<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.perseus-lat2"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>ac</reg> ne diutius loquar de auguratu tuo,—quod invitus facio ut recorder ruinas rei publicae; neque enim tu umquam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relinquam, ad scelera veniam, volo uti mihi respondeas, cum M. Bibulum consulem non dicam bene de re publica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti, sed hominem certe nusquam progredientem, nihil in<note>in <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. GEs</hi>: rei pub. <hi rend="italic">Hk all.</hi></note> re publica molientem, tantum animo ab actionibus tuis dissentientem,—cum eum tu consulem in vincula duceres et ab<note>ab <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: a <hi rend="italic">Schol. s</hi>: ad <hi rend="italic">GE</hi></note> tabula Valeria conlegae tui mitti iuberent, fecerisne ante rostra pontem continuatis tribunalibus, per quem consul populi Romani moderatissimus et constantissimus<note>et const. <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note>, sublato auxilio, exclusis amicis, vi<note>vi <hi rend="italic">Schol.</hi>: ut <hi rend="italic">P rell.</hi></note> perditorum hominum incitata, turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem, sed ad supplicium et ad necem duceretur? </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quaero</reg> num quis ante te tam fuerit nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum veterum facinorum sis imitator an inventor novorum; idemque tu cum his atque huius modi consiliis ac facinoribus nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, scelere vero atque audacia tua, M. Bibulum foro, curia, templis, locis publicis omnibus expulisses, inclusum domi contineres, cumque non maiestate imperi, non iure legum, sed ianuae praesidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur, miserisne viatorem qui M. Bibulum domo<note>domo <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi></hi>: domum <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>G<hi rend="superscript">1</hi>.</hi></note><note><hi rend="italic">Num</hi> domu? (<hi rend="italic">Verr.</hi> v, § 128)</note> vi extraheret, ut, quod in privatis semper est servatum, id<note>id <hi rend="italic">del. Garat.</hi></note> te tribuno plebis consuli<note>consili <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: consilii <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> domus exsilium esse non posset? </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p><reg>simulque</reg> mihi respondeto tu, qui nos qui de communi salute<note>qui (<hi rend="italic">ante</hi> de) <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">post</hi> salute <hi rend="italic">habent GE</hi></note> consentimus tyrannos vocas, fuerisne non tribunus plebis, sed intolerandus ex caeno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primum<note>primum <hi rend="italic">Hks</hi>: primam <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> rell.</hi></note> eam rem publicam<note>publicam (.p.) <hi rend="italic">et</hi> inventis <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> quae auspiciis inventis constituta est isdem auspiciis sublatis conarere pervertere<note>evertere <hi rend="italic">GE<hi rend="superscript">1</hi></hi></note>, deinde sanctissimas leges, Aeliam et Fufiam dico, quae in Gracchorum ferocitate et in audacia Saturnini et in conluvione Drusi et in contentione Sulpici et in cruore Cinnano, etiam inter Sullana arma vixerunt, solus conculcaris ac pro nihilo putaris, qui consulem morti obieceris, inclusum obsederis, extrahere ex suis tectis conatus sis, qui in eo magistratu non <add>modo</add><note>modo <hi rend="italic">Angelius</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> emerseris ex mendicitate, sed etiam divitiis nos iam tuis terreas? </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/>fuerisne tanta crudelitate ut delectos viros et<note>et <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> principes civitatis tollere et<note>tollere et <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> delere tua rogatione conareris<note>conareris <hi rend="italic">codd. praeter Schol.