<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:29-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:29-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>omitto</reg> illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente—nam meo iudicio pietas fundamentum est<note>pietas ... <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: pietas est <hi rend="italics">c</hi></note> omnium virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus est<note>est <hi rend="italics">TEb<hi rend="superscript">2</hi>k<foreign xml:lang="grc">χ</foreign></hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. <reg>quid</reg> dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis<note>videtis <hi rend="italics">TEag<hi rend="superscript">2</hi></hi>: videatis <hi rend="italics">cett.</hi></note> luctus societatem? <reg>quid</reg> de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? <reg>atque</reg><note>atque <hi rend="italics">TEa</hi>: atqui <hi rend="italics">cett.</hi></note> haec sunt indicia, iudices, solida<note>iud. solida <hi rend="italics">TE</hi>: solida iud. <hi rend="italics">cett.</hi></note> et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. <reg>facilis</reg><note><w type="lemma">facilis</w> fragilis <hi rend="italics">Bake</hi></note> est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>omnibus</reg> igitur rebus ornatum hominem tam<note>tam <hi rend="italics">E</hi>: quam <hi rend="italics">Ta</hi>: quem <hi rend="italics">cett.</hi></note> externis quam<note>quam <hi rend="italics">TEa</hi>: quem <hi rend="italics">cett.</hi></note> domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine<note>generis dico et nominis <hi rend="italics">TE</hi>: generis et nominis dico <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">corr. Garatoni</hi></note>, superiorem aliis, municipum<note>municipiorum <hi rend="italics">T</hi></note>, vicinorum, societatum studio, meorum temporum<note>meorum temporum <hi rend="italics">TE</hi>: temporum meorum <hi rend="italics">cett.</hi></note> memoria, parem<note>parem <hi rend="italics">TE</hi>: partim <hi rend="italics">a</hi>: patris <hi rend="italics">cett.</hi></note> virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris? </p><p rend="indent"><reg>hunc</reg> tu vitae splendorem maculis aspergis istis? <reg>iacis</reg> adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. <q><reg>bimaritum</reg><note>bimaritum <hi rend="italics">TE</hi>: maritum <hi rend="italics">cett.</hi></note></q> appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. <reg>ductum</reg> esse ab eo in provinciam aliquem dicis<note>dicis <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>b<hi rend="superscript">1</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: dicas <hi rend="italics">cett.</hi> (<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg.</hi>): dictitas <hi rend="italics">Müller</hi></note> libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto<note>maledicto <hi rend="italics">TE</hi>: maledico <hi rend="italics">cett.</hi></note> mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute<note>iuventute <hi rend="italics">TE</hi>: iuvene <hi rend="italics">cett.</hi></note> vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano. </p></div><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p>O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! <reg>emissus</reg> aliquis<note>aliqui <hi rend="italics">Ta</hi>: est aliquis <hi rend="italics">k</hi></note> e<note><w type="lemma">e</w> est e <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">χ</foreign></hi></note> carcere. <reg>et</reg> quidem emissus per imprudentiam, emissus<note>per imprud. emissus <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note>, ut cognostis<note>ut cognostis <hi rend="italics">om. T</hi></note>, necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu<note>praetoris mandatu <hi rend="italics">Turnebus</hi>: p~mandatus <hi rend="italics">T</hi>: praemandatis <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">fort.</hi> a praemandatis</note> requisitus. <reg>atque</reg> haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis. <milestone resp="editor" n="13" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><q><reg>pater</reg> vero,</q> inquit, <q>etiam obesse filio debet.</q> O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! <reg>pater</reg> ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissimus, si sordidissimus<note>si sordid. <hi rend="italics">TE</hi>: sordid. <hi rend="italics">cett.</hi></note>, tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima commendatione naturae. </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominis<note>nominis <hi rend="italics">T</hi>: <hi rend="italics">om. E</hi>: ordinis <hi rend="italics">cett.</hi></note> ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil umquam reprehensum sed laudata<note>laudanda <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>g</hi></note> sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>