<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:120-126</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:120-126</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="120"><p rend="indent"><reg>quid</reg> fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo <reg>virtutis</reg> ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica<note>in re pub. <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): in .TR .PL. <hi rend="italic">P rell.</hi></note> tam quam in scaena optimarum, flens<note>flens ex <hi rend="italic">Bake</hi></note> et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud<note>apud <hi rend="italic">G vulg.</hi> (ă <hi rend="italic">B</hi>: egita P. R. <hi rend="italic">PH</hi>): ad <hi rend="italic">Madv.</hi></note> populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? <reg>summi</reg> enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. <reg>qua</reg> enim <add>vi</add><note>vi <hi rend="italic">add. Koechly, Maehly, edd.</hi>: Quia enim ... demonstrabat, revocabatur <hi rend="italic">Klotz</hi>: quom enim ita (<hi rend="italic">aut</hi> sic) ... dem., revoc. <hi rend="italic">Reid</hi></note>: <quote rend="blockquote"><l part="F">quí rem publicám certo<note>animo certo <hi rend="italic">Ribbeck, Eberhard</hi></note> animo adiúverit,</l><l part="I">státuerit, steterít cum Achivis— </l></quote>vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab universis— <quote rend="blockquote"><l part="F">ré dubia</l><l>haút<note>haut <hi rend="italic">Madv.</hi>: aut <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ut <hi rend="italic">rell.</hi></note> dubitarit vítam<note><w type="lemma">dubitarit vitam</w> dubitari tu iam <hi rend="italic">codd.</hi></note> offerre néc capiti pepércerit.</l></quote> </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="121"><p><reg>haec</reg> quantis ab illo clamoribus agebantur! <reg>cum</reg> iam omisso gestu verbis poetae et studio actoris et exspectationi nostrae plauderetur: <quote rend="blockquote"><l part="I"><reg>súmmum</reg> amicum súmmo in bello— </l></quote>nam illud ipse actor adiungebat amico animo et fortasse homines propter aliquod desiderium adprobabant: <quote rend="blockquote"><l part="F">súmmo ingenio praéditum. </l></quote> <milestone unit="chapter" n="57" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>iam</reg><note>Iam <hi rend="italic">ed. Ascens.</hi> 1531: tam <hi rend="italic">PB</hi>: tum <hi rend="italic">HGk</hi></note> illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula sunt acta! <quote rend="blockquote"><l part="I">O páter— </l></quote> <reg>me</reg>, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat<note>putabat <hi rend="italic">ed. Ascens.</hi> 1531: putarat <hi rend="italic">codd.</hi></note>, quem Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. <reg>quanto</reg> cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret, domum incensam eversamque, sic<note>eversamque sic <hi rend="italic">codd., Mueller</hi>: eversamque? Sic <hi rend="italic">edd. vett.</hi>: eversam, quae sic <hi rend="italic">Bake, edd.</hi></note> egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se convertisset, <quote rend="blockquote"><l><reg>haec</reg> ómnia vidi inflámmari </l></quote>fletum etiam inimicis atque invidis excitaret! </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="122"><p><reg>pro</reg> di immortales! <reg>quid</reg>? illa quem<note><w type="lemma">Quid? illa qu.</w> (§114): quid illa, qu. <hi rend="italic">all.</hi></note> ad modum dixit idem! <reg>quae</reg> mihi quidem ita et acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non numquam temeritatem solebat aut errorem senatus: <quote rend="blockquote"><l>O íngratifici Argívi, immunes<note>immunes <hi rend="italic">Schol.</hi>: inanes <hi rend="italic">P rell.</hi></note> Gráii<note>Graii <hi rend="italic">Mueller</hi>: Grai <hi rend="italic">codd.</hi></note>, immemores bénefici! </l></quote> <reg>non</reg> erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro<note>pro re <hi rend="italic">Madv.</hi></note> me, egit fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret, senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret: <quote rend="blockquote"><l><reg>éxsulare</reg> sínitis, sistis pélli, pulsum pátimini! </l></quote> <reg>quae</reg> tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare<note>aestimare <hi rend="italic"><quote>cod. Vrsini</quote></hi></note> facilius possunt qui adfuerunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="123"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="58" resp="editor"/><reg>et</reg> quoniam huc me provexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimavit, cum ita dolenter ageret causam meam ut vox eius illa praeclara lacrimis impediretur; neque poetae, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo defuerunt; eaque populus Romanus non solum plausu sed etiam gemitu suo comprobavit. Vtrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis? <reg>nominatim</reg> sum appellatus in Bruto: <quote rend="blockquote"><l>Túllius, qui líbertatem cívibus stabilíverat. </l></quote> <reg>miliens</reg> revocatum est. Parumne videbatur populus Romanus iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod perditi cives sublatum per nos criminabantur? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="124"><p><reg>maximum</reg> vero populi Romani iudicium universi<note>universi <hi rend="italic">Schuetz</hi>: universo <hi rend="italic">codd.</hi> (univ. consensu <hi rend="italic">PB</hi>)</note> consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso et illo Metello<note>Metello <hi rend="italic">Schol.</hi>: Q. Metello <hi rend="italic">P rell.</hi></note> cui dabatur. <reg>id</reg> autem spectaculi genus erat quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo multitudo maxime delectatur. <reg>in</reg> hunc consessum P. Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil aliud in eo magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi viderent: venit, ut scitis, a<note>a <hi rend="italic">PHG</hi>: ad <hi rend="italic">Schol. s</hi> (<hi rend="italic">cum accusativo k</hi>): (ã <hi rend="italic">B</hi>)</note> columna Maenia: tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior consensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in causa diceretur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="125"><p><reg>ubi</reg> erant tum illi contionum moderatores, legum domini, civium expulsores? Aliusne est aliquis improbis civibus peculiaris populus, cui nos offensi invisique fuerimus? <milestone unit="chapter" n="59" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>equidem</reg> existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud gladiatorium, neque contionis ullius neque vero ullorum comitiorum. <reg>haec</reg> igitur innumerabilis hominum multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine ulla varietate universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declaravit nisi optimorum civium salutem et dignitatem populo Romano caram esse universo? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="126"><p><reg>at</reg> vero ille praetor, qui<note>ille praetor qui <hi rend="italic">Garatoni</hi>: illi et .R. qui <hi rend="italic">PB</hi>: ille et Requi (<hi rend="italic">corr.</hi> Reliqui) <hi rend="italic">G</hi>; §78</note> de me non patris, avi, proavi, maiorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, <q>velletne me redire,</q> et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus cum veniret. <reg>emergebat</reg> subito, cum sub tabulas<note>tabellas <hi rend="italic">Schol.</hi></note> subrepserat, ut <quote rend="blockquote"><l part="I"><reg>matér</reg>, te appello </l></quote>dicturus videretur; itaque illa via latebrosior<note>latebrosior <hi rend="italic">Schol.</hi>: latebrosa <hi rend="italic">P rell.</hi></note>, qua spectatum ille veniebat, Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>