</hi> (conarere): <hi rend="italic">contra usum Tullianum, credo, varietatis gratia in extremis syllabis</hi></note>, cum L. Vettium, qui in senatu confessus esset se cum telo fuisse, mortem<note>mortem <hi rend="italic">om. GEs</hi> (<hi rend="italic">unde in dett.</hi> necem <hi rend="italic">ante</hi> offerre <hi rend="italic">adiectum est</hi>)</note> Cn. Pompeio, summo et clarissimo civi, suis manibus offerre voluisse, in contionem produxeris, indicem in rostris, in illo, inquam, augurato templo ac loco conlocaris, quo auctoritatis exquirendae causa ceteri tribuni plebis principes civitatis producere consuerunt? ibi tu indicem Vettium linguam et vocem suam sceleri et dementiae<note>dementiae <hi rend="italic">Gulielm.</hi>: menti <hi rend="italic">codd.</hi></note> tuae praebere voluisti. <reg>dixeritne</reg><note>Dixeritne <hi rend="italic">sic distinxi</hi> (<hi rend="italic">et ita B</hi>): <hi rend="italic">cf.</hi> Inculcarisne § 26</note> L. Vettius in contione tua rogatus a te sese auctores et impulsores et socios habuisse sceleris illius eos viros, quibus e civitate sublatis, quod tu eo tempore moliebare, civitas stare non posset? M. Bibulum, cuius inclusione contentus non eras, interficere volueras, spoliaras<note>spoliaras <hi rend="italic">s. l. suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> consulatu, patria privare cupiebas; L. Lucullum, cuius tu rebus gestis, quod ipse ad imperatorias laudes a puero videlicet spectaras, vehementius invidebas, C. Curionem, perpetuum hostem improborum omnium, auctorem publici consili in<note>in <hi rend="italic">Angelius</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> libertate communi tuenda maxime liberum, cum filio principe iuventutis cum re publica coniunctiore etiam quam<note>quam <hi rend="italic">s</hi>: cum <hi rend="italic">PB rell.</hi></note> ab illa aetate postulandum fuit, delere voluisti; </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p>L. Domitium, cuius dignitas et splendor praestringebat<note>praestr. <hi rend="italic">GEs</hi>: perstr. <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H rell.</hi></note>, credo, oculos Vatini<note>Vatini <hi rend="italic">codd.</hi> (§§ 15, 19): <hi rend="italic">secl. Ernest., Madv.</hi>: Vettii <hi rend="italic">coni. Halm</hi>: oculos tuos, Vatini <hi rend="italic">coni. Jordan</hi></note>,—quem tu<note><w type="lemma">tu</w>&gt; tum <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> propter commune odium in bonos oderas, in posterum autem, propter omnium spem quae de illo est atque erat, ante aliquanto timebas, L. Lentulum, hunc iudicem nostrum, flaminem Martialem, quod erat eo tempore Gabini tui competitor, eiusdem Vetti indicio opprimere voluisti: qui si tum illam labem pestemque vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non esset. <reg>huius</reg> etiam filium eodem indicio et crimine ad patris interitum adgregare voluisti: L. Paulum, qui tum quaestor Macedoniam obtinebat, quem civem, quem virum! qui duo<note>duo <hi rend="italic">PG</hi>: duos <hi rend="italic">Schol. B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> rell.</hi></note> nefarios patriae proditores, domesticos hostis<note>domest. hostis <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note>, legibus exterminarat, hominem ad conservandam rem publicam natum, in idem Vetti indicium atque in eundem hunc numerum congregasti. </p></div><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg> ergo<note>ego <hi rend="italic">ks</hi></note> de me querar? qui etiam gratias tibi agere debeo quod me ex fortissimorum civium numero seiungendum non putasti. <milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>sed</reg> qui fuit tuus ille tantus furor ut, cum iam Vettius ad arbitrium tuum perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente revocares, conloquerere populo Romano vidente, deinde interrogares ecquosnam alios posset nominare? <reg>inculcarisne</reg> ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, virtute, pietate reliquit neminem, itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et de re publica cogitantem? promulgarisne, impurissime<note>impurissime <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>w</hi>: imp. et perditissime <hi rend="italic">G et pler.