<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:101-120</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:101-120</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="101"><p><reg>propugnatores</reg> autem rei publicae qui esse voluerunt, si leviores sunt, desciscunt, si timidiores, desunt: permanent illi soli atque omnia rei publicae causa perferunt qui sunt tales qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a C. Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, quem numquam ulla vis, ullae minae, ulla invidia<note>nulla umquam vis, nullae minae, nulla invidia <hi rend="italic">Hks</hi></note> labefecit; aut qualis Q. Metellus, patruus matris tuae, qui cum florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum, censor notasset, cumque insitivum Gracchum contra vim multitudinis incitatae censu prohibuisset, cumque in eam legem quam non iure rogatam iudicarat iurare unus noluisset, de civitate maluit quam de sententia demoveri; aut, ut vetera exempla, quorum est copia digna huius imperi gloria, relinquam, neve eorum aliquem qui vivunt nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi tempestas neque honoris aura potuit umquam de suo cursu aut spe aut metu demovere. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="102"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="48" resp="editor"/><reg>haec</reg> imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis! <reg>haec</reg> ampla sunt, haec divina, haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. <reg>est</reg> labor, non nego; pericula magna, fateor; <quote rend="blockquote"><l>múltae insidiae súnt bonis </l></quote>verissime dictum est; sed te<note>te <hi rend="italic">del. ed. Hervag.</hi>: <hi rend="italic">poetae dat Halmius</hi> (<hi rend="italic">ed. Tur.</hi>)</note> <quote rend="blockquote"><l>íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast<note>inscitia est<hi rend="italic">G</hi></note>, </l></quote>inquit, <quote rend="blockquote"><l>póstulare<note>postularent <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi></note>, nísi<note>nisi <hi rend="italic">Wesenberg</hi>: sivi <hi rend="italic">codd.</hi></note> laborem súmma cum cura écferas. </l></quote> <reg>nollem</reg> idem alio loco dixisset<note>dixisset <hi rend="italic">Schol.</hi> (<hi rend="italic">ut coni. Wesenberg</hi>): dixit <hi rend="italic">codd.</hi></note>, quod exciperent improbi cives, <quote rend="blockquote"><l>óderint, dum métuant; </l></quote>praeclara enim illa<note>ille <hi rend="italic">Bake</hi></note> praecepta dederat iuventuti. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="103"><p><reg>sed</reg> tamen haec via ac ratio<note>ac ratio <hi rend="italic">Orelli</hi>: hec (<hi rend="italic">sed</hi> h <hi rend="italic">est in ras.</hi>) ratio <hi rend="italic">P</hi>: haec ratio <hi rend="italic">B rell.</hi></note> rei publicae capessendae olim erat magis pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium aut<note>aut <hi rend="italic">Jacob</hi>: ad <hi rend="italic">codd.</hi>: ac <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> populi commodum ab utilitate rei publicae discrepabat. <reg>tabellaria</reg> lex ab L. Cassio ferebatur: populus libertatem agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute optimatium temeritatem multitudinis et tabellae licentiam pertimescebant. <reg>agrariam</reg> Ti. Gracchus legem ferebat: grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum videbantur; nitebantur<note>nitebantur <hi rend="italic">om. PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi> et] ei <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi> (<hi rend="italic">item l.</hi> 26). <hi rend="italic">Cf. Vat.</hi> § 7</note> contra optimates, quod et discordiam excitari videbant et<note>et <hi rend="italic">ante</hi> spoliari (<hi rend="italic">l.</hi> 23) <hi rend="italic">transp. C. Fr. Hermann</hi></note>, cum locupletes possessionibus diuturnis moverentur, spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur. <reg>frumentariam</reg> legem C. Gracchus ferebat: iucunda res plebei, victus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant boni, quod et ab industria plebem ad desidiam avocari putabant et aerarium exhauriri videbant<note>videbant <hi rend="italic">Momms.</hi>: videbantur <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G<hi rend="superscript">1</hi></hi>: videbatur <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell., Zielinski</hi></note>. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="104"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="49" resp="editor"/><reg>multa</reg> etiam nostra memoria, quae consulto praetereo, fuerunt in ea contentione<note>condicione <hi rend="italic">Richter</hi></note> ut popularis cupiditas a consilio principum dissideret. <reg>nunc</reg> iam<note>iam <hi rend="italic">Ascens.</hi> 1531: tam <hi rend="italic">P rell.</hi>: autem <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> nihil est quod populus a delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam neque novarum rerum est cupidus et otio suo et dignitate optimi cuiusque et universae rei publicae gloria delectatur. <reg>itaque</reg> homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam largitione populum Romanum concitare possunt, quod plebes<note>plebes <hi rend="italic">P rell.</hi>: plebs <hi rend="italic">G</hi></note> perfuncta gravissimis seditionibus ac discordiis otium amplexatur<note>amplexatur <hi rend="italic">Madv.</hi>: malexatur <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: male vexatur <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi> (male laxatur <hi rend="italic">G</hi>)</note>, conductas habent contiones, neque id agunt ut ea dicant aut ferant quae illi velint audire qui in contione sunt, sed pretio ac mercede perficiunt ut, quicquid dicant<note>dicunt <hi rend="italic">Halm</hi> (<hi rend="italic">Balb.</hi> § 44)</note>, id illi velle audire videantur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="105"><p><reg>num</reg> vos existimatis Gracchos aut Saturninum aut quemquam illorum veterum qui populares habebantur ullum umquam in contione habuisse conductum? <reg>nemo</reg> habuit; ipsa enim largitio et spes commodi propositi sine mercede ulla multitudinem concitabat. <reg>itaque</reg> temporibus illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud gravis et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni significatione florebant. <reg>his</reg> in theatro plaudebatur, hi suffragiis quod contenderant consequebantur, horum homines nomen, orationem, vultum, incessum amabant. <reg>qui</reg> autem adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur; sed<note>sed ut <hi rend="italic">Oehler</hi>: et <hi rend="italic">Bake</hi>: sed <hi rend="italic">ante</hi> multitudini <hi rend="italic">transp. Koechly</hi></note> valebant in senatu multum, apud bonos viros plurimum, multitudini iucundi non erant; suffragiis offendebatur saepe eorum voluntas; plausum vero etiam si quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat. <reg>ac</reg> tamen<note>Ac tamen <hi rend="italic">P</hi> (hac tamen <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>): attamen <hi rend="italic">G</hi> (§ 115) si quae <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: si qua <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note>, si quae res erat maior, idem ille populus horum auctoritate maxime commovebatur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="106"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="50" resp="editor"/><reg>nunc</reg>, nisi me fallit, in eo statu civitas est ut, si operas conductorum<note>conductas <hi rend="italic">coni. Lamb.</hi></note> removeris, omnes idem de re publica sensuri esse videantur. <reg>etenim</reg> tribus locis significari maxime de <add>re publica</add> populi Romani iudicium<note>de re pub. p. r. iudicium <hi rend="italic">Baiter</hi>: de P. R. iud. <hi rend="italic">codd.</hi>: pop. Rom. iud. <hi rend="italic">Hk, fort. recte</hi> (<hi rend="italic">cf. infra</hi> pop. Rom. consensus): de re pub. iud. <hi rend="italic">Momms.</hi>: de nobis iud. <hi rend="italic">Hertz</hi> (<hi rend="italic">Vat.</hi> § 10)</note> ac voluntas potest, contione, comitiis, ludorum gladiatorumque consessu. <reg>quae</reg> contio fuit per hos annos, quae quidem esset non conducta sed vera, in qua populi Romani consensus non perspici<note>non perspici <hi rend="italic">Zielinski</hi>: persp. non <hi rend="italic">Lamb. edd.</hi>: non <hi rend="italic">post</hi> in qua <hi rend="italic">suppl. k</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi></note> posset? <reg>habitae</reg> sunt multae de me a<note>a <hi rend="italic">om. P et codd. pler.</hi></note> gladiatore sceleratissimo, ad quas nemo adibat incorruptus, nemo integer; nemo illum foedum vultum aspicere, nemo furialem vocem bonus audire poterat. <reg>erant</reg><note>erant <hi rend="italic">G</hi>: erant erant <hi rend="italic">P rell. praeter Hks</hi> (erant enim): <hi rend="italic">cf.