<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:61-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:61-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="61"><p><q><reg>cur</reg> igitur rogationi paruit?</q><reg>quasi</reg> vero ille non in alias<note>alias <hi rend="italic">B</hi>: altas <hi rend="italic">P</hi>: alteras <hi rend="italic">G all.</hi></note> quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit<note>iuraverit <hi rend="italic">Schol.</hi></note>! <reg>non</reg> offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicam<note>rem publicam <hi rend="italic">Burn.</hi> 157: .R. <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">littera</hi> .p. <hi rend="italic">sequenti vocab.</hi> privet <hi rend="italic">absorpta</hi>)</note> privet. <reg>consule</reg> me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux, auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum putabat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="62"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="29" resp="editor"/><reg>consecutus</reg> est ipsius<note>ipse eius <hi rend="italic">Paul</hi></note> tribunatus. <reg>quid</reg> ego<note>ego <hi rend="italic">ed. R.</hi>: ergo <hi rend="italic">codd.</hi></note> de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili virtute dicam? <reg>meministis</reg> illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis omnibus de vita eius<note>eius <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi> (** us <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>): talis <hi rend="italic">Halm. Num</hi> unius?</note> viri et civis timentibus, ipse animo firmissimo venit in templum, et clamorem hominum auctoritate impetum<note>improborum auctoritate, impetum <hi rend="italic">Koch</hi></note> improborum virtute sedavit. <reg>adiit</reg> tum periculum, sed adiit ob eam causam<note>ob eam causam <hi rend="italic">Schol.</hi> (<hi rend="italic">sed in loco inance citato</hi>): ob causam <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (causam)</note> quae quanta fuerit iam mihi dicere non est necesse. <reg>at</reg> si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei publicae<note>.R.P. <hi rend="italic">codd. pler.</hi>: rei publicae <hi rend="italic">Orelli</hi>: in re pub. <hi rend="italic">G Burn.</hi> 157, <hi rend="italic">ed. R.</hi></note> turpitudo; regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni per unum illum labefactari viderentur? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="63"><p><reg>atque</reg> etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios <add>dissipari</add><note>dissipari <hi rend="italic">hic suppl. auct. Zumpt. Wesenberg, prob. Zielinsk.,</hi> abalienari <hi rend="italic">K. Busche</hi>: <hi rend="italic">lacunam primus suspicatus est Manutius, qui amitti post</hi> quam <hi rend="italic">excidisse putavit, et sic</hi> diripi <hi rend="italic">Abramius,</hi> dilapidari <hi rend="italic">Gulielmius</hi></note>. <reg>atque</reg> ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. <reg>etenim</reg> qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tum<note><w type="lemma">tum</w> ut <hi rend="italic">Schol.</hi></note> sententia sua condemnata, in hac urbe esse posset? <reg>ille</reg> vero eidem tempori cui<note>cui <hi rend="italic">Manutius</hi>: quo <hi rend="italic">codd.</hi></note> nos, eiusdem furori, eisdem<note>furori. et eisdem <hi rend="italic">ut Madv. ita b<hi rend="superscript">2</hi> Burn.</hi> 157 <hi rend="italic">et Harl.</hi> 2681</note> consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. <reg>luctum</reg> nos hausimus maiorem, dolorem ille animi non minorem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="64"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="30" resp="editor"/><reg>his</reg> de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates liberas consulum querela esse debuit: in eius<note>cuius <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> magistratus tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. <reg>ecquae</reg> vox umquam est audita consulum? <reg>quamquam</reg> quis audiret, si maxime queri vellent? <reg>de</reg> Cyprio rege quererentur qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem, non modo stantem non defenderunt<note>defenderant <hi rend="italic">et</hi> 21 protexerant <hi rend="italic">Ernest. all., improb. Zielinsk.</hi></note> sed ne iacentem quidem protexerunt? <reg>cesseram</reg>, si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum, pactioni; si periculum civium, rei publicae. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="65"><p><reg>cur</reg>, cum de capite civis—non disputo cuius modi civis—et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et duodecim tabulis sanctum esset ut ne cui<note>ne cui <hi rend="italic">Momms.</hi>: neque <hi rend="italic">codd.</hi>: neve <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> privilegium inrogari liceret neve de capite nisi comitiis centuriatis rogari, nulla vox est audita consulum, constitutumque est illo anno, quantum in illis duabus huius imperi pestibus fuit, iure posse per operas concitatas quemvis civem nominatim tribuni plebis concilio ex civitate exturbari? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="66"><p><reg>quae</reg> vero promulgata illo anno fuerint<note>fuerint <hi rend="italic">O. M. Mueller et Madv.</hi>: fuerant <hi rend="italic">codd.</hi> (fuerunt <hi rend="italic">k</hi>)</note>, quae promissa multis, quae conscripta, quae sperata, quae cogitata, quid dicam? <reg>qui</reg> locus orbi<note>orbi <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (orbis); <hi rend="italic">Verr.</hi> iv, § 82</note> terrae iam non erat alicui destinatus? <reg>cuius</reg> negoti publici cogitari, optari, fingi curatio potuit<note><w type="lemma">potuit</w> doluit <hi rend="italic">PBG</hi></note> quae non esset attributa atque discripta<note>discripta <hi rend="italic">P</hi>: descripta <hi rend="italic">B rell.</hi></note>? <reg>quod</reg> genus imperi aut quae provincia, quae ratio aut flandae aut conflandae pecuniae non reperiebatur? <reg>quae</reg> regio orave terrarum erat latior in qua non regnum aliquod statueretur? <reg>quis</reg> autem rex erat qui illo anno<note>anno <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> non aut emendum sibi quod non habebat, aut redimendum quod habebat arbitraretur? <reg>quis</reg> provinciam, quis pecuniam, quis legationem a senatu petebat? <reg>damnatis</reg> de vi restitutio, consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. <reg>haec</reg> gemebant boni, sperabant improbi, agebat tribunus plebis, consules adiuvabant. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="67"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="31" resp="editor"/><reg>hic</reg> aliquando<note>aliquanto <hi rend="italic">G</hi></note>, serius quam ipse vellet, Cn. Pompeius invitissimis iis<note>is <hi rend="italic">P</hi>: his <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: iis <hi rend="italic">k</hi></note> qui mentem optimi ac fortissimi viri suis<note><w type="lemma">suis</w> saevis <hi rend="italic">coni. Reid</hi>: stultis <hi rend="italic">Holden</hi>: insanis <hi rend="italic">Clark</hi></note> consiliis fictisque terroribus a defensione meae salutis averterant, excitavit illam suam non sopitam<note>sopitam <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>s et Lamb.</hi>: solitam <hi rend="italic">PH</hi>: insolitam <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell., ed. R.</hi></note>, sed suspicione aliqua retardatam consuetudinem rei publicae bene gerendae. <reg>non</reg> est passus ille vir, qui sceleratissimos civis, qui acerrimos hostis<note>hostes <hi rend="italic">Hs</hi>: cives <hi rend="italic">PBG</hi></note>, qui maximas nationes, qui reges, qui gentis<note>qui gentes <hi rend="italic">Hbk all., ed. R.</hi>: gentis qui <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>G</hi></note> feras atque inauditas, qui praedonum infinitam manum, qui etiam servitia virtute victoriaque domuisset, qui omnibus bellis terra marique compressis imperium populi Romani orbis terrarum terminis definisset, rem publicam everti scelere paucorum, quam ipse non solum consiliis sed etiam sanguine suo saepe servasset: accessit ad causam publicam, restitit auctoritate sua reliquis rebus, questus est de praeteritis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="68"><p><reg>fieri</reg> quaedam ad meliorem spem inclinatio visa est. <reg>decrevit</reg> senatus frequens de meo reditu Kalendis Iuniis, dissentiente nullo, referente L. Ninnio, cuius in mea causa numquam fides virtusque contremuit. <reg>intercessit</reg> Ligus iste nescio qui, additamentum inimicorum meorum. <reg>res</reg> erat et causa nostra eo iam loci ut erigere oculos et vivere videretur<note>videremur <hi rend="italic">O. Mueller</hi></note>. <reg>quisquis</reg> erat qui aliquam partem in meo<note>meo <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> luctu sceleris Clodiani attigisset, quocumque venerat, quod iudicium cumque subierat, damnabatur: inveniebatur nemo qui se suffragium de me tulisse confiteretur. <reg>decesserat</reg> ex Asia frater meus magno squalore, sed multo etiam maiore maerore. <reg>huic</reg> ad urbem venienti tota obviam civitas cum lacrimis gemituque processerat. <reg>loquebatur</reg> liberius senatus; concurrebant equites Romani; Piso ille, gener meus, cui fructum pietatis suae neque ex me neque a populo Romano ferre licuit, a propinquo suo socerum suum flagitabat; omnia senatus reiciebat, nisi de me primum consules rettulissent. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="69"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="32" resp="editor"/><reg>quae</reg> cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabant<note>et cum consules... flagitabant <hi rend="italic">secl. Eberhard, improb. Zielinsk.</hi>: consules <hi rend="italic">ita del. Steuding ut legat</hi> cum prov pact... quicumque in senatu</note>, legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc<note>hanc <hi rend="italic">Passow</hi></note> non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. <reg>quo</reg> patefacto ferroque deprenso<note>deprenso <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: deprehenso <hi rend="italic">ed. R.</hi> (compr. <hi rend="italic">k</hi>)</note>, ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. <reg>de</reg> meo reditu octo tribuni promulgaverunt<note>promulgaverunt <hi rend="italic">Gk</hi>: promulgerunt <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> conteretur <hi rend="italic">P</hi> = confiteretur § 68): promulgarunt <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note>; ex quo intellectum est non mihi<note>non mihi <hi rend="italic">Manut.</hi>: nona mihi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (a <hi rend="italic">expunct.</hi>): mihi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: non modo mihi absenti non crevisse amicos <hi rend="italic">Weidner</hi></note> absenti crevisse<note><w type="lemma">crevisse</w> decrevisse <hi rend="italic">Kays.</hi>: defuisse <hi rend="italic">Momms.</hi></note> amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram<note>putaveram <hi rend="italic">Burn.</hi> 157 <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> ed. R.</hi>: putaverunt <hi rend="italic">rell.</hi></note> non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc<note><w type="lemma">tunc</w> ante (antea) <hi rend="italic">Ernesti</hi>: tamen <hi rend="italic">Kays.</hi></note> habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis videretur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="70"><p><reg>hoc</reg> igitur anno magistratibus novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac sententia sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam<note>causam meam <hi rend="italic">W. Bauer</hi> (<hi rend="italic">sed cf.</hi> § 71)</note> suscepit, tribunisque plebis octo referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. <reg>qui</reg> cum ad gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="71"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="33" resp="editor"/><reg>hoc</reg> interim tempore P. Sestius, iudices, designatus<note>designatus <hi rend="italic">del. Bake</hi>: tribunus design. <hi rend="italic">cod. Car. Steph.</hi> (<hi rend="italic">ex H, credo, ortum in quo est</hi> iudex <hi rend="italic">pro</hi> iudices)</note> iter ad C. Caesarem pro mea salute suscepit<note><w type="lemma">suscepit</w><hi rend="italic">huc transtuli verba</hi> pertinere... abhorrere, <hi rend="italic">quae in codd. occurrunt post</hi> suscepit <hi rend="italic">l.</hi> 24</note>; pertinere et ad concordiam civium putavit et ad perficiundi<note>perficiundi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: -endi <hi rend="italic">rell.</hi></note> facultatem animum Caesaris a causa non abhorrere. <reg>quid</reg> egerit, quantum profecerit, nihil ad causam. <reg>equidem</reg> existimo, si ille, ut arbitror, aequus nobis fuerit<note>fuerat <hi rend="italic">cod. Vrs.</hi>: fuit <hi rend="italic">coni. Reid</hi></note>, nihil ab hoc profectum, sin iratior, non multum; sed tamen sedulitatem atque integritatem hominis videtis. <reg>ingredior</reg> iam in Sesti tribunatum<note>Ingredior... trib. <hi rend="italic">del. Madv.</hi>: ingredior... suscepit <hi rend="italic">del. Schuetz, all.</hi></note>, nam hoc primum iter designatus rei publicae<note>re publica recuperata <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> causa suscepit; abiit ille annus; respirasse homines videbantur nondum re, sed spe rei publicae reciperandae. <reg>exierunt</reg> malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii paludati. <reg>quibus</reg> utinam ipsis evenissent ea quae tum homines precabantur! neque nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque equitatum in Syria et cohortis optimas perdidissemus<note>precabantur, neque... perdidissemus! <hi rend="italic">Eberhard</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="72"><p><reg>ineunt</reg> magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. <reg>ex</reg> iis<note>Quod omnes... confirmarant, ex iis (his) <hi rend="italic">P rell.