</hi> (§ 19)</note> hostis, quaestionem de tot amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, praemia amplissima? quibus rebus omnium mortalium non voluntate sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupti indici exstaret eiusque sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur? </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>et</reg> quoniam crebro usurpas legem te de alternis consiliis reiciendis tulisse, ut omnes intellegant te ne recte quidem facere sine scelere potuisse, quaero, cum lex esset aequa promulgata initio magistratus, multas iam<note>iam <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>G<hi rend="superscript">2</hi></hi>: sed iam <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">1</hi></hi>: etiam <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>s</hi></note> alias tulisses, exspectarisne dum<note>dum <hi rend="italic">Manutius</hi>: cum <hi rend="italic">codd.</hi></note> C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum Clodianum, et, postea quam ille est reus factus, statim tuleris in eum <quote>qui<note>in eum (eam <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>) qui <hi rend="italic">codd.</hi>: Quicumque <hi rend="italic">Cobet, Mueller</hi> (<hi rend="italic">Rabir.</hi> § 14)</note> tuam post legem reus factus esset,</quote> ut homo consularis exclusus miser puncto temporis spoliaretur beneficio et aequitate legis tuae? </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>dices</reg> familiaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo. <reg>praeclara</reg> defensio facinoris tui! <reg>nam</reg> <reg>maximi</reg> quidem summa laus est sumptis inimicitiis, suscepta causa, quaesitore consilioque delecto, commodiorem inimico suo condicionem<note>commodiore inimico suo conditionem (contionem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>) reiectionis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>BG all.</hi>: **com~odiore iectionis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (<hi rend="italic">mediis omissis</hi>): reo commodum reiect. <hi rend="italic">Halm</hi></note> reiectionis dare noluisse. <reg>nihil</reg> <reg>maximus</reg> fecit alienum aut sua virtute aut illis viris<note>illis viris <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): illis <hi rend="italic">GE</hi>: illius <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>w</hi>: illius familiarissimis clar. vir. (viris clar.) <hi rend="italic">Hks all.</hi></note> clarissimis, Paulis, <reg>maximis</reg>, Africanis, quorum gloriam huius virtute renovatam non modo speramus, verum etiam iam videmus; tua fraus, tuum maleficium, tuum scelus illud est, te id quod promulgasses misericordiae nomine ad crudelitatis tempus distulisse. <reg>ac</reg> nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam consolatur, quod imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in familia sed in carcere conlocatam audire maluit quam videre. </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>et</reg> quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis intolerantissime gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne foedera tribunus plebis cum civitatibus, cum regibus, cum tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus; eripuerisne partis illo tempore carissimas partim a Caesare, partim a publicanis? <reg>quae</reg> cum ita sint, quaero ex te sisne ex pauperrimo dives factus illo ipso anno quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu ei<note><w type="lemma">ei</w>&gt; et <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi> (§ 7)</note> contumeliosissime totiens<note><w type="lemma">cum ... totiens</w>&gt; cui totiens (<hi rend="italic">med. omiss.</hi>) <hi rend="italic">Schol.</hi></note> male dicas quotiens te illi adfinem esse dicis. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>atque</reg> etiam illud scire ex te cupio, quo consilio aut qua mente feceris ut in epulo Q. Arri, familiaris mei, cum toga pulla accumberes? quem umquam videris, quem audieris? quo exemplo, quo more feceris? <reg>dices</reg> supplicationes te illas non probasse. <reg>optime</reg>: nullae fuerint<note>fuerint <hi rend="italic">Angelius</hi>: fuerunt <hi rend="italic">codd.