</hi> certe § 78</note> illae contiones perditorum hominum necessario turbulentae. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="107"><p><reg>habuit</reg> de eodem me P. Lentulus consul contionem: concursus est populi Romani factus; omnes ordines, tota in illa contione Italia constitit. <reg>egit</reg> causam summa cum gravitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta adprobatione omnium, nihil ut umquam videretur tam populare ad populi Romani auris accidisse. <reg>productus</reg> est ab eo Cn. Pompeius, qui se non solum auctorem meae salutis, sed etiam supplicem populo Romano <add>praebuit</add><note>praebuit <hi rend="italic">hic suppl. Madv.</hi> (§40), <hi rend="italic">ante</hi> pop. Rom. <hi rend="italic">Wesenberg</hi>: pop. Rom. exhibuit <hi rend="italic">Hs</hi>: pop. exhib. (<hi rend="italic">om.</hi> Rom.) <hi rend="italic">k</hi>: professus est <hi rend="italic">Koch,</hi> praedicavit <hi rend="italic">Reid</hi> ut semper gravis <hi rend="italic">Spengel</hi>: et pergravis <hi rend="italic">codd.</hi></note>. <reg>huius</reg> oratio ut semper gravis et grata in contionibus<note>in contionibus omnibus <hi rend="italic">Eberhard</hi>: in contione omnibus <hi rend="italic">Orell. auct. Klotz</hi></note> fuit, sic contendo numquam neque sententiam eius auctoritate neque<note>sententiam eius auctoritate neque <hi rend="italic">s. l. suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">ex homoeot. om. P<hi rend="superscript">1</hi>, unde</hi> numquam (eum <hi rend="italic">add. Eberh.</hi>) neque eloquentia (eum <hi rend="italic">add. Oppenrieder</hi>) neque iucunditate fuisse maiore <hi rend="italic">Spengel</hi></note> eloquentiam iucunditate fuisse maiore. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="108"><p><reg>quo</reg> silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis<note>ingratast satis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ingrata sit satis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter HGk</hi> (ingr. sit si satis)</note> de omnibus, infinita esse videatur. <reg>cedo</reg> nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem! <reg>quis</reg> non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare? <reg>quis</reg> fuit qui non eius voce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi arbitraretur? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="109"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="51" resp="editor"/><reg>venio</reg> ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. <reg>leges</reg> videmus saepe ferri multas. <reg>omitto</reg> eas quae feruntur ita vix ut quini, et ii<note>ii <hi rend="italic">P</hi>: hi <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi></note> ex aliena<note><w type="lemma">aliena</w> ima <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi></note> tribu, qui suffragium ferant reperiantur. <reg>de</reg> me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit<note>dicet <hi rend="italic">PBG</hi></note> se legem tulisse. <reg>quis</reg> est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una<note>una <hi rend="italic">codd.</hi>: una voce <hi rend="italic">Koch</hi> (<hi rend="italic">Balb.</hi> § 12): una mente <hi rend="italic">Mueller</hi></note> consentiunt, an in qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="110"><p><reg>an</reg> sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? <q><reg>est</reg> enim homo iste populo Romano deditus.</q> <reg>nihil</reg> vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam<note>deliciis <hi rend="italic">Pantagathus</hi> reculam <hi rend="italic">Latendorf</hi>: regulam <hi rend="italic">codd.</hi>: tegulam <hi rend="italic">C. Fr. Hermann,</hi> pergulam <hi rend="italic">Bezzenberger,</hi> perulam <hi rend="italic">Scheibe</hi></note> perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. <reg>nihil</reg> sane <add>Actaei</add><note>sane Actaei <hi rend="italic">scripsi,</hi> sane Attici <hi rend="italic">Madv.</hi>: sane attę <hi rend="italic">codd.</hi> (iuvabant anangnostae <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>). <hi rend="italic">Locus varie emendatus</hi>: sane ad haec <hi rend="italic">Jeep,</hi> sane artes <hi rend="italic">Luterbacher,</hi> suavitates <hi rend="italic">Mueller,</hi> sanitatem <hi rend="italic">Paul,</hi> savia te <hi rend="italic">Hertz,</hi> ganeonem tamen <hi rend="italic">Landgraf. Fort.