<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:34-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2:34-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi025.perseus-lat2"><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/>Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine; nam si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. <reg>quae</reg> iam licet considant! nihil est enim ultra illam<note>ullam <hi rend="italic">P, corr. BH</hi></note> altitudinem montium usque ad Oceanum quod sit Italiae pertimescendum. <reg>sed</reg> tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere: impolitae vero res et acerbae<note>acerbae <hi rend="italic">codd.</hi>: asperae <hi rend="italic">coni. Nipperd.,</hi> crudae <hi rend="italic">Halm</hi></note> si erunt relictae, quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum revirescent. </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re sit in eius tutela Gallia cuius fidei virtuti felicitati commendata est. <reg>qui</reg><note>Qui <hi rend="italic">P rell. praeter GE</hi> (quia), <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi> (et)</note> si Fortunae muneribus amplissimis ornatus saepius eius deae periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos penatis, si ad eam dignitatem quam in civitate sibi propositam videt, si ad iucundissimos liberos, si ad clarissimum generum redire properaret, si in Capitolium invehi victor cum illa insigni laurea<note>laurea <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): laude <hi rend="italic">codd.</hi> (laude lauream gestaret <hi rend="italic">b</hi>)</note> gestiret, si denique timeret casum aliquem, qui illi tantum addere iam non potest quantum auferre, nos tamen oporteret ab eodem illa omnia a quo profligata sunt confici velle: cum vero ille suae gloriae iam pridem rei publicae nondum satis fecerit, et malit tamen tardius ad suorum laborum fructus pervenire quam non explere susceptum<note>rei pub... susceptum <hi rend="italic">suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> rei publicae munus, nec imperatorem incensum ad rem publicam bene gerendam revocare nec totam Gallici belli rationem prope iam explicatam perturbare atque impedire debemus. </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="15" unit="chapter"/><reg>nam</reg> illae sententiae virorum clarissimorum minime probandae sunt, quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum Syria, alter citeriorem. <reg>qui</reg> ulteriorem, omnia illa de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se tenere<note>se tenere <hi rend="italic">Madv.</hi>: sentire <hi rend="italic">P rell. praeter HGEb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi> (se scire): se tueri <hi rend="italic">Kays.</hi>: se sancire <hi rend="italic">Halm</hi>: se sciscere <hi rend="italic">Harl.</hi> 2681: se servare <hi rend="italic">Weber</hi></note> legem quam<note>quam <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> esse legem neget, et, quae pars provinciae sit cui non possit intercedi, hanc<note>hanc <hi rend="italic">HGEb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: an <hi rend="italic">P rell</hi>: eam <hi rend="italic">Baiter</hi></note> se avellere, quae defensorem habeat, non tangere; simul et illud facit, ut, quod illi a populo datum sit, id non violet, quod senatus dederit, id senator properet auferre. <reg>alter</reg> belli Gallici rationem habet<note>habet et <hi rend="italic">Pluygers</hi></note>, fungitur officio boni senatoris, legem quam non putat, eam quoque servat; praefinit enim successori diem. <add><reg>quamquam</reg></add><note>Quamquam <hi rend="italic">scripsi</hi>: quae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi> (<hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi> nulla indic. lacunae</hi>): Quo <hi rend="italic">ut Manut. ita bk</hi>: Atqui <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> mihi nihil videtur alienius<note>alienius <hi rend="italic">Madv.</hi>: minus <hi rend="italic">codd.</hi> (§ 19) (minus... dissidere quam <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> a dignitate disciplinaque maiorum quam ut, qui consul Kalendis Ianuariis habere provinciam debet, is ut eam desponsam non decretam habere videatur. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>fuerit</reg> toto in consulatu sine provincia cui fuerit, ante quam designatus est, decreta provincia. <reg>sortietur</reg> an non? <reg>nam</reg> et non sortiri absurdum est, et quod sortitus sis non habere. <reg>proficiscetur</reg> paludatus? <reg>quo</reg>? quo pervenire ante certam diem non licebit. Ianuario, Februario provinciam non habebit: Kalendis ei denique Martiis nascetur repente provincia. </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ac</reg> tamen his sententiis Piso in provincia permanebit. <reg>quae</reg> cum gravia sunt <add>tum</add><note>tum <hi rend="italic">suppl. Angelius</hi> (quae cum gravia sint nihil <hi rend="italic">ed. V.</hi>)</note> nihil gravius illo, quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est, neque solum summo in viro sed etiam mediocri in homine ne<note>ne <hi rend="italic">Hk</hi> (<hi rend="italic">post homine</hi>) <hi rend="italic">om. P</hi>: id ne <hi rend="italic">Muell.</hi></note> accidat providendum. </p><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="16" unit="chapter"/><reg>ego</reg> vos intellego, patres conscripti, multos decrevisse eximios honores<note>honor. exim. <hi rend="italic">Hbk</hi></note> C. Caesari et prope singularis. <add><reg>si</reg></add><note>Si <hi rend="italic">suppl. Gruter</hi></note> quod ita meritus erat grati, sin etiam ut quam coniunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. <reg>neminem</reg> umquam est hic ordo complexus honoribus et beneficiis suis qui ullam dignitatem praestabiliorem ea quam per vos esset adeptus putarit. <reg>nemo</reg> umquam hic potuit esse princeps qui maluerit esse popularis. <reg>sed</reg> homines aut propter indignitatem<note>indignitatem <hi rend="italic">ut Schuetz ita b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: dignitatem <hi rend="italic">P rell.</hi></note> suam diffisi ipsi sibi, aut propter reliquorum obtrectationem ab huius ordinis coniunctione depulsi, saepe ex hoc portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt; qui si ex illa iactatione cursuque populari bene gesta re publica referunt aspectum in curiam atque huic amplissimae dignitati esse commendati volunt, non modo non repellendi sunt verum etiam expetendi. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>monemur</reg> a fortissimo viro atque optimo post hominum memoriam consule ut provideamus ne citerior Gallia nobis invitis alicui decernatur<note>decernatur <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>, om. rell.</hi>: detur <hi rend="italic">Madv.</hi>: alii detur nescio cui <hi rend="italic">coni. Momms.</hi></note> post eos consules qui nunc erunt designati, perpetuoque posthac ab iis qui hunc ordinem oppugnent populari ac turbulenta ratione teneatur. <reg>quam</reg> ego plagam etsi non contemno, patres conscripti, praesertim monitus a sapientissimo consule et diligentissimo custode pacis atque oti, tamen vehementius arbitror pertimescendum si hominum clarissimorum ac potentissimorum aut honorem minuero aut studium erga hunc ordinem repudiaro. <reg>nam</reg> ut C. Iulius omnibus a senatu eximiis aut<note>aut <hi rend="italic">P rell. praeter w</hi> (atque): ac <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> ed. R.</hi></note> novis rebus ornatus per manus hanc provinciam tradat ei cui minime vos velitis, per<note>et per <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus, ei ne libertatem quidem relinquat, adduci ad suspicandum nullo modo possum. <reg>postremo</reg> quo quisque animo futurus sit, nescio: quid sperem, video. <reg>praestare</reg> hoc senator debeo, quantum possum, ne quis vir clarus aut potens huic ordini iure irasci posse videatur. </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>atque</reg> haec, si inimicissimus essem C. Caesari, sentirem tamen rei publicae causa. </p><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="17" unit="chapter"/><reg>sed</reg> non alienum esse arbitror, quo minus saepe aut interpeller a non nullis aut tacitorum existimatione reprendar<note>reprendar <hi rend="italic">P rell.</hi>: reprehendar <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign> ed. R.</hi> (§ § 42, 45)</note>, explicare breviter quae mihi sit ratio et causa cum Caesare. <reg>ac</reg> primum illud tempus familiaritatis et consuetudinis quae mihi cum illo, quae fratri meo, quae C. Varroni, consobrino nostro, ab omnium nostrum adulescentia fuit, praetermitto. <reg>postea</reg> quam sum penitus in rem publicam ingressus, ita dissensi ab illo ut in disiunctione sententiae coniuncti tamen amicitia maneremus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>