</hi></note> supplicationes. <reg>videsne</reg> me nihil de anni illius causa, nihil de eo quod tibi commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis propriis sceleribus ex te quaerere? <reg>nulla</reg> supplicatio fuerit. <reg>cedo</reg> quis umquam cenarit atratus? <reg>ita</reg> enim illud epulum est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis. </p></div><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="13" unit="chapter"/><reg>sed</reg> omitto epulum populi Romani, festum diem argento, veste, omni apparatu ornatuque visendo<note>visendum <hi rend="italic">coni. Baiter</hi></note>: quis umquam in luctu domestico, quis in funere familiari cenavit cum toga pulla? cui de balineis<note>balneis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> exeunti praeter te toga pulla umquam data est? Cum tot hominum milia accumberent, cum<note>accumberent ⟨cum togis albis⟩ cum <hi rend="italic">K. Busche</hi></note> ipse epuli dominus, Q. Arrius, albatus esset, tu in templum Castoris te cum C. Fibulo<note>Fidulo <hi rend="italic">GEs</hi></note> atrato ceterisque tuis furiis funestum intulisti. <reg>quis</reg> tum non ingemuit, quis non doluit rei publicae casum? qui sermo alius in illo epulo fuit nisi hanc tantam et tam gravem civitatem subiectam esse non modo furori, verum etiam inrisioni tuae? </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hunc</reg> tu morem ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut adulescens inter cocos<note>cocos <hi rend="italic">PBG</hi>: coquos <hi rend="italic">edd. vett.</hi></note> fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi, paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam veterem tuam non expleras<note>expleras <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): expiares <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi>: expiaras <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note>? <reg>quem</reg> accumbere atratum videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante convivium<note>videras? Videras dominum ... convivium (<hi rend="italic">sine signo interrog.</hi>) <hi rend="italic">Madv., Mueller</hi></note>? <reg>quae</reg> tanta <add>te</add><note>te <hi rend="italic">hic suppl. Baiter</hi>: te tanta <hi rend="italic">Hks ed. V.</hi>: tanta <hi rend="italic">rell.</hi></note> tenuit amentia<note>dementia <hi rend="italic">s</hi>: insania <hi rend="italic">Hk all.</hi></note> ut, nisi id fecisses quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes te illas non putare? </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/><reg>quaero</reg> etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causam<note>cum clarissimis viris causam <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>G</hi> (§ 13): cum clarissimi viri causam <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: cum clarissimi viri causa <hi rend="italic">Madv. fort. recte</hi></note> tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses die tricensimo<note>tricensimo <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: tricesimo <hi rend="italic">rell.</hi></note>? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac re publica non modo factum antea numquam est, sed<note>est sed <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>G</hi>: sed <hi rend="italic">Garatoni, Madv.</hi></note> in omni memoria est<note>memoria est <hi rend="italic">Lamb.</hi>: mem. sit (<hi rend="italic">ex</hi> memoriast) <hi rend="italic">codd.</hi></note> omnino inauditum? appellarisne tribunos plebis ne causam diceres—levius dixi; quamquam id ipsum esset et novum et non ferendum—sed appellarisne nominatim pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae, Clodium<note>Clodium <hi rend="italic">secl. Bake</hi></note>. <reg>qui</reg> tamen cum iure, cum more, cum potestate iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem suum, ducemque se militibus tuis praebuit. <reg>in</reg> quo ne quid a me<note>a me <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> dictum in te potius putes quam abs te esse quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae mihi<note>test. quae mihi <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quaero</reg> ex te, Vatini, num quis in hac civitate post urbem conditam tribunos plebis appellarit ne causam diceret? num quis reus in tribunal sui quaesitoris<note>quaestoris <hi rend="italic">Schol.