</hi>: promulgant quod omnes <hi rend="italic">etc. Madv.</hi></note> princeps emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum<note>Graecum <hi rend="italic">k</hi>: Gracchulum <hi rend="italic">coni. Clark</hi></note> vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex vepreculis extracta nitedula<note>nitedula <hi rend="italic">codd. et Prisc.</hi>: nitela <hi rend="italic">Serv. ad Georg.</hi> i. 181</note> rem publicam conaretur adrodere. <reg>alter</reg> vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserta Gavi Oleli<note>gaviolaeliorea <hi rend="italic">codd.</hi>: Gavi Oleli <hi rend="italic">ed. R.</hi>: area <hi rend="italic">Koch,</hi> rure <hi rend="italic">Madv.,</hi> horreo <hi rend="italic">ed. R.,</hi> horto <hi rend="italic">C. F. Hermann</hi>: deserta Gaviorum oliveti area <hi rend="italic">auct. Koch Eberhard</hi>: Gavii Ofilii horto <hi rend="italic">Bake</hi> (Ofellae <hi rend="italic">Klotz</hi>): Gavii (Gaviorum, Gavioli) oleario <hi rend="italic">Wagner</hi>: Gavi horto olitorio <hi rend="italic">coni. Koch.</hi> Galatis <hi rend="italic">Momms.</hi></note> area calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus, subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula sustulit. <reg>veniunt</reg> Kalendae Ianuariae. <reg>vos</reg> haec melius scire potestis, equidem audita dico: quae tum frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli consulis fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. <reg>qui</reg> cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et temporibus rei publicae permissurum. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="73"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="34" resp="editor"/><reg>tum</reg> princeps rogatus sententiam L. Cotta dixit id quod dignissimum re publica fuit, nihil de me actum esse iure, nihil more maiorum, nihil legibus; non posse quemquam de civitate tolli sine iudicio; de capite non modo ferri, sed ne iudicari quidem<note>non modo iudicari sed ne ferri quidem <hi rend="italic">Schuetz</hi></note> posse nisi comitiis centuriatis; vim fuisse illam, flammam quassatae rei publicae perturbatorumque temporum; iure iudiciisque sublatis<note>sublatis <hi rend="italic">sic distinxit Richter</hi>: temporum iure... sublatis; magna <hi rend="italic">vulg.</hi></note>, magna rerum permutatione<note>permutatione <hi rend="italic">PBH</hi>: perturbatione <hi rend="italic">Gk</hi>: commutatione <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> impendente, declinasse me paulum et spe reliquae tranquillitatis praesentis fluctus tempestatemque fugisse; qua re, cum absens rem publicam non minus magnis periculis quam quodam tempore praesens liberassem, non restitui me solum sed etiam ornari a senatu decere. <reg>disputavit</reg> etiam multa prudenter, ita de me illum amentissimum et profligatissimum hostem pudoris et pudicitiae scripsisse quae scripsisset, iis verbis rebus sententiis ut, etiam si iure esset rogatum, tamen vim habere non posset; qua re me, qui nulla lege abessem, non restitui lege, sed revocari senatus auctoritate oportere. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="74"><p><reg>hunc</reg> nemo erat quin verissime sentire diceret. <reg>sed</reg> post eum rogatus Cn. Pompeius, adprobata laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut omni populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus auctoritatem populi quoque Romani beneficium erga me adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio gravius atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla varietate discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus; nec ausus est, cum esset emptus, intercedere; noctem sibi ad deliberandum postulavit. <reg>clamor</reg> senatus, querelae, preces, socer ad pedes abiectus. <reg>ille</reg> se adfirmare postero die moram nullam esse facturum. <reg>creditum</reg> est; discessum est. <reg>illi</reg> interea deliberatori merces longa interposita nocte duplicata est. <reg>consecuti</reg> dies pauci omnino Ianuario mense per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi de me. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="75"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="35" resp="editor"/><reg>cum</reg> omni mora, ludificatione, calumnia senatus auctoritas impediretur, venit tandem concilio<note>concilio <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: concilii <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: consilio <hi rend="italic">Bake</hi>: in concilio <hi rend="italic">Madv.,</hi> in comitio <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> de me agendi dies, <num>viii</num> Kal. Febr. <reg>princeps</reg> rogationis, vir mihi amicissimus, Q. Fabricius, templum aliquanto ante lucem occupavit. <reg>quietus</reg> eo die Sestius, is qui est de vi reus; actor hic defensorque causae meae nihil progreditur, consilia exspectat inimicorum meorum. <reg>quid</reg>? illi<note>Quid? illi <hi rend="italic">Muell.</hi>: Quid illi <hi rend="italic">vulg.</hi> (§ 114)</note> quorum consilio P. Sestius in iudicium vocatur, quo se pacto gerunt? Cum forum, comitium, curiam multa de nocte armatis hominibus ac servis plerisque occupavissent, impetum faciunt in Fabricium, manus adferunt, occidunt non nullos, vulnerant multos. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="76"><p><reg>venientem</reg> in forum virum optimum et constantissimum, M. Cispium, tribunum plebis, vi depellunt, caedem in foro maximam faciunt, universique destrictis gladiis et cruentis in omnibus fori partibus fratrem meum, virum optimum, fortissimum meique amantissimum<note>virum... amantissimum <hi rend="italic">secl. Kays.</hi>: fort... amant. <hi rend="italic">secl. Bake</hi></note>, oculis quaerebant, voce poscebant. <reg>quorum</reg> ille telis libenter in tanto luctu ac desiderio mei non repugnandi, sed moriendi causa<note>in tanto... causa <hi rend="italic">secl. Ernest.</hi></note><note>non repugn... causa <hi rend="italic">secl. Kays.</hi></note> corpus obtulisset suum, nisi suam vitam ad spem mei reditus reservasset. <reg>subiit</reg> tamen vim illam nefariam consceleratorum latronum et, cum ad fratris salutem a populo Romano deprecandam venisset, pulsus e rostris in comitio iacuit<note>latuit <hi rend="italic">Reid</hi></note>, seque servorum et libertorum corporibus obtexit, vitamque tum suam noctis et fugae praesidio non iuris iudiciorumque defendit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="77"><p><reg>meministis</reg> tum, iudices, corporibus civium Tiberim compleri, cloacas refarciri, e foro spongiis effingi<note>effingi <hi rend="italic">cod. C. Steph.</hi>: effundi <hi rend="italic">PBG</hi></note> sanguinem, ut omnes tantam illam copiam et tam magnificum apparatum non privatum aut plebeium, sed patricium et praetorium esse arbitrarentur. <milestone unit="chapter" n="36" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>nihil</reg> neque ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini Sestium. <q><reg>atqui</reg> vis in foro versata est.</q> <reg>certe</reg>; quando enim maior? <reg>lapidationes</reg> persaepe vidimus, non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios: caedem vero tantam, tantos acervos corporum exstructos, nisi forte illo Cinnano atque Octaviano die, quis umquam in foro vidit? <reg>qua</reg> ex concitatione<note>concitatione <hi rend="italic">Orelli</hi>: concertatione <hi rend="italic">PBG</hi></note> animorum? <reg>nam</reg> ex pertinacia aut constantia intercessoris oritur saepe seditio, culpa atque improbitate latoris commodo aliquo <add>proposito</add><note>proposito <hi rend="italic">hic suppl. Mueller,</hi> oblato <hi rend="italic">Halm</hi>: proposita <hi rend="italic">post</hi> largitione <hi rend="italic">Naugerius,</hi> ostentata <hi rend="italic">Reid</hi></note> imperitis aut largitione, oritur ex concertatione magistratuum, oritur sensim ex clamore primum, deinde aliqua discessione contionis, vix sero et raro ad manus pervenitur: nullo vero verbo facto, nulla contione advocata, nulla <add>lata</add><note>lata <hi rend="italic">add. Halm</hi>: lege recitata <hi rend="italic">G, sed om.</hi> concitatam: lege recitata concitatam <hi rend="italic">Gruter</hi>: lege promulgata <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> lege concitatam nocturnam seditionem quis audivit? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="78"><p><reg>an</reg> veri simile est ut civis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio in forum descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur, praeter eos qui ab illo pestifero ac perdito civi iam pridem rei publicae sanguine saginantur? <reg>hic</reg> iam de ipso accusatore quaero, qui P. Sestium queritur cum multitudine in tribunatu et cum praesidio magno fuisse, num illo die fuerit? certe<note>certe certe <hi rend="italic">G</hi> (§ 106 <hi rend="italic">ad fin.</hi>)</note> non fuit. Victa igitur est causa rei publicae, et victa non auspiciis, non intercessione, non suffragiis, sed vi, manu, ferro. <reg>nam</reg> si obnuntiasset Fabricio<note>Fabricio <hi rend="italic">secl. Bake</hi></note> is praetor<note><w type="lemma">praetor</w> .P.R. <hi rend="italic">codd.,</hi> trib. pleb. <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2), <hi rend="italic">del, Madv.