<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="21"><p><reg>alter</reg> multos plane in omnis partis fefellit; erat enim hominum opinioni<note>opinioni <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B</hi>: opinione <hi rend="italic">all.</hi>: hominum opin. <hi rend="italic">delere voluit Kimmig</hi></note> nobilitate ipsa, blanda conciliatricula, commendatus. <reg>omnes</reg> boni semper nobilitati favemus, et quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia valet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. <reg>quia</reg> tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum videbant, et quod erat eo nomine ut ingenerata familiae frugalitas videretur, favebant, gaudebant<note>gaudebant <hi rend="italic">secl. Halm</hi> (<hi rend="italic">sed cf.</hi> expulerit relegarit §29: offerunt insectantur §14): plaudebant <hi rend="italic">Paul.</hi></note>, et ad integritatem maiorum spe sua hominem vocabant materni generis obliti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="22"><p><reg>ego</reg> autem,—vere dicam, iudices,— tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. <reg>nequam</reg> esse hominem et levem et falsa opinione <del>errore<note>errore <hi rend="italic">del. Halm</hi>: <del>falsa opinione</del> <hi rend="italic">Pluygers,</hi> <del>falsa</del> opinione <del>errore</del> <hi rend="italic">Ortmann</hi></note></del> hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. <reg>sed</reg> haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. <milestone unit="chapter" n="10" resp="editor"/><reg>videbamus</reg> genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis<note>sermo nobis <hi rend="italic">Klotz</hi>: sermonis <hi rend="italic">codd.</hi>: sermo hominis <hi rend="italic">Jeep</hi>: sermones ... dabant <hi rend="italic">Sauppe</hi></note> ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="23"><p><reg>laudabat</reg> homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, verbum ipsum omnibus <add>viribus</add><note>viribus <hi rend="italic">suppl. Wesenberg</hi> (modis <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> Burn.</hi> 157 <hi rend="italic">et ed. R.</hi>), partibus <hi rend="italic">Orell.,</hi> nervis <hi rend="italic">Weidner,</hi> omni vi animi <hi rend="italic">Madv.</hi>: <hi rend="italic">post</hi> corporis <hi rend="italic">alii alia, ut</hi> portis <hi rend="italic">Jacob,</hi> poris <hi rend="italic">Hertz</hi>: animi et codevorat <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: animi et corporis devorat <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> animi et corporis devorarat<note>devorarat <hi rend="italic">Angelius</hi>: devorabat <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1)</note>; eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse<note>esse <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="24"><p><reg>ex</reg> his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius <add>consorti</add>onis<note>consortionis <hi rend="italic">scripsi</hi> (consensionis? §87): sermonis <hi rend="italic">codd.</hi>: sermonum <hi rend="italic">Hertz</hi>: nidoris <hi rend="italic">Eberhard,</hi> sodalitatis <hi rend="italic">Probst</hi>: abdominis <hi rend="italic">K. Busche</hi> (<hi rend="italic">in Pis.</hi> §66)</note> indicia redolerent<note>redoleret <hi rend="italic">Manutius</hi></note>, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis<note>rugis <hi rend="italic">Matthias</hi> (<hi rend="italic">in Sen.</hi> §15)</note> exspectandum<note>esse exspect. <hi rend="italic">G</hi></note>, mali quidem certe nihil pertimescendum. <reg>sed</reg> ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili<note>ac debili <hi rend="italic">Pluygers</hi></note> dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum<note><hi rend="italic">ante</hi> cum <hi rend="italic">add. Halm</hi> sic, <hi rend="italic">Lamb. in mg.</hi> ita (vulnerari <hi rend="italic">PG</hi>)</note> hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus, qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii<note>ii <hi rend="italic">G</hi>: hii <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: hi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B</hi></note> summi imperi nomine armati<note>armati tam <hi rend="italic">PG</hi> (<hi rend="italic">sed in P litteris</hi> ti tam <hi rend="italic">man. sec. expunctis</hi>: <hi rend="italic">unde</hi> arma <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>): armatam <hi rend="italic">Hertz</hi>: armati tantam <hi rend="italic">Maehly,</hi> arm. tum, tamen, totam, cunctam, clam <hi rend="italic">alii</hi>: armati nudatam <hi rend="italic">Imelmann. Num</hi> armati universam?</note> rem publicam contrucidarunt<note>contrucidarunt <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: -averunt <hi rend="italic">edd.</hi></note>. <reg>foedus</reg> fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum<note>ictum <hi rend="italic">codd., del. Nohl</hi> (<hi rend="italic">sed cf.