</hi></note> escenderit<note>escenderit <hi rend="italic">Ang. Maius</hi>: ascenderit <hi rend="italic">PBG all.</hi> (<hi rend="italic">Verr.</hi> iv, § 51): exciderit <hi rend="italic">Schol.</hi></note> eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deiecerit<note>deiecerit <hi rend="italic">Schol.</hi>: delegerit <hi rend="italic">P rell.</hi></note>, eas denique omnis res in iudicio disturbando commiserit, quarum rerum causa iudicia sunt constituta? sciasne tum fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis tuorumque manibus ereptos, iudices quaestionum de proximis tribunalibus esse depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano quaestionem, magistratus, morem maiorum, leges, iudices, reum, poenam esse sublatam? haec omnia sciasne diligentia C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? <reg>atque</reg> illud etiam quaero, cum<note>cum <hi rend="italic">Ald.</hi>: quod <hi rend="italic">codd.</hi></note>, postea quam es postulatus, ex legatione redieris,—ne quis te iudicia defugere arbitretur<note>arbitretur <hi rend="italic">codd.</hi>: arbitraretur <hi rend="italic">edd.</hi></note>,— teque, cum tibi utrum velles liceret, dictitaris causam dicere maluisse, qui consentaneum fuerit, cum legationis perfugio uti noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium nefarium confugisse? </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="15" unit="chapter"/><reg>et</reg> quoniam legationis tuae facta mentio est, volo<note>volo etiam <hi rend="italic">Hks</hi></note> audire de te quo tandem senatus consulto legatus sis. <reg>de</reg> gestu intellego quid respondeas: tua lege, dicis. <reg>esne</reg> igitur patriae certissimus parricida? spectarasne<note>spectarasne <hi rend="italic">ks</hi>: spectarisne <hi rend="italic">P rell.</hi></note> id, ut patres conscripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur? <reg>adeone</reg> tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli, non oratores<note>oratores <hi rend="italic">Schol.</hi>: curatores <hi rend="italic">P rell.</hi></note>, non interpretes, non bellici consili auctores, non ministros muneris provincialis senatus more maiorum deligere posset<note>posset <hi rend="italic">edd.</hi>: possit <hi rend="italic">codd.</hi></note>? </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p><reg>eripueras</reg> senatui provinciae decernendae potestatem, imperatoris deligendi iudicium, aerari dispensationem: quae numquam sibi populus Romanus appetivit, qui numquam<note>sibi p. r. ... numquam <hi rend="italic">suppl. s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> senatui<note>senatui <hi rend="italic">scripsi</hi>: a senatu <hi rend="italic">Madv.</hi>: aut <hi rend="italic">codd.</hi>: ut tu <hi rend="italic">Orell. auct. Kays.</hi>: ad se <hi rend="italic">Muell.</hi> auferre <hi rend="italic">codd.</hi>: transferre <hi rend="italic">Mueller</hi> (numquam haec a summi con. gub. auferre <hi rend="italic">Angelius</hi>)</note> summi consili gubernationem auferre conatus est. <reg>age</reg>, factum est horum aliquid in aliis: raro, sed tamen factum est ut populus deligeret imperatorem: quis legatos umquam audivit sine senatus consulto? <reg>ante</reg> te nemo, post continuo fecit idem<note>idem fecit <hi rend="italic">Schol.</hi></note> in duobus prodigiis rei publicae Clodius; quo etiam maiore es malo mactandus, quod non solum facto tuo sed etiam exemplo rem publicam vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios docere voluisti. <reg>ob</reg> hasce omnis res sciasne te severissimorum hominum Sabinorum, fortissimorum virorum Marsorum et Paelignorum, tribulium tuorum, iudicio notatum, nec post Romam conditam praeter te tribulem quemquam<note><w type="lemma">quemquam</w>&gt; quem <hi rend="italic">PBG all.</hi>: neminem <hi rend="italic">Schol.</hi></note> tribum Sergiam perdidisse? </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>atque</reg> illud etiam audire <add>de</add> te<note>de te <hi rend="italic">Orelli</hi>: te <hi rend="italic">P rell. praeter G<hi rend="superscript">2</hi></hi> (ex te): a te <hi rend="italic">ed. R.