</hi> Nihil sane attente: ⟨ non⟩ iuv. anagn.</note> iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepe<note>pro vino etiam saepe <hi rend="italic">PBG</hi>: etiam pro vino saepe <hi rend="italic">ks</hi>: etiam saepe pro vino <hi rend="italic">w</hi></note> oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. <reg>itaque</reg> semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat. <milestone unit="chapter" n="52" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>ecquae</reg> seditio umquam fuit in qua non ille princeps? ecqui seditiosus cui<note>cui <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: quoi <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: quo <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi></note> ille non familiaris? ecquae turbulenta contio cuius ille non<note>non <hi rend="italic">s. l. P</hi></note> concitator? <reg>cui</reg> bene dixit umquam bono? bene dixit? immo quem fortem et bonum civem non petulantissime est insectatus? qui, ut credo, non libidinis causa, sed ut plebicola videretur, libertinam duxit uxorem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="111"><p><reg>is</reg> de me suffragium tulit, is adfuit, is interfuit epulis et gratulationibus parricidarum; in quo tamen est me ultus, cum illo ore<note>ultus cum illo ore <hi rend="italic">Pantagathus</hi>: ullus cum illo re (reo) <hi rend="italic">codd.</hi></note> inimicos est meos saviatus. <reg>qui</reg> quasi mea culpa bona perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi inimicus, quia nihil habet. Vtrum ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? <reg>quid</reg>? tu meo periculo, gurges ac vorago patrimoni, helluabare, ut, si ego consul rem publicam contra te et gregalis tuos defendissem, in civitate esse me nolles? <reg>te</reg> nemo tuorum videre vult, omnes aditum, sermonem, congressum tuum fugiunt: te sororis filius Postumius, adulescens gravis, senili iudicio, notavit, cum in magno numero tutorem liberis non instituit. <reg>sed</reg> elatus<note>elatus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: latus <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>G</hi></note> odio et meo et rei publicae nomine, quorum ille utri sit inimicior nescio, plura dixi quam dicendum fuit in furiosissimum atque egentissimum ganeonem. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="112"><p><reg>illuc</reg> revertor: contra me cum sit<note>est <hi rend="italic">Madv.</hi></note> actum<note><w type="lemma">actum</w> latum <hi rend="italic">Orell.</hi> (<hi rend="italic">sed cf.</hi> § 125)</note>, capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse, cum ipse lator nihil ab horum turpitudine, audacia, sordibus abhorreret. <reg>at</reg> cum de dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis excusationem nec senectutis satis iustam putavit<note>iustam ut illam putavit <hi rend="italic">PG sed in P</hi> ut (=vel) illam <hi rend="italic">expunct.</hi>: iustam ullam put. <hi rend="italic">Halm</hi>: iustam put. <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> rell.</hi></note>; nemo fuit qui se non rem publicam mecum simul revocare in suas sedis arbitraretur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="113"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="53" resp="editor"/><reg>videamus</reg><note>videamus <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): videmus <hi rend="italic">codd.</hi></note> nunc comitia magistratuum. <reg>fuit</reg> conlegium nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementer<note>duo vehementer <hi rend="italic">G Schol.</hi></note> duo populares existimabantur. <reg>ex</reg> iis qui populares non habebantur, quibus in illo genere conductarum contionum consistendi potestas non erat, duo a populo Romano praetores video esse factos; et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuissent, tamen voluntate ipsa gratum<note>gratam <hi rend="italic">Manut.</hi></note> fuisse. <reg>iam</reg> de C. Fannio quae sit existimatio videmus: quod iudicium populi Romani in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="114"><p><reg>quid</reg>? populares illi duo quid egerunt<note>quid pop. illi duo, quid egerunt? <hi rend="italic">Eberhard</hi> (§§75, 122)</note>? <reg>alter</reg>, qui tamen se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur, non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse voluisset, facillime pervenisset. <reg>alter</reg>, qui ita se in populari ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihili<note>nihili <hi rend="italic">Hotoman</hi>: nihil <hi rend="italic">codd.