<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:33-36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:33-36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><q><reg>asperius</reg>,</q> inquit, <q>locutus est aliquid aliquando.</q> <reg>immo</reg> fortasse liberius. <q><reg>at</reg> id ipsum,</q> inquit, <q>non est ferendum.</q> <reg>ergo</reg> ei<note>ii <hi rend="italics">Tc</hi>: hi <hi rend="italics">cett.</hi></note> ferendi sunt qui hoc<note>hoc <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat<note>debeat <hi rend="italics">Tb<hi rend="superscript">1</hi>c</hi></note>? <reg>equitum</reg> ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus<note>omni <hi rend="italics">T</hi></note> ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter<note><w type="lemma">ferociter</w> fortiter <hi rend="italics">T</hi></note> et libere<note>et libere <hi rend="italics">om. Schol.</hi></note> dicta commemorem? <milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/><reg>consuli</reg> P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio<note>edicto iustitio <hi rend="italics">c<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign></hi>: edicio (-iticio <hi rend="italics">E</hi>) iustitio (-cio <hi rend="italics">T</hi>) <hi rend="italics">TEa</hi>: edicto iusticia <hi rend="italics">cett.</hi></note> domum decedens<note>decedens <hi rend="italics">TE, Lag.</hi> 9, <hi rend="italics">Schol.</hi>: discedens <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi>: descendens <hi rend="italics">cett.</hi></note> rogasset Granium quid tristis esset<note>essem <hi rend="italics">T</hi>: isset <hi rend="italics">E</hi></note>; an quod reiectae auctiones<note>reiectae auctiones <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: auctiones <hi rend="italics">ab<foreign xml:lang="grc">χϚ</foreign></hi>: auctores <hi rend="italics">cett.</hi></note> essent: <q>immo vero,</q> inquit, <q>quod legationes<note>legationes <hi rend="italics">E, Schol.</hi>: legiones <hi rend="italics">cett.</hi></note>.</q> <reg>idem</reg> tribuno pl. potentissimo homini<note>homini <hi rend="italics">om. Schol.</hi></note>, M. Druso, et<note>et <hi rend="italics">Kiehl</hi>: sed <hi rend="italics">codd.</hi></note> multa in re publica<note>re p. <hi rend="italics">TE</hi>: r. p. <hi rend="italics">a</hi>: rem p. <hi rend="italics">cett.</hi></note> molienti, cum ille eum salutasset <add>et</add><note>et <hi rend="italics">suppl. Baiter</hi> dixisset <hi rend="italics">TEa</hi>: dixit <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi></hi>: dixissetque <hi rend="italics">cett.</hi></note>, ut fit, dixisset: <q>quid agis, Grani?</q> respondit: <q>immo vero tu, Druse, quid agis?</q> <reg>ille</reg> L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est<note>est <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi> nostra <hi rend="italics">TEa, Schol.</hi>: vestra <hi rend="italics">cett.</hi></note> oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quae</reg> enim umquam Plancio vox fuit<note>Plancio vox fuit <hi rend="italics">T</hi>: fuit Plancio (-ci <hi rend="italics">E</hi>) vox <hi rend="italics">cett.</hi></note> contumeliae potius quam doloris? quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? <reg>cum</reg> senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis<note>fuit public. <hi rend="italics">TE</hi>: public. fuit <hi rend="italics">cett.</hi></note>, sed eum ipsum<note><w type="lemma">ipsum</w> illum <hi rend="italics">Tabg</hi>: <hi rend="italics">om. E</hi></note> dolorem hic tulit paulo apertius. <reg>communis</reg><note>communis <hi rend="italics">TEb<hi rend="superscript">2</hi>k, <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> mg.</hi>: cum minus <hi rend="italics">cett.</hi></note> ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu promptum habuit et lingua. </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg>, iudices,—agnosco enim ex me—permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt conferuntur. <reg>ego</reg> quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut<note>sed aut <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: sed <hi rend="italics">cett.</hi></note> contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id<note>id me <hi rend="italics">E</hi></note> dixisse dicunt. <reg>ego</reg> autem, si quid<note><w type="lemma">quid</w> quod <hi rend="italics">TE</hi></note> est quod mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachor<note>stomachor <hi rend="italics">TE</hi>: stomachor vero <hi rend="italics">cett.</hi></note> cum aliorum non me digna in me conferuntur. <reg>nam</reg> quod primus scivit legem de publicanis tum cum vir amplissimus consul id<note>id <hi rend="italics">om. Schol.</hi></note> illi ordini per populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? <reg>si</reg> sortis, nullum crimen est in casu<note>casum <hi rend="italics">TEa</hi></note>; si consulis, <add>statuis</add><note>statuis <hi rend="italics">supplevi</hi>: splendor etiam Planci <hi rend="italics">codd.</hi> (splendor Planci <hi rend="italics">e margine irrepsisse videtur.</hi></note> etiam hunc a summo viro principem esse<note><hi rend="italics">Cf.</hi> §§ 14, 49, 96) esse <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> ordinis iudicatum. </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="15" unit="chapter"/><reg>sed</reg> aliquando veniamus ad causam. <reg>in</reg> qua tu nomine legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges<note>leges <foreign xml:lang="grc">ψϚ</foreign>: legis <hi rend="italics">cett.</hi></note> complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi editicios iudices es secutus<note>esse secutus <hi rend="italics">TE</hi>: secutus es <hi rend="italics">Schol.</hi></note>. <reg>quod</reg> genus iudicum<note>iudicum <hi rend="italics">Cobet</hi>: iudiciorum <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf. infra</hi>)</note> si est aequum ulla in re nisi in hac tribuaria<note>tributaria <hi rend="italics">abgp<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note>, non intellego quam ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem<note>reiectionem <hi rend="italics">TE</hi>: de reiectione (-nem <hi rend="italics">a</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> fieri voluerit iudicum<note>iudicum <hi rend="italics">TE</hi>: iudiciorum <hi rend="italics">cett.</hi></note> alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>