</hi>: de te audire <hi rend="italic">cod. Fris ab Halmio collatus</hi></note> cupio, qua re, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine vi, tulerim salvis<note><w type="lemma">salvis</w>&gt; salutis <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>G</hi></note> auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia, tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus tuis, quoquo modo latae sunt<note>sint <hi rend="italic">Hks</hi></note>, paream; cum mea lex dilucide vetet <quote rend="smallcaps"><reg>biennio</reg> qvo qvis petat petitvrvsve sit gladiatores dare nisi ex testamento praestitvta die</quote>, quae tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posse<note>posse <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>: esse <hi rend="italic">codd.</hi></note> reperiri qui se interponat quo minus reus mea lege fias<note>fias <hi rend="italic">Lamb.</hi>: fiat <hi rend="italic">codd.</hi></note>? </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="16" unit="chapter"/><reg>ac</reg> si haec omnia contemnis ac despicis, quod ita tibi persuaseris, ut palam dictitas, te dis hominibusque invitis amore in te incredibili quodam C. Caesaris omnia quae velis consecuturum, ecquid audieris, ecquisnam tibi dixerit C. Caesarem nuper<note>nuper <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> Aquileiae, cum de quibusdam esset mentio facta, dixisse<note>se <hi rend="italic">post</hi> dixisse <hi rend="italic">add. Baiter</hi></note> C. Alfium praeteritum permoleste tulisse, quod in homine summam fidem probitatemque cognosset, graviterque etiam se ferre praetorem aliquem esse factum qui a suis rationibus dissensisset; tum quaesisse quendam, de Vatinio quem ad modum ferret; illum<note>illum <hi rend="italic">Schol.</hi>: ipsum (ipse) <hi rend="italic">codd.</hi></note> respondisse Vatinium in tribunatu gratis nihil fecisse; qui omnia in pecunia posuisset honore animo aequo carere debere. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si ipse, qui te suae dignitatis augendae causa, periculo tuo, nullo suo delicto, ferri praecipitem est facile passus, tamen te omni honore indignissimum iudicat, si te vicini, si adfines, si tribules ita oderunt ut repulsam tuam triumphum suum duxerint, si nemo aspicit quin ingemescat<note>ingemescat <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ingemiscat <hi rend="italic">rell.</hi> (<hi rend="italic">Sest.</hi> § 146)</note>, nemo mentionem facit quin exsecretur, si vitant, fugiunt, audire de te nolunt, cum viderunt, tamquam auspicium malum detestantur, si cognati respuunt, tribules exsecrantur, vicini metuunt, adfines erubescunt, strumae denique ab ore improbo demigrarunt et aliis iam se locis conlocarunt, si es odium publicum populi, senatus, universorum hominum rusticanorum<note>urbanorum <hi rend="italic">add. post</hi> rusticanorum <hi rend="italic">Madvig, improb. Zielinsk.</hi>: rusticanorum <hi rend="italic">om. Hs</hi></note>,—quid est quam ob rem praeturam potius exoptes quam mortem, praesertim cum popularem te velis esse neque ulla re populo gratius facere possis? </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>sed</reg> ut aliquando audiamus quam copiose mihi ad rogata respondeas, concludam iam interrogationem meam teque in extremo pauca de ipsa causa rogabo. <milestone resp="editor" n="17" unit="chapter"/><reg>quaero</reg> quae tanta in te vanitas, tanta levitas fuerit ut in hoc iudicio T. Annium isdem verbis laudares quibus eum verbis laudare et boni viri et boni cives consuerunt, cum in eundem nuper ab eadem illa taeterrima furia productus ad populum cupidissime falsum testimonium dixeris? <reg>an</reg> erit haec optio et potestas tua, ut, cum Clodianas operas et facinerosorum<note>facinerosorum <hi rend="italic">P</hi>: facinoros. <hi rend="italic">B rell.</hi> (<hi rend="italic">Cf. Sest.</hi> § 81)</note> hominum et perditorum manum videris, Milonem dicas, id quod in contione dixisti, gladiatoribus et bestiariis obsedisse rem publicam: cum autem ad talis viros veneris, non audeas civem singulari virtute, fide, constantia vituperare? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>