<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:36-42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:36-42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="36"><p><milestone unit="chapter" n="14" resp="editor"/><reg>dico</reg> apud pontifices: nego istam adoptionem pontificio iure esse factam: primum quod eae vestrae sunt<note>sunt <hi rend="italic">GM</hi>: sint <hi rend="italic">P rell.</hi