</hi></note> putaret, aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit, Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare<note>pestes posse vexare <hi rend="italic">Lehmann</hi>: pest. maxime vex. <hi rend="italic">K Busche</hi></note> rem publicam<note>rem pub. <hi rend="italic">Garatoni</hi>: populum .R. <hi rend="italic">codd.</hi></note> dicebantur<note><w type="lemma">dicebantur</w> ordiebantur <hi rend="italic">Eberhard.</hi> moliebantur <hi rend="italic">Rossberg,</hi> solebant <hi rend="italic">Koch</hi>: <hi rend="italic">num</hi> p. r. (pop. Rom.) praedicabantur?</note>, perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. <reg>videtis</reg> igitur populum ipsum, ut ita dicam, iam<note>tam <hi rend="italic">codd.</hi></note> non esse popularem, qui ita vehementer eos qui populares habentur respuat, eos autem qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="115"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="54" resp="editor"/><reg>veniamus</reg> ad ludos; facit enim, iudices, vester iste in me animorum oculorumque coniectus<note>coniectus <hi rend="italic">Lamb.</hi>: contectus, contuitus <hi rend="italic">codd.</hi></note> ut mihi iam licere putem remissiore uti genere dicendi. <reg>comitiorum</reg> et contionum significationes sunt interdum verae, sunt<note>interdum verae sunt <hi rend="italic">post</hi> sunt <hi rend="italic">s. l. suppl. P<hi rend="superscript">2</hi></hi>: <hi rend="italic">prius</hi> sunt <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> rell.</hi></note> non numquam vitiatae atque corruptae; theatrales gladiatoriique consessus dicuntur omnino solere levitate non nullorum emptos plausus exilis et raros excitare; ac tamen<note>ac tamen <hi rend="italic">P rell. praeter G</hi> (attamen); § 105</note> facile est, cum id fit, quem ad modum et a quibus fiat, et quid integra multitudo faciat videre. <reg>quid</reg> ego nunc dicam quibus viris aut cui generi civium maxime plaudatur? <reg>neminem</reg> vestrum fallit. <reg>sit</reg> hoc sane leve, quod non ita est, quoniam optimo cuique impertitur; sed, si est leve, homini gravi leve est, ei vero qui pendet rebus levissimis, qui rumore et, ut ipsi loquuntur<note>locontur <hi rend="italic">P</hi></note>, favore populi tenetur et ducitur, plausum immortalitatem, sibilum mortem videri necesse est. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="116"><p><reg>ex</reg> te igitur, Scaure, potissimum quaero, qui ludos apparatissimos magnificentissimosque<note>magnificentissimos <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> fecisti, ecquis istorum popularium tuos ludos aspexerit, ecquis se theatro populoque Romano commiserit. <reg>ipse</reg> ille maxime ludius, non solum spectator sed actor et acroama, qui omnia sororis embolia novit, qui in coetum mulierum pro psaltria<note>psaltria <hi rend="italic">k</hi>: psalteria <hi rend="italic">rell.</hi></note> adducitur, nec tuos ludos aspexit in illo ardenti tribunatu suo nec ullos alios nisi eos a quibus vix vivus effugit. <reg>semel</reg>, inquam, se ludis homo popularis commisit omnino, cum in templo <reg>virtutis</reg> honos habitus esset virtuti, Gaique Mari, conservatoris huius imperi, monumentum municipi eius et rei publicae defensori sedem<note><w type="lemma">sedem</w> praesidium <hi rend="italic">Paul</hi>: senatus consultum <hi rend="italic">Karsten</hi></note> ad salutem praebuisset. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="117"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="55" resp="editor"/><reg>quo</reg> quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet utroque in genere declaratum est: primum<note>primum <hi rend="italic">pr. P, dein corr.</hi> primo, <hi rend="italic">et sic B rell.</hi></note> cum audito senatus consulto rei<note>rei <hi rend="italic">Garatoni</hi>: ore <hi rend="italic">codd.