>erat <hi rend="italics">hoc loco hab. TE, post</hi> notus <hi rend="italics">cett.</hi></note> hic maxime notus<note><w type="lemma">notus</w> notus non <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>c<hi rend="superscript">1</hi><foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi></note> edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. <reg>etenim</reg> quis te tum audiret illorum, aut quid diceres<note>diceret <hi rend="italics">T</hi></note>? <reg>sequestremne</reg> Plancium? <reg>respuerent</reg><note>respuerint <hi rend="italics">TEa</hi></note> aures, nemo agnosceret, repudiarent<note>repudiarent <hi rend="italics">TE</hi>: repudiaretur <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>an</reg> gratiosum? <reg>illi</reg> libenter audirent, nos non timide confiteremur. <reg>noli</reg> enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri<note>sancire <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Manutius</hi></note> voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. <reg>semper</reg> fuerunt viri boni<note>viri boni <hi rend="italics">TE</hi>: boni viri <hi rend="italics">cett.</hi></note> qui apud tribulis suos gratiosi esse vellent; </p></div><div n="45" type="textpart" subtype="section"><p>neque vero<note>vero <hi rend="italics">om. T</hi></note> tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent<note>exspectent <hi rend="italics">Lambinus</hi></note>. <reg>haec</reg> enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. <reg>isto</reg> in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae<note>nostrae <hi rend="italics">TE</hi>: nostra <hi rend="italics">cett.</hi></note> tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et hodie<note>et ae hodie <hi rend="italics">T</hi></note> esse volumus<note><w type="lemma">volumus</w> videmus <hi rend="italics">c<hi rend="superscript">2</hi>k, ed. V</hi></note> quam plurimos gratiosos. <reg>decuriatio</reg> tribulium<note>tribulum (-buum <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>c</hi>) <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. ed. V</hi></note>, discriptio<note>descriptio <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Bücheler</hi></note> populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim<note><w type="lemma">vim</w> iram <hi rend="italics">Cobet</hi>: odium <hi rend="italics">Müller</hi></note> ac dolorem excitarent<note>excitarent <hi rend="italics">Tc<hi rend="superscript">2</hi></hi>: excitarem <hi rend="italics">a</hi>: excitarunt <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>haec</reg> doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis<note>te iis <hi rend="italics">Lag.</hi> 9: telis <hi rend="italics">TEa</hi>: te his <hi rend="italics">cett.</hi></note> armis uti quae tibi<note>utique tibi <hi rend="italics">TEa</hi></note> lex dabat noluisse. <reg>tribulibus</reg> enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus. </p></div><div n="46" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hanc</reg> tu rationem<note><w type="lemma">tu rationem</w> iurationem (ui rat. <hi rend="italics">a</hi>) <hi rend="italics">TEa</hi></note> cum fugeris cumque<note><w type="lemma">cumque</w> cu <hi rend="italics">T</hi>: cum <hi rend="italics">Kayser</hi></note> eos<note>eos <hi rend="italics">ed. Gryph.</hi>: hos <hi rend="italics">codd.</hi></note> iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum<note><w type="lemma">cum</w> tum <hi rend="italics">E</hi></note> scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc<note>sibi hoc <hi rend="italics">TEac</hi>: hoc tibi (sibi <hi rend="italics">bk<foreign xml:lang="grc">χ</foreign></hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare? <milestone resp="editor" n="19" unit="chapter"/><reg>ego</reg> Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint<note>sint <hi rend="italics">TEac</hi>: sunt <hi rend="italics">cett.</hi></note>, accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum. </p></div><div n="47" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nam</reg><note>nam <hi rend="italics">TE</hi>: iam <hi rend="italics">cett.</hi></note> ut ego doceo gratiosum esse in sua<note>in sua <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> tribu Plancium, quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per<note><w type="lemma">se per</w> se <hi rend="italics">T</hi></note> patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse. <reg>quod</reg> si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena. </p><p rend="indent"><reg>itaque</reg> haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuario<note>tribunario <hi rend="italics">P</hi></note> crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione contendere. </p></div><div n="48" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sic</reg> enim tecum ago. <reg>quam</reg> tibi commodum est<note><w type="lemma">est</w> sit <hi rend="italics">E<hi rend="superscript">1</hi></hi></note>, unam tribum<note>tribum unam <hi rend="italics">TE</hi></note> delige; tu doce<note>delige tu: doce <hi rend="italics">Naugerius</hi> (1)</note>, id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem<note><w type="lemma">quem</w> quae <hi rend="italics">codd. Sylvii</hi></note> tulerit docebo. <reg>estne</reg> haec vera contentio? placetne sic agi? num<note>num <hi rend="italics">TE</hi>: non <hi rend="italics">cett.