<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:29-35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:29-35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="29"><p>L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patre<note>cum patre <hi rend="italic">B et ed. Asc.</hi> 1531: cum fratre cum patre <hi rend="italic">P</hi></note> eius erat unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione relegavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus<note>ausus esset <hi rend="italic">Schol.</hi></note> pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari. <milestone unit="chapter" n="13" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>quid</reg> hoc homine facias, aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit<note>relegarit <hi rend="italic">secl. du Rieu</hi> (§21)</note> non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio ut<note>ut (aut <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter b<hi rend="superscript">2</hi></hi> atque) edicto <hi rend="italic">del. Lamb.</hi>: vi edicto <hi rend="italic">Seyffert</hi>: ut <hi rend="italic">del. Manutius</hi></note> edicto ex patria consul eiecerit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="30"><p><reg>nihil</reg> acerbius socii et Latini<note>socii et Latini <hi rend="italic">Schol. et Madv.</hi>: societatini <hi rend="italic">P</hi>: socii atini <hi rend="italic">B</hi>: <hi rend="italic">corr. in utroque</hi> socii reatini. <hi rend="italic">et ita</hi> <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note> ferre soliti sunt quam se, id quod perraro accidit<note>id ... accidit <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note>, ex urbe exire a consulibus iuberi: atque<note>atqui <hi rend="italic">Fleckeisen</hi></note> illis erat tum<note>erat tum <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: tum erat <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> cd. R.</hi></note> reditus in suas civitates, ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat. <reg>hoc</reg> vero quid est? <reg>exterminabit</reg> civis Romanos edicto consul a suis dis penatibus? <reg>expellet</reg> ex patria? <reg>deliget</reg> quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? <reg>hic</reg> si umquam vos eos qui nunc estis in re publica fore putasset, si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, civium denique omnium novis et inauditis edictis ius<note>ius <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> libertatemque pervertere? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="31"><p rend="indent"><reg>etsi</reg> me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum<note>vestrum forte <hi rend="italic">Schol.</hi></note> miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit, aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam vexarunt delicta pertineant. <reg>mihi</reg> autem hoc propositum est ostendere<note>prop. est, ostendere <hi rend="italic">Klotz, Halm</hi></note>, omnia consilia P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei publicae quantum posset mederetur. <reg>ac</reg> si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote; nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse coniunctam. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="32"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="14" resp="editor"/><reg>erat</reg> igitur in luctu senatus, squalebat<note>in luctu civitas, squal. sen. <hi rend="italic">Paul</hi></note> civitas publico consilio veste mutata<note>veste mutata <hi rend="italic">pro glossemate habet F. Schoell</hi></note>, nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium<note>vectigalium <hi rend="italic">del. Paul</hi></note>, nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum vestitum senatores redirent. <reg>quis</reg> umquam consul<note>consulum <hi rend="italic">G</hi>: consultum <hi rend="italic">PB</hi></note> senatum ipsius decretis parere prohibuit? <reg>quis</reg> tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? <reg>etiamne</reg> edicere audebas<note>audebas <hi rend="italic">ut coni. Lamb. ita</hi> <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>: audeas <hi rend="italic">P rell.</hi></note> ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="33"><p><reg>quid</reg>? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? <reg>pro</reg> te ipso, Piso, nemone mutabit<note>mutabit <hi rend="italic">Lallemand</hi>: mutavit <hi rend="italic">codd.</hi> legatos <hi rend="italic">susp. I. Fr. Gronovius, all.</hi> (<hi rend="italic">cf. Vat.</hi> §35)</note>? ne isti quidem quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? <reg>ergo</reg> hominis desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi benivolentia bonorum et optime de salute patriae meriti periculum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui non licebit? <reg>idemque</reg><note>Eidemque <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin non<note>quin non <hi rend="italic">Garatoni</hi>: qui non <hi rend="italic">codd.</hi></note> modo ex memoria sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum, producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam <add>agebantur</add><note>agebantur <hi rend="italic">suppl. Halm</hi>: parabantur <hi rend="italic">Koch</hi>: ferebantur <hi rend="italic">Orelli</hi>: dixerant <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> ed. R.</hi>: dixerat <hi rend="italic">Angelius</hi></note> voce ac sententia sua comprobaverunt. <milestone unit="chapter" n="15" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>isdemque</reg> consulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est, <quote rend="smallcaps"><reg>ne</reg> avspicia valerent, ne qvis obnvntiaret, ne qvis legi intercederet, vt omnibvs fastis diebvs legem ferri liceret, vt lex Aelia, lex Fvfia ne valeret</quote>: qua una rogatione quis est qui non intellegat universam rem publicam esse deletam? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="34"><p><reg>isdemque</reg> consulibus inspectantibus servorum dilectus<note>dilectus w: del. <hi rend="italic">P rell.</hi></note> habebatur pro tribunali Aurelio nomine conlegiorum, cum vicatim homines conscriberentur, decuriarentur, ad vim, ad manus, ad caedem, ad direptionem incitarentur. <reg>isdemque</reg> consulibus<note>cons. coniventibus <hi rend="italic">coni. Pluygers</hi>: cons. inspectantibus <hi rend="italic">Hotom.</hi></note> arma in templum<note>templum <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): templo <hi rend="italic">codd.</hi></note> Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem templi tollebantur, armati homines forum et contiones<note><w type="lemma">contiones</w> §§42, 106: comitium <hi rend="italic">coni. K. Busche</hi> (§75; <hi rend="italic">Verr.</hi> i, §58; iii, §9; v, §170)</note> tenebant, caedes lapidationesque fiebant; nullus erat senatus, nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium potestatem armis et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed, cum duo consules a re publica provinciarum foedere retraxisset, insultabat, dominabatur<note>dominabatur <hi rend="italic">del. Paul</hi></note>, aliis pollicebatur<note>aliis pollic. <hi rend="italic">secl. Pluygers</hi></note><note>minabatur aliis, aliis pollic. <hi rend="italic">Tittler</hi> (<hi rend="italic">Verr.</hi> iv, §31)</note>, terrore ac metu multos, pluris etiam spe et promissis tenebat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="35"><p><reg>quae</reg> cum essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro ducibus proditores aut potius apertos hostis haberet, equester ordo reus a consulibus citaretur, Italiae totius auctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro, eaque non silentio consulum dissimularentur sed et voce et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum excisam<note>exscissam <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> et eversam sed iam captam atque oppressam videremus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices, restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspicionesque moverunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>