</hi> (§ 126): si obnuntiasset Fabricio praetor, accepisset <hi rend="italic">Kimmig</hi> se <hi rend="italic">om. PB</hi>: servasse se <hi rend="italic">all.</hi>: qui servasset de caelo <hi rend="italic">Madv.</hi></note> qui se servasse de caelo dixerat<note>diceret <hi rend="italic">Manut.</hi></note>, accepisset res publica plagam, sed eam quam acceptam gemere<note>gemere <hi rend="italic">codd.</hi>: gemere non <hi rend="italic">Bake</hi>: reddere <hi rend="italic">Koch,</hi> sanare <hi rend="italic">Reid,</hi> contemnere <hi rend="italic">Paul,</hi> ⟨minus⟩ gemere <hi rend="italic">Koechly,</hi> qua accepta emergere <hi rend="italic">Dryander</hi></note> posset; si intercessisset conlega Fabricio, laesisset rem publicam, sed <add>tribunicio</add><note>tribunicio <hi rend="italic">scripsi</hi>: .R.P. <hi rend="italic">P rell. praeter w</hi> (p. r.): rem pub. <hi rend="italic">vulg.</hi>: rei pub. <hi rend="italic">Momms.</hi>: <hi rend="italic">del. Wunder. Madv.</hi></note> iure laesisset. <reg>gladiatores</reg> tu novicios, pro exspectata aedilitate suppositos, cum sicariis e carcere emissis ante lucem inmittas<note>in forum inmittas <hi rend="italic">Hsb<hi rend="superscript">2</hi></hi></note>? magistratus templo deicias, caedem maximam facias, forum purges<note><w type="lemma">purges</w> spurces <hi rend="italic">Manut.</hi>: perturbes <hi rend="italic">Paul</hi>: forum ferro purges <hi rend="italic">Probst auct. Hirschfelder</hi></note>? et cum omnia vi et armis egeris, accuses eum qui se praesidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut vitam suam posset defendere? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="79"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="37" resp="editor"/><reg>atqui</reg> ne ex eo quidem tempore id egit Sestius ut a suis munitus tuto in foro<note>tuto in foro tuo <hi rend="italic">P rell. praeter ks</hi> (<hi rend="italic">om.</hi> tuo): tuto in foro dum <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2), <hi rend="italic">Madv.</hi> (cum <hi rend="italic">Garat.</hi>)</note> magistratum gereret<note>gereret et <hi rend="italic">Eberhard</hi></note>, rem publicam administraret. <reg>itaque</reg> fretus sanctitate tribunatus, cum se non modo contra vim et ferrum sed etiam contra verba atque interfationem legibus sacratis<note>sacratis satis <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> esse armatum putaret, venit in templum Castoris, obnuntiavit consuli: cum subito manus illa Clodiana, in caede civium saepe iam victrix, exclamat, incitatur, invadit; inermem atque imparatum tribunum alii gladiis adoriuntur, alii fragmentis saeptorum et fustibus; a quibus hic multis vulneribus acceptis ac<note>ac <hi rend="italic">del. Garat. all.</hi></note> debilitato corpore et contrucidato se abiecit exanimatus, neque ulla alia re ab se mortem nisi opinione mortis depulit. <reg>quem</reg> cum iacentem et concisum plurimis vulneribus extremo spiritu exsanguem et confectum viderent, defetigatione<note>defet. <hi rend="italic">PBH</hi>: defat. <hi rend="italic">kw</hi></note> magis et errore quam misericordia et modo aliquando caedere destiterunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="80"><p><reg>et</reg> causam dicit Sestius de vi? <reg>quid</reg> ita? quia vivit. <reg>at</reg> id non sua culpa: plaga una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset. <reg>accusa</reg> Lentidium; non percussit locum<note><w type="lemma">locum</w> totum <hi rend="italic">Eberhard</hi></note>; male dic Titio<note>male dictitio <hi rend="italic">P</hi>: maledicito <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>Hk</hi>: male* dictio <hi rend="italic">G</hi></note>, Sabino<note>Titio, Sabino <hi rend="italic">sic interpr. Momms.</hi>: <hi rend="italic">sine commate vulg.</hi></note> homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum. <reg>ipsum</reg> vero quid accusas? <reg>num</reg> defuit gladiis? num repugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet<note>ut... solet <hi rend="italic">secl. E. F. Eberhard</hi></note>, ferrum non recepit? <milestone unit="chapter" n="38" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>an</reg> haec ipsa vis est, non posse emori? an illa, quod tribunus plebis templum cruentavit? an quod, cum esset ablatus primumque resipisset, non se referri iussit? <reg>ubi</reg> est crimen? quid<note>crimen? quid <hi rend="italic">Bake</hi>: crimen quod <hi rend="italic">codd.</hi></note> reprehenditis? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>