</hi> loquacitatem ... inretitam retardarem <hi rend="italic">Vat.</hi> §2): tantum <hi rend="italic">Koch,</hi> iustum <hi rend="italic">Weidner</hi>: sanguine ici posse <hi rend="italic">Pluygers</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi> ici et sanciri posse</note> sanciri posse dicebant. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="25"><p><reg>qua</reg> re patefacta—neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim. <milestone unit="chapter" n="11" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>hic</reg> tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam<note>eam <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (etiam)</note> nimium tarde concidere maererent. <reg>flagitabatur</reg> ab his<note>his <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (iis)</note> cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique<note>agerent, aliquid denique <hi rend="italic">ut vulg. ita distinxit B</hi></note> ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="26"><p><reg>hic</reg> subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes meque iam<note>iam <hi rend="italic">Madv.</hi>: etiam <hi rend="italic">codd.</hi>: omni ratione etiam <hi rend="italic">Koechly</hi></note> omni ratione, privato consilio, quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. <reg>erat</reg> eodem tempore senatus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam<note>memoriam <hi rend="italic">Angelius</hi>: me <hi rend="italic">codd.</hi></note> consulatus mei, cum flens universus ordo cincinnatum consulem orabat; nam alter ille horridus et severus consulto se domi continebat. <reg>qua</reg> tum superbia caenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit! me ipsum ut contempsit helluo patriae! nam quid ego patrimoni dicam, quod ille tum cum quaestum<note>tum cum quaestum <hi rend="italic">Paul</hi>: tum quaquaestum <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: tum (cum) quasi quaestum <hi rend="italic">rell.</hi>: totum quamvis quaestum <hi rend="italic">Halm</hi></note> faceret amisit? <reg>venistis</reg><note>Venistis <hi rend="italic">Halm</hi>: venisset <hi rend="italic">codd.</hi></note> ad senatum, vos, inquam, equites Romani et omnes boni veste mutata<note>veste mutata <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. practer G</hi> (vestem mutastis)</note>, vosque pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis<note>proiecistis. Tum <hi rend="italic">Halm</hi></note>, cum, vestris precibus ab latrone illo repudiatis, vir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea salute mutandam censuit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="27"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="12" resp="editor"/>O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! <reg>quid</reg> enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensu<note>priv. consensu <hi rend="italic">et l.</hi> 19 publ. consilio <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> et universum senatum publico consilio mutasse vestem? <reg>quae</reg> quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta<note>est causa facta <hi rend="italic">ut w ita PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: causa est facta <hi rend="italic">ed. R.</hi></note>, sed luctus: quem enim deprecarere<note>deprecarere bonum <hi rend="italic">Paul</hi></note>, cum omnes<note>boni omnes <hi rend="italic">Richter</hi></note> essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui<note><w type="lemma">qui</w> si quis <hi rend="italic">Karsten</hi></note> mutata veste non esset? <reg>hac</reg> mutatione vestis facta<note>Hac (ac <hi rend="italic">Weidner</hi>) ... facta <hi rend="italic">secl. Eberhard</hi></note> tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="28"><p><reg>exanimatus</reg> evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius diei<note>illius dies <hi rend="italic">Gell.</hi> ix. 14. 6 (die <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi></hi>)</note> poenas quo me<note>quo me <hi rend="italic">ed. Asc.</hi> 1531: qui me <hi rend="italic">G</hi>: quine <hi rend="italic">P</hi>: qui sine <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; venisse tempus iis<note>iis <hi rend="italic">G</hi>: his <hi rend="italic">PB</hi></note> qui in timore fuissent—coniuratos videlicet dicebat—ulciscendi se. <reg>si</reg><note>sui <hi rend="italic">Halm</hi> (ulciscendos <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>)</note> dixisset haec<note>haec <hi rend="italic">ut P rell. ita Schol.</hi>: hoc <hi rend="italic">Wesenberg. Cf. in Sen.</hi> §12</note> solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit videte. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="29"><p>L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patre<note>cum patre <hi rend="italic">B et ed. Asc.