<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2:35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2:35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="15" unit="chapter"/><reg>et</reg> quoniam legationis tuae facta mentio est, volo<note>volo etiam <hi rend="italic">Hks</hi></note> audire de te quo tandem senatus consulto legatus sis. <reg>de</reg> gestu intellego quid respondeas: tua lege, dicis. <reg>esne</reg> igitur patriae certissimus parricida? spectarasne<note>spectarasne <hi rend="italic">ks</hi>: spectarisne <hi rend="italic">P rell.</hi></note> id, ut patres conscripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur? <reg>adeone</reg> tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli, non oratores<note>oratores <hi rend="italic">Schol.</hi>: curatores <hi rend="italic">P rell.</hi></note>, non interpretes, non bellici consili auctores, non ministros muneris provincialis senatus more maiorum deligere posset<note>posset <hi rend="italic">edd.</hi>: possit <hi rend="italic">codd.</hi></note>? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>