</hi></note> possum magis pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? <reg>quid</reg> taces, quid dissimulas, quid tergiversaris? <reg>etiam</reg> atque etiam insto atque urgeo, insector<note>insequor <hi rend="italics">E</hi> ideo <hi rend="italics">Ta</hi></note>, posco atque adeo flagito crimen. <reg>quamcumque</reg> tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poteris<note>potueris <hi rend="italics">E</hi></note>, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. <reg>neque</reg><note>neque <hi rend="italics">TE</hi>: nec <hi rend="italics">cett.</hi></note> erit haec alia ratio Plancio ac tibi<note>tibi <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note>, Laterensis<note>Laterensis <hi rend="italics">TEa</hi>: Laterensi <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>nam</reg> ut quas tribus tu tulisti, si iam<note>si iam <hi rend="italics">Eb<hi rend="superscript">2</hi></hi>: sic iam <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: suam (sententiam <hi rend="italics">k</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumque<note>cuiusque <hi rend="italics">TEa</hi></note> tribus rationem poposceris redditurum. </p></div><div n="49" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="20" unit="chapter"/><reg>sed</reg> cur<note>cur <hi rend="italics">TEak</hi>: cur ego <hi rend="italics">cett.</hi></note> sic ago? <reg>quasi</reg> non comitiis iam superioribus sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit subito praeter opinionem omnium<note>omnium <hi rend="italics">om. T</hi></note>, ut, ne si cogitasset quidem largiri quispiam<note>largiri quispiam <hi rend="italics">TE</hi>: quispiam largiri <hi rend="italics">cett.</hi></note>, daretur spatium comparandi. <reg>vocatae</reg> tribus, latum suffragium, diribitae<note>diribitae (-pite <hi rend="italics">a</hi>) <hi rend="italics">TEa</hi>: descriptae <hi rend="italics">cett.</hi></note> <add>tabellae</add><note>tabellae <hi rend="italics">Wunder</hi>: renuntiatae <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">glossema voc.</hi> tabellae <hi rend="italics">expulit</hi>)</note>. <reg>longe</reg> plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec esse potuit suspicio. ain<note>ain <hi rend="italics">TE</hi>: an <hi rend="italics">cett.</hi></note> tandem? una centuria praerogativa tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis<note>iis <hi rend="italics">Tk</hi>: his <hi rend="italics">cett.</hi></note> ipsis comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis fuerint<note>fuerint (-unt <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi></hi>) <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>b<hi rend="superscript">1</hi></hi>: fuerit <hi rend="italics">cett.</hi></note> praerogativa? </p></div><div n="50" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quo</reg> quidem tempore, Laterensis, si id<note>Later. si id <hi rend="italics">TE</hi>: si id, Later. <hi rend="italics">cett.</hi></note> facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura <add>se</add><note>se <hi rend="italics">suppl. hoc loco ed. V, post</hi> te <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg., post</hi> omnis <hi rend="italics">Cobet</hi></note> fuerit multitudo. <reg>numquam</reg> enim fere<note>fere <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett., Schol.</hi></note> nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo Romano<note>Romano <hi rend="italics">om. Schol.</hi> est <hi rend="italics">E</hi>: sunt <hi rend="italics">T</hi>: fuit <hi rend="italics">cett.</hi></note> supplex repudiata est. <reg>sed</reg> si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti<note>sicuti <hi rend="italics">TE</hi>: sicut <hi rend="italics">cett.</hi></note> esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris. <reg>equidem</reg> primum ut honore dignus essem maxime semper laboravi, secundo<note>secundo loco <hi rend="italics">Hirschfelder</hi>: <hi rend="italics">fort.</hi> secundum (<hi rend="italics">cf. Vat.</hi> 15)</note> ut existimarer; tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit. </p></div><div n="51" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="21" unit="chapter"/><reg>quaeris</reg> etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. <reg>noli</reg> ista meditari atque illud cave potius ne tua ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendatur<note>reprehendatur <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> § 8)</note>. <reg>vidit</reg> enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo fratre<note>fratre <hi rend="italics">Borghesi</hi>: patre <hi rend="italics">codd.