<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:8-14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:8-14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="8"><p><reg>quaestor</reg> hic C. Antoni, conlegae mei, iudices, fuit sorte, sed societate consiliorum meus. <reg>impedior</reg> non nullius offici, ut ego interpretor, religione quo minus exponam quam multa P. Sestius, cum esset cum conlega meo, senserit<note>P. Sestius ... senserit <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi></note>, ad me detulerit, quanto ante providerit. <reg>atque</reg> ego de Antonio nihil dico praeter unum: numquam illum illo summo timore ac periculo civitatis neque communem metum omnium nec propriam non nullorum de ipso suspicionem aut infitiando tollere aut dissimulando sedare voluisse. <reg>in</reg> quo conlega sustinendo atque moderando si meam in illum indulgentiam coniunctam cum summa custodia rei publicae laudare vere solebatis, par prope laus P. Sesti esse debet, qui ita suum consulem observavit ut et illi quaestor bonus et nobis omnibus<note>et nobis omnibus <hi rend="italic">scripsi cum Klotzio</hi> (<hi rend="italic">Cl. Qu.</hi> iii. 267): et vobis omnibus <hi rend="italic">s. l. suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi> (<hi rend="italic">non <quote>man. rec.</quote></hi>: <hi rend="italic">nam ita BHk rell.</hi>): <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi>: et bonis omnibus <hi rend="italic">Hirschf.</hi>: et omnibus bonis <hi rend="italic">s.</hi> et bonis <hi rend="italic">Richter</hi>: et omnibus <hi rend="italic">Koechly.</hi></note><note><hi rend="italic">Cf.</hi> vos et omnes boni § 31: <hi rend="italic">Har. Resp.</hi> § 4</note> optimus civis videretur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="9"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="4" resp="editor"/><reg>idem</reg>, cum illa coniuratio ex latebris atque ex tenebris erupisset palamque armata volitaret, venit cum exercitu Capuam, quam urbem propter plurimas belli opportunitates ab illa impia et scelerata manu temptari<note>manu ut (= vi?) <hi rend="italic">H</hi>: manu attentari <hi rend="italic">k</hi></note> suspicabamur; C. Mevulanum<note>mevulanum <hi rend="italic">PG</hi> (mevol. <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi></hi>): me vulcanum <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: Mefulanum <hi rend="italic">Huebner,</hi> Menolavum <hi rend="italic">Hertz, utrumque ex inscrippt.</hi></note>, tribunum militum Antoni, Capua praecipitem eiecit, hominem perditum et non obscure Pisauri et in aliis agri Gallici partibus in illa coniuratione versatum; idemque<note>itemque <hi rend="italic">Weidner</hi></note> C. Marcellum, cum is non Capuam solum venisset, verum etiam se quasi armorum studio in maximam familiam coniecisset, exterminandum ex illa urbe curavit. <reg>qua</reg> de causa et tum conventus ille Capuae, qui propter salutem illius urbis consulatu conservatam meo me unum patronum adoptavit, huic apud me P. Sestio<note>P. Sestio <hi rend="italic">secl. Manutius</hi></note> maximas gratias egit, et hoc tempore eidem<note><w type="lemma">eidem</w> quidem <hi rend="italic">G corr. in</hi> quidam</note> homines nomine commutato coloni decurionesque, fortissimi atque optimi viri, beneficium P. Sesti testimonio declarant, periculum decreto suo deprecantur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="10"><p><reg>recita</reg>, quaeso, L.<note>L. <hi rend="italic">Hotomanus</hi> (<hi rend="italic">ad Fam.</hi> xiii. 8): P. <hi rend="italic">PBHG</hi></note>Sesti, quid decrerint<note>decreverint <hi rend="italic">HG</hi></note> Capuae decuriones, ut iam puerilis<note>puerilis <hi rend="italic">Schol. et G</hi>: virilis <hi rend="italic">P rell.</hi></note> tua vox possit aliquid significare inimicis vestris<note>vestris <hi rend="italic">del. P<hi rend="superscript">2</hi>, om. Bw</hi>: nostris <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">2</hi> all.</hi></note>, quidnam, cum se conroborarit, effectura esse videatur. <title rend="smallcaps">Decvrionvm decreta.</title> <reg>non</reg> recito decretum officio aliquo expressum vicinitatis aut<note>aut (<hi rend="italic">tertium</hi>) <hi rend="italic">delere voluit Pluygers</hi></note> clientelae aut hospiti publici aut ambitionis aut commendationis gratia, sed recito memoriam perfuncti periculi, praedicationem amplissimi benefici, vocem<note>vocem <hi rend="italic">amicus quidam Lambini</hi>: vicem <hi rend="italic">codd.</hi>: indicem <hi rend="italic">Koechly</hi>: vindicem <hi rend="italic">Urlichs</hi></note> offici praesentis, testimonium praeteriti temporis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="11"><p><reg>atque</reg> illis temporibus eisdem<note>isdem <hi rend="italic">P</hi> (ut videtur), <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note>, cum iam Capuam metu Sestius liberasset, urbem senatus atque omnes boni deprehensis atque oppressis domesticis hostibus me duce ex periculis maximis extraxissent, ego litteris P. Sestium Capua arcessivi cum illo exercitu quem tum secum habebat; quibus hic litteris lectis ad urbem confestim incredibili celeritate advolavit. <reg>atque</reg> ut illius temporis atrocitatem recordari possitis, audite litteras et vestram memoriam ad timoris praeteriti cogitationem excitate. <title rend="smallcaps">Litterae Ciceronis consvlis.</title> <milestone unit="chapter" n="5" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>hoc</reg> adventu P. Sesti tribunorum plebis novorum, qui tum<note>tum <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> extremis diebus consulatus mei res eas quas gesseram vexare cupiebant, reliquaeque coniurationis impetus et conatus sunt retardati. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="12"><p><reg>ac</reg> postea quam est intellectum, <add>M.</add><note>M. <hi rend="italic">suppl. Orelli</hi></note> Catone tribuno plebis, fortissimo atque optimo cive, rem publicam defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem<note>maiestate sua dign. <hi rend="italic">Weidner</hi>: maiestatem suam dign. <hi rend="italic">codd.</hi> (dignitatemque <hi rend="italic">Halm.</hi>): cum maiestate sua dign. <hi rend="italic">Madv.</hi></note> eorum qui salutem communem periculo suo defendissent, Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium consecutus<note>C. Antonium consecutus est <hi rend="italic">Halm. auct. edd. recc.</hi>: <hi rend="italic">v. Cl. Qu.</hi> iii. 267</note>. <reg>hic</reg> ego quid praedicem quibus hic rebus consulem<note>consulemq. <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: consulem quaestor <hi rend="italic">Weidner</hi></note> ad rem gerendam excitarit, quos<note>quos <hi rend="italic">Schol.</hi>: quot <hi rend="italic">P rell.</hi></note> stimulos admoverit homini studioso fortasse<note>fortasse <hi rend="italic">Schol.</hi>: fortassis <hi rend="italic">P rell.</hi></note> victoriae, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti? <reg>longum</reg> est ea dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens animus et amor<note>amor <hi rend="italic">Gulielm.</hi>: amore <hi rend="italic">codd., et ita Lamb. sine vocabulo</hi> et (<hi rend="italic">PB</hi>), <hi rend="italic">quod in P del. manus recentior, om. w. Num</hi> et ⟨ardens⟩ amore reip.?</note> rei publicae, non praestans in re publica virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P. Sestius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum<note><w type="lemma">accusandum</w> acuendum <hi rend="italic">Paul. Sed cf.</hi> §122; <hi rend="italic">ad Fam.</hi> i, i, §1</note>, impellendum fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus, neque umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e<note>e <hi rend="italic">alt. s. l. P</hi>: <hi rend="italic">om. G</hi></note> nivibus illis emersisset atque aestatem integram nanctus<note>nanctus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: nactus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> Italiae<note>Italiae <hi rend="italic">del. Paul</hi>: silvestres <hi rend="italic">Eberhard</hi>: saltuum <hi rend="italic">K. Busche</hi> (<hi rend="italic">cf. Liv.</hi> xxii. 14. 8)</note> callis et pastorum stabula praeoccupare<note>stabula praeoccupare <hi rend="italic">Muell., Koch</hi>: stabulae praeclare <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>, corr. m.</hi> 2 st. praeclara (stabuli praeclara <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>w</hi>): stabula praedari <hi rend="italic">Halm<hi rend="superscript">1</hi>, Kayser</hi>: st. peragrare <hi rend="italic">Madv.,</hi> pervagari <hi rend="italic">Wesenberg</hi>: stabula cepisset <hi rend="italic">Novak, qui vocab.</hi> praeclare <hi rend="italic">delet, ut librarii alicuius exclamationem. Num</hi> aest. int. nanctus ⟨intra⟩ callis et past. stabula praedari coepisset?</note> coepisset, sine multo sanguine ac sine totius Italiae vastitate miserrima concidisset. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="13"><p><reg>hunc</reg> igitur animum attulit ad tribunatum P. Sestius, ut quaesturam Macedoniae relinquam et aliquando ad haec propiora<note>propriora <hi rend="italic">PG<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> veniam; quamquam non est omittenda singularis illa integritas provincialis, cuius ego nuper in Macedonia vidi vestigia non pressa leviter ad exigui praedicationem temporis, sed fixa ad memoriam illius provinciae sempiternam. <reg>verum</reg> haec ita praetereamus ut tamen intuentes et respectantes relinquamus: <milestone unit="chapter" n="6" resp="editor"/>ad tribunatum, qui ipse ad sese iam dudum vocat et quodam modo absorbet orationem meam, contento studio cursuque veniamus. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="14"><p rend="indent"><reg>de</reg> quo quidem tribunatu ita dictum <add>est</add><note>est <hi rend="italic">corr. G</hi>: <hi rend="italic">om. P et codd. pler.</hi></note> a Q. Hortensio ut eius oratio non defensionem modo videretur criminum continere, sed etiam memoria dignam iuventuti<note>dignam iuventuti <hi rend="italic">Madv.</hi>: dignam iuti <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: digna uti <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> rei publicae capessendae auctoritatem disciplinamque praescribere. <reg>sed</reg> tamen, quoniam tribunatus totus P. Sesti nihil aliud nisi meum nomen causamque sustinuit, necessario mihi de isdem rebus esse arbitror si non subtilius disputandum, at certe dolentius deplorandum. <reg>qua</reg> in oratione si asperius in quosdam homines invehi vellem, quis non concederet ut eos, quorum sceleris furore violatus essem, vocis libertate perstringerem? <reg>sed</reg> agam moderate et huius potius tempori serviam quam dolori meo: si qui occulte a salute nostra dissentiunt, lateant; si qui fecerunt aliquid aliquando atque eidem nunc tacent et quiescunt, nos quoque simus obliti; si qui se offerunt, insectantur<note>insectantur <hi rend="italic">secl. Wichert</hi></note>, quoad ferri poterunt, perferemus, neque quemquam offendet oratio mea nisi qui se ita obtulerit ut in eum non invasisse sed incucurrisse videamur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>