</hi> (auctori, relatori <hi rend="italic">all,</hi>; consultori <hi rend="italic">Hertz</hi>)</note> ipsi atque absenti senatui plausus est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus: cum vero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam ac misericordiam declararunt. <reg>at</reg> cum ille furibundus incitata illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Romanus tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro atque infando<note>nefando <hi rend="italic">ks</hi></note> represserunt; voces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="118"><p><reg>sed</reg> quid ego populi Romani animum virtutemque commemoro, libertatem iam ex diuturna servitute dispicientis, in eo homine cui tum petenti iam aedilitatem ne histriones quidem coram sedenti pepercerunt? <reg>nam</reg> cum ageretur togata <title>Simulans</title>, ut opinor, caterva tota clarissima concentione in ore<note>ori <hi rend="italic">Koch</hi>: in os <hi rend="italic">Schuetz</hi></note> impuri hominis imminens contionata est: <quote rend="blockquote"><l part="F">huic, Tite,</l><l>tua<note>huic, Tite, tua <hi rend="italic">Halm</hi>: huic tite tua <hi rend="italic">PG</hi> (<hi rend="italic">sed G</hi> etua: vitae tua <hi rend="italic">B,</hi> vitae tuae <hi rend="italic">w</hi>).</note> póst principia atque éxitus vitiósae vitae<note><hi rend="italic">Ribbeck, Com. Rom., p.</hi> 203 haec, taetérrime, Sunt póst principia atque éxitus ⟨maláe⟩ vitiosae vitáe</note>—!</l></quote> <reg>sedebat</reg> exanimatus, et is qui antea cantorum convicio contiones celebrare suas solebat cantorum ipsorum vocibus eiciebatur. <reg>et</reg> quoniam facta mentio est ludorum, ne illud quidem praetermittam, in magna varietate sententiarum numquam ullum fuisse locum, in quo aliquid a poeta dictum cadere in tempus nostrum videretur, quod aut populum universum fugeret aut non exprimeret<note>aut non exprimeret <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note> ipse actor. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="119"><p><reg>et</reg> quaeso hoc loco<note>hoc in loco <hi rend="italic">Schol.</hi></note>, iudices, ne qua levitate me ductum ad insolitum genus dicendi labi putetis, si de poetis, de histrionibus, de ludis in iudicio loquar. <milestone unit="chapter" n="56" resp="editor"/></p><p rend="indent"><reg>non</reg> sum tam ignarus, iudices, causarum, non tam insolens in dicendo, ut omni ex genere orationem aucuper et omnis undique flosculos carpam atque delibem. <reg>scio</reg> quid gravitas vestra, quid haec advocatio, quid ille conventus, quid dignitas P. Sesti, quid periculi magnitudo, quid aetas, quid honos meus postulet. <reg>sed</reg> mihi sumpsi hoc loco doctrinam quandam iuventuti, qui essent optimates. <reg>in</reg> ea explicanda demonstrandum est non esse popularis omnis eos qui putentur. <reg>id</reg> facillime consequar, si universi populi iudicium verum et incorruptum et si intimos sensus civitatis expressero. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="120"><p rend="indent"><reg>quid</reg> fuit illud quod, recenti nuntio de illo senatus consulto quod factum est in templo <reg>virtutis</reg> ad ludos scaenamque perlato, consessu maximo summus artifex et me hercule semper partium in re publica<note>in re pub. <hi rend="italic">Naugerius</hi> (2): in .TR .PL. <hi rend="italic">P rell.</hi></note> tam quam in scaena optimarum, flens<note>flens ex <hi rend="italic">Bake</hi></note> et recenti laetitia et mixto dolore ac desiderio mei, egit apud<note>apud <hi rend="italic">G vulg.</hi> (ă <hi rend="italic">B</hi>: egita P. R. <hi rend="italic">PH</hi>): ad <hi rend="italic">Madv.</hi></note> populum Romanum multo gravioribus verbis meam causam quam egomet de me agere potuissem? <reg>summi</reg> enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam dolore exprimebat. <reg>qua</reg> enim <add>vi</add><note>vi <hi rend="italic">add. Koechly, Maehly, edd.</hi>: Quia enim ... demonstrabat, revocabatur <hi rend="italic">Klotz</hi>: quom enim ita (<hi rend="italic">aut</hi> sic) ... dem., revoc. <hi rend="italic">Reid</hi></note>: <quote rend="blockquote"><l part="F">quí rem publicám certo<note>animo certo <hi rend="italic">Ribbeck, Eberhard</hi></note> animo adiúverit,</l><l part="I">státuerit, steterít cum Achivis— </l></quote>vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat! revocabatur ab universis— <quote rend="blockquote"><l part="F">ré dubia</l><l>haút<note>haut <hi rend="italic">Madv.</hi>: aut <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ut <hi rend="italic">rell.</hi></note> dubitarit vítam<note><w type="lemma">dubitarit vitam</w> dubitari tu iam <hi rend="italic">codd.</hi></note> offerre néc capiti pepércerit.</l></quote> </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>