</hi> cive <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi>c</hi></note> suo, potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse factum et eundem sine repulsa factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniunctum, egregium virum, L. Volcatium<note>Volcacium <hi rend="italics">TEgp</hi></note>, vidit M. Pisonem ista in<note>ista in <hi rend="italics">TE, Priscian.</hi> iii. 34: in ista <hi rend="italics">cett.</hi></note> aedilitate offensiuncula accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. <reg>avus</reg> vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus aedilitatis acceptis repulsis<note>aedilitatibus repulsus <hi rend="italics">E</hi></note> septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos omnis scimus aedilitate praeteritos consules esse factos. </p></div><div n="52" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. <reg>tribunus</reg> militum L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor<note>quaesitor <hi rend="italics">T</hi> C. <hi rend="italics">g, Manutius</hi>: Q. <hi rend="italics">cett.</hi></note> C. Caelius, clarissimus ac fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus<note>scimus factos <hi rend="italics">E</hi></note> esse. <reg>quae</reg> tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum<note>istum cursum <hi rend="italics">TEb<hi rend="superscript">1</hi></hi>: cursum istum <hi rend="italics">cett.</hi></note> tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur. <reg>nihil</reg> est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum. <add><reg>detractum</reg></add><note>detractum. Detractum <hi rend="italics">k, Angelius</hi>: detractum <hi rend="italics">cett.</hi></note> dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua. <milestone resp="editor" n="22" unit="chapter"/><reg>noli</reg> enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius<note>illius <hi rend="italics">om. Schol.</hi></note> petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti. <reg>denuntiasti</reg> homo adulescens quid de summa re<note>re <hi rend="italics">TE</hi>: r. <hi rend="italics">a</hi>: rei <hi rend="italics">cett.</hi></note> publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat. </p></div><div n="53" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ob rem in dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum animos tuus ille fortis animus offenderet; qui te incautum fortasse nunc tuo loco demovere potuerunt, providentem autem<note>autem <hi rend="italics">TE</hi>: ante <hi rend="italics">cett.</hi></note> et praecaventem numquam certe movebunt<note>demovebunt <hi rend="italics">Ernesti</hi></note>. </p><p rend="indent"><reg>an</reg> te illa argumenta duxerunt? <q><reg>dubitatis</reg><note>dubitabitis <hi rend="italics">Schol.</hi></note>,</q> inquit<note>inquit <hi rend="italics">del. Cobet</hi></note>, <q>quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio tulerit Plancius?</q> <reg>an</reg> una fieri potuerunt, si una tribus non tulissent? <q><reg>at</reg><note>at <hi rend="italics">ed. Crat.</hi>: an <hi rend="italics">codd.</hi></note> non nullas punctis paene totidem.</q> <reg>quippe</reg>, cum iam facti<note>facti <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>k, Angelius</hi>: factis <hi rend="italics">cett.</hi></note> prope superioribus comitiis declaratique venissent. <reg>quamquam</reg> ne id quidem suspicionem coitionis<note><w type="lemma">coitionis</w> comitiis <hi rend="italics">E</hi></note> habuerit. <reg>neque</reg> enim umquam maiores nostri sortitionem constituissent aediliciam, nisi viderent accidere posse ut competitores pares suffragiis essent. </p></div><div n="54" type="textpart" subtype="section"><p><reg>et</reg> ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio<note>Plotio Pedio <hi rend="italics">TE</hi>: plocio <hi rend="italics">k</hi>: potius plodio (plotio <hi rend="italics">b</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note>, Teretinam <add>a</add><note>a <hi rend="italics">bk, edd. VR</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> Plancio tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in angustum venirent. <reg>quam</reg> convenit nondum cognita populi voluntate hos quos iam<note><w type="lemma">iam</w> tam <hi rend="italics">T</hi></note> tum coniunctos fuisse dicis iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem, cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse? <reg>etenim</reg> verebantur, credo, angustias. <reg>quasi</reg> res in contentionem aut in discrimen aliquod posset<note>possent <hi rend="italics">E</hi></note> venire. <reg>sed</reg> tamen tu A. Plotium<note>A. Plotium <hi rend="italics">E</hi>: an plocium (ampl. <hi rend="italics">T</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note>, virum ornatissimum, in idem crimen vocando<note>vocando <hi rend="italics">TE</hi>: vocandum <hi rend="italics">cett.</hi></note> indicas<note>iudicas <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Garatoni</hi> interrogatus <hi rend="italics">scripsi</hi>: rogatus <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">i. e. laesisti Plotium, qui testibus tuis pepercit</hi>)</note> eum te adripuisse a quo non sis interrogatus. <reg>nam</reg> quod questus es pluris te<note>te <hi rend="italics">om. T</hi></note> testis habere de Voltinia quam quot<note>quot <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">xϚ</foreign></hi>: quod <hi rend="italics">cett.