</hi> 1531: cum fratre cum patre <hi rend="italic">P</hi></note> eius erat unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione relegavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus<note>ausus esset <hi rend="italic">Schol.</hi></note> pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari. <milestone unit="chapter" n="13" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>quid</reg> hoc homine facias, aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit<note>relegarit <hi rend="italic">secl. du Rieu</hi> (§21)</note> non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio ut<note>ut (aut <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter b<hi rend="superscript">2</hi></hi> atque) edicto <hi rend="italic">del. Lamb.</hi>: vi edicto <hi rend="italic">Seyffert</hi>: ut <hi rend="italic">del. Manutius</hi></note> edicto ex patria consul eiecerit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="30"><p><reg>nihil</reg> acerbius socii et Latini<note>socii et Latini <hi rend="italic">Schol. et Madv.</hi>: societatini <hi rend="italic">P</hi>: socii atini <hi rend="italic">B</hi>: <hi rend="italic">corr. in utroque</hi> socii reatini. <hi rend="italic">et ita</hi> <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note> ferre soliti sunt quam se, id quod perraro accidit<note>id ... accidit <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note>, ex urbe exire a consulibus iuberi: atque<note>atqui <hi rend="italic">Fleckeisen</hi></note> illis erat tum<note>erat tum <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: tum erat <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> cd. R.</hi></note> reditus in suas civitates, ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat. <reg>hoc</reg> vero quid est? <reg>exterminabit</reg> civis Romanos edicto consul a suis dis penatibus? <reg>expellet</reg> ex patria? <reg>deliget</reg> quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? <reg>hic</reg> si umquam vos eos qui nunc estis in re publica fore putasset, si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, civium denique omnium novis et inauditis edictis ius<note>ius <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> libertatemque pervertere? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="31"><p rend="indent"><reg>etsi</reg> me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum<note>vestrum forte <hi rend="italic">Schol.</hi></note> miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit, aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam vexarunt delicta pertineant. <reg>mihi</reg> autem hoc propositum est ostendere<note>prop. est, ostendere <hi rend="italic">Klotz, Halm</hi></note>, omnia consilia P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei publicae quantum posset mederetur. <reg>ac</reg> si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote; nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse coniunctam. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="32"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="14" resp="editor"/><reg>erat</reg> igitur in luctu senatus, squalebat<note>in luctu civitas, squal. sen. <hi rend="italic">Paul</hi></note> civitas publico consilio veste mutata<note>veste mutata <hi rend="italic">pro glossemate habet F. Schoell</hi></note>, nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium<note>vectigalium <hi rend="italic">del. Paul</hi></note>, nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum vestitum senatores redirent. <reg>quis</reg> umquam consul<note>consulum <hi rend="italic">G</hi>: consultum <hi rend="italic">PB</hi></note> senatum ipsius decretis parere prohibuit? <reg>quis</reg> tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? <reg>etiamne</reg> edicere audebas<note>audebas <hi rend="italic">ut coni. Lamb. ita</hi> <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>: audeas <hi rend="italic">P rell.</hi></note> ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="33"><p><reg>quid</reg>? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? <reg>pro</reg> te ipso, Piso, nemone mutabit<note>mutabit <hi rend="italic">Lallemand</hi>: mutavit <hi rend="italic">codd.</hi> legatos <hi rend="italic">susp. I. Fr. Gronovius, all.</hi> (<hi rend="italic">cf. Vat.</hi> §35)</note>? ne isti quidem quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? <reg>ergo</reg> hominis desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi benivolentia bonorum et optime de salute patriae meriti periculum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui non licebit? <reg>idemque</reg><note>Eidemque <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin non<note>quin non <hi rend="italic">Garatoni</hi>: qui non <hi rend="italic">codd.</hi></note> modo ex memoria sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum, producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam <add>agebantur</add><note>agebantur <hi rend="italic">suppl. Halm</hi>: parabantur <hi rend="italic">Koch</hi>: ferebantur <hi rend="italic">Orelli</hi>: dixerant <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi> ed. R.