</hi> iudicas <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Angelius</hi></note> in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis te producere<note>producere <hi rend="italics">TE</hi>: adducere <hi rend="italics">cett.</hi></note> qui, quia nummos acceperint, te praeterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse. </p></div><div n="55" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="23" unit="chapter"/><reg>illud</reg> vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re<note>re <hi rend="italics">om. Ta</hi></note> recenti, nunc in causa refrixit. <reg>neque</reg> enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis<note>ostendis <hi rend="italics">TE</hi>: ostenderis (-ras <hi rend="italics">k</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>atque</reg><note>atque <hi rend="italics">Hirschfelder</hi></note> is quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum<note>iactatum <hi rend="italics">E<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>k</hi>: iactatus (-tari <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign></hi>) <hi rend="italics">b<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi>: iacturam <hi rend="italics">cett.</hi></note> graviter querebatur. <reg>qui</reg> si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur non<note><w type="lemma">cur non</w> cur <hi rend="italics">T</hi></note> eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti? </p><p rend="indent"><reg>sed</reg> neque tu haec exhibes<note>haec exhibes <hi rend="italics">scripsi</hi>: haec habes <hi rend="italics">TE</hi>: habes haec <hi rend="italics">cett.</hi></note> neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. <reg>magnae</reg> sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. <reg>multi</reg> huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum<note>reorum <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: reum <hi rend="italics">T</hi>: rerum <hi rend="italics">cett.</hi></note> omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum<note>iudicum <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt consequantur. </p></div><div n="56" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quibuscum</reg> me, iudices, pugnantem more meo<note>more meo <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: meo more <hi rend="italics">cett.</hi></note> pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugere<note>defugere <hi rend="italics">Schol.</hi>: effugere <hi rend="italics">cett.</hi></note> quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt<note>sint <hi rend="italics">TE</hi></note> illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae<note>molestiae <hi rend="italics">T</hi></note> remittere debeatis. <reg>illud</reg> unum vos magno opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni<note>sermone <hi rend="italics">TE</hi></note> fortunas innocentium subiciendas putetis. </p></div><div n="57" type="textpart" subtype="section"><p><reg>multi</reg> amici accusatoris<note>accusatores <hi rend="italics">TEa</hi></note>, non nulli etiam nostri iniqui<note><w type="lemma">iniqui</w> inimici <hi rend="italics">Lambinus</hi></note>, multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. <reg>nihil</reg> est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius<note><w type="lemma">latius</w> nihil latius <hi rend="italics">c<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">χ</foreign></hi></note> dissipatur. <reg>neque</reg> ego, si fontem maledicti reperietis, ut<note><w type="lemma">ut</w> ut aut <hi rend="italics">c</hi></note> neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo. <reg>sed</reg> si quid sine capite manabit, aut si quid erit<note>aut quod erit <hi rend="italics">TEc</hi>: atque erit <hi rend="italics">Müller</hi> qui] si qui <hi rend="italics">Koepk</hi>: quique <hi rend="italics">Müller</hi></note> eius modi ut non exstet auctor, qui audierit <add>autem</add><note>autem <hi rend="italics">suppl. Baiter</hi></note> aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris <q>audivi<note>audivi <hi rend="italics">TEp</hi>: auditu <hi rend="italics">cett.</hi></note></q> ne quid innocenti reo<note>innoc. reo <hi rend="italics">TE</hi>: reo innoc. <hi rend="italics">cett.</hi></note> noceat oramus. </p></div><div n="58" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="24" unit="chapter"/><reg>sed</reg> venio iam<note>iam <hi rend="italics">om. T</hi></note> ad L. Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi, quem ille omni et humanitate et virtute<note>et humanitate (humilitate <hi rend="italics">T</hi>) et virtute <hi rend="italics">TE</hi>: et virtute et humanitate <hi rend="italics">cett.</hi></note> ornatus adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. <reg>in</reg> quo, Cassi, si ita tibi<note>ita tibi <hi rend="italics">TE</hi>: tibi ita <hi rend="italics">Schol.</hi>: illa (ista <hi rend="italics">ap<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>) tibi <hi rend="italics">cett.</hi></note> respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse qui id nobis<note>id fuisse qui nobis <hi rend="italics">T</hi></note> narraret, praesertim mortuo Congo<note>Conco <hi rend="italics">Schol.</hi>: long. <hi rend="italics">T</hi>: longe <hi rend="italics">E</hi>: longino <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">corr. Roth</hi></note>, non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum<note>audisse primum <hi rend="italics">T</hi></note> audisse confitear<note>confiteor <hi rend="italics">E</hi></note>. <reg>et</reg> quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae pleraque de ipso me<note>ipso (-os <hi rend="italics">T</hi>) me <hi rend="italics">T, Lambinus</hi>: ipso fine <hi rend="italics">cett.</hi></note> fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt. </p></div><div n="59" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quaesisti</reg> utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset<note>esset e <hi rend="italics">E</hi></note> familia consulari. <reg>ego</reg> vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen<note>tamen <hi rend="italics">TE</hi>: tamen illi <hi rend="italics">cett.</hi></note> honorum aditus numquam illi<note>illi <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> faciliores optavi quam mihi fuerunt. <reg>quin</reg> etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere—quamquam ad praecepta aetas non est gravis<note>gravis <hi rend="italics">T</hi>: gnarus <hi rend="italics">Ea</hi>: generatus <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>gp</hi>: gnatus (-ti <hi rend="italics">k</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi>: grandis <hi rend="italics">Klotz</hi></note>—quae rex<note>quae rex <hi rend="italics">Klotz</hi>: quare (que <hi rend="italics">b</hi>) <hi rend="italics">codd.</hi></note> ille a Iove ortus suis praecepit<note>praecipit <hi rend="italics">T</hi>: praecepit <hi rend="italics">cett.</hi></note> filiis: <quote rend="blockquote"><l><reg>vigilandum</reg> est semper; multae insidiae sunt bonis. </l><l part="I"><reg>id</reg> quod multi invideant<note>id quod multi videant (<hi rend="italics">sic</hi>) <hi rend="italics">post</hi> nonne <hi rend="italics">hab. codd.</hi>: <hi rend="italics">huc transtuli</hi> (<hi rend="italics">cf. Sest.</hi> 102)</note>— </l></quote> <reg>nostis</reg><note>nosti <hi rend="italics">Angelius</hi>: nostris <hi rend="italics">codd.</hi></note> cetera<note>cetera <hi rend="italics">TEa</hi>: ceteraque <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>nonne</reg>, quae scripsit gravis et ingeniosus poeta, scripsit non<note><w type="lemma">scripsit non</w> non <hi rend="italics">c, ed. V</hi></note> ut illos regios pueros qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad<note>et ad <hi rend="italics">TE</hi>: et <hi rend="italics">cett.</hi></note> laudem excitaret? </p></div><div n="60" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>quaeris</reg> quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. Scipionis fuisset filius. <reg>magis</reg> aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret<note>praestaret <hi rend="italics">TEa</hi>: praestare <hi rend="italics">cett.</hi></note>, quod ei minus invideretur. <reg>etenim</reg> honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriae dispares. <milestone resp="editor" n="25" unit="chapter"/><reg>quis</reg> nostrum se dicit M'. Curio, quis C. Fabricio, quis C. Duellio<note>C. Duellio <hi rend="italics">Vrsinus</hi>: P. (<hi rend="italics">om. T</hi>) Duellio (Duilio <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>) <hi rend="italics">codd.</hi></note> parem, quis <add>A.</add><note>A. <hi rend="italics">suppl. Kayser</hi></note> Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, <reg>maximo</reg>? <reg>tamen</reg><note>tamen <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. <reg>etenim</reg><note>etenim <hi rend="italics">TEc<hi rend="superscript">1</hi></hi>: et enim <hi rend="italics">cett.</hi></note> in virtute multi sunt<note>multi sunt <hi rend="italics">TE</hi>: multis <hi rend="italics">cett.</hi></note> adscensus, ut is maxime gloria<note>max. gloria <hi rend="italics">TE</hi>: gloria max. <hi rend="italics">cett.</hi></note> excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres<note>quaeres <hi rend="italics">TEa</hi>: quaeras <hi rend="italics">cett.</hi></note>, vix decimam partem reperies<note>reperies <hi rend="italics">b<foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi>Ϛ</foreign></hi>; reperis <hi rend="italics">cett.</hi></note> gloria dignam. <reg>sed</reg> nemo umquam sic egit ut tu: <q>cur iste fit<note><w type="lemma">fit</w> sit <hi rend="italics">TE</hi></note> consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit?</q> <reg>honore</reg> nihil amplius, laude multum. <reg>sic</reg> igitur Plancius nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>