</hi>: dixerat <hi rend="italic">Angelius</hi></note> voce ac sententia sua comprobaverunt. <milestone unit="chapter" n="15" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>isdemque</reg> consulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est, <quote rend="smallcaps"><reg>ne</reg> avspicia valerent, ne qvis obnvntiaret, ne qvis legi intercederet, vt omnibvs fastis diebvs legem ferri liceret, vt lex Aelia, lex Fvfia ne valeret</quote>: qua una rogatione quis est qui non intellegat universam rem publicam esse deletam? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="34"><p><reg>isdemque</reg> consulibus inspectantibus servorum dilectus<note>dilectus w: del. <hi rend="italic">P rell.</hi></note> habebatur pro tribunali Aurelio nomine conlegiorum, cum vicatim homines conscriberentur, decuriarentur, ad vim, ad manus, ad caedem, ad direptionem incitarentur. <reg>isdemque</reg> consulibus<note>cons. coniventibus <hi rend="italic">coni. Pluygers</hi>: cons. inspectantibus <hi rend="italic">Hotom.</hi></note> arma in templum<note>templum <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): templo <hi rend="italic">codd.</hi></note> Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem templi tollebantur, armati homines forum et contiones<note><w type="lemma">contiones</w> §§42, 106: comitium <hi rend="italic">coni. K. Busche</hi> (§75; <hi rend="italic">Verr.</hi> i, §58; iii, §9; v, §170)</note> tenebant, caedes lapidationesque fiebant; nullus erat senatus, nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium potestatem armis et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed, cum duo consules a re publica provinciarum foedere retraxisset, insultabat, dominabatur<note>dominabatur <hi rend="italic">del. Paul</hi></note>, aliis pollicebatur<note>aliis pollic. <hi rend="italic">secl. Pluygers</hi></note><note>minabatur aliis, aliis pollic. <hi rend="italic">Tittler</hi> (<hi rend="italic">Verr.</hi> iv, §31)</note>, terrore ac metu multos, pluris etiam spe et promissis tenebat. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="35"><p><reg>quae</reg> cum essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro ducibus proditores aut potius apertos hostis haberet, equester ordo reus a consulibus citaretur, Italiae totius auctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur, alii metu et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro, eaque non silentio consulum dissimularentur sed et voce et sententia comprobarentur, cum omnes urbem nondum excisam<note>exscissam <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> et eversam sed iam captam atque oppressam videremus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices, restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspicionesque moverunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="36"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="16" resp="editor"/><reg>exponam</reg> enim hodierno die, iudices, omnem rationem facti et consili mei, neque huic vestro tanto studio audiendi nec vero huic tantae multitudini, quanta mea memoria numquam ullo in iudicio fuit, deero. <reg>nam</reg> si ego in causa tam bona, tanto studio senatus, consensu tam incredibili bonorum omnium, tam parato <add>populo</add><note>populo <hi rend="italic">suppl. Momms.,</hi> equestri ordine <hi rend="italic">Kayser</hi></note>, tota denique Italia ad omnem contentionem expedita, cessi tribuni plebis, despicatissimi hominis, furori, contemptissimorum consulum levitatem audaciamque pertimui, nimium me<note>nimium a me <hi rend="italic">P, corr. B</hi></note> timidum, nullius animi, nullius consili fuisse confiteor. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="37"><p><reg>quid</reg> enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. <reg>ad</reg> suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae <add>respiciens rem gesserat</add><note>respiciens rem gesserat <hi rend="italic">scripsi</hi> (§38): sumpserat <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">cf. Planc.</hi> §88, <hi rend="italic">Clark</hi>): spiritus sumpserat <hi rend="italic">Koch</hi>: spectarat <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1), <hi rend="italic">et man. rec. in P</hi>: tum (eo tempore?) spectarat <hi rend="italic">Madv.</hi>: respexerat <hi rend="italic">Halm</hi>: suspexerat <hi rend="italic">Jacob</hi> (<hi rend="italic">Cl. Qu.</hi> iii 269)</note>, cum unus in legem per vim latam iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret. <reg>erat</reg> autem res ei cum exercitu C. Mari<note>C. Mari <hi rend="italic">del. Paul</hi></note> invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter abstinenterque<note><w type="lemma">abstinenterque</w> a isti neterque <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi> (at iste ne tergi <hi rend="italic">G</hi>) = APSTINĒTERQVE</note> versato. <reg>cessit</reg>, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet, aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="38"><p><reg>meam</reg> causam senatus palam, equester ordo acerrime, cuncta Italia publice, omnes boni proprie<note><w type="lemma">proprie</w> propere <hi rend="italic">Kraffert</hi></note> enixeque susceperant. <reg>eas</reg> res gesseram quarum non unus auctor sed dux omnium voluntatis fuissem, quaeque non modo ad singularem meam gloriam sed ad communem salutem omnium civium et prope gentium pertinerent; ea<note>et ea <hi rend="italic">coni. Kayser</hi></note> condicione gesseram ut meum factum semper omnes praestare tuerique deberent. <milestone unit="chapter" n="17" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>erat</reg> autem mihi contentio non cum victore exercitu, sed cum operis conductis et ad diripiendam urbem concitatis; habebam inimicum non C. Marium, terrorem hostium, spem subsidiumque patriae, sed duo importuna prodigia, quos egestas, quos aeris alieni magnitudo, quos levitas, quos improbitas tribuno plebis constrictos addixerat; </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="39"><p>nec mihi erat res cum Saturnino, qui quod a se quaestore Ostiensi per ignominiam ad principem et senatus et civitatis, M. Scaurum, rem frumentariam tralatam<note>translatam <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>B</hi></note> sciebat, dolorem suum magna contentione animi persequebatur, sed cum scurrarum locupletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum venefico, cum testamentario, cum sicario, cum latrone; quos homines si, id quod facile factu fuit et quod fieri debuit quodque a me optimi et fortissimi cives flagitabant, vi armisque superassem, non verebar ne quis aut vim vi depulsam reprehenderet aut perditorum civium vel potius domesticorum hostium<note>vel ... hostium <hi rend="italic">om. Schol., secl. Kayser</hi></note> mortem<note>mortem <hi rend="italic">Schol. b<hi rend="superscript">2</hi>, et man. rec. in P</hi>: <hi rend="italic">om. B rell. praeter k</hi> (morte): caedem <hi rend="italic">t et cod. Steph.</hi></note> maereret<note>maereret <hi rend="italic">codd.</hi>: derideret <hi rend="italic">Schol.</hi></note>. <reg>sed</reg> me illa<note><w type="lemma">illa</w> alia <hi rend="italic">Probst</hi></note> moverunt: omnibus in contionibus illa furia clamabat se quae faceret contra salutem meam facere auctore Cn. Pompeio, clarissimo viro mihique et nunc et quoad licuit amicissimo; M. Crassus, quocum mihi omnes erant amicitiae necessitudines, vir fortissimus, ab eadem illa peste infestissimus esse meis fortunis praedicabatur; C. Caesar, qui a me nullo meo merito alienus esse debebat<note>debebat <hi rend="italic">codd.</hi>: credebatur <hi rend="italic">Halm</hi> (§41): videbatur <hi rend="italic">Urlichs</hi></note>, inimicissimus esse<note>esse (<hi rend="italic">ante</hi> meae) <hi rend="italic">et l.</hi> 27 cotid. cont. <hi rend="italic">om. Schol.</hi></note> meae saluti ab eodem cotidianis contionibus dicebatur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="40"><p><reg>his</reg> se tribus auctoribus in consiliis capiendis, adiutoribus in re gerenda esse usurum dicebat; ex quibus unum habere exercitum in Italia maximum, duo, qui privati tum essent, et <add>populo Romano</add> praeesse<note>populo Romano (.p.r.) praeesse <hi rend="italic">scripsi</hi> (§107): praeesse <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">sc. exercitui?</hi>): praesto esse <hi rend="italic">Fr. C. Wolff</hi>: reip. praeesse <hi rend="italic">Orell.</hi> (<hi rend="italic">Cl. Qu.</hi> iii, <hi rend="italic">p.</hi> 269): Romae esse <hi rend="italic">Mueller</hi></note> et parare, si vellent, exercitum posse, idque facturos esse dicebat. <reg>nec</reg> mihi ille iudicium populi nec legitimam aliquam contentionem nec disceptationem aut causae dictionem, sed vim, arma, exercitus, imperatores, castra denuntiabat. <milestone unit="chapter" n="18" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>quid</reg> ergo<note>Quid ? ergo <hi rend="italic">Lamb.</hi></note>? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe in clarissimos viros coniecta me movit? <reg>me</reg> vero non illius<note>non illius <hi rend="italic">P rell. praeter k in quo est</hi>: non movit illius <hi rend="italic">ut man. rec. in P</hi>: illius oratio tam improba <hi rend="italic">PB.</hi></note> oratio, sed eorum taciturnitas<note><hi rend="italic">Post vocab</hi> taciturnitas <hi rend="italic">add.</hi> movebat <hi rend="italic">Schol, qui et</hi> tam improba <hi rend="italic">omisit</hi></note> in quos illa oratio tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur. <reg>illi</reg> autem aliquo<note>alio <hi rend="italic">Bake, qui verba delet</hi> quod ... putabant</note> tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis res anni<note>acta prioris anni <hi rend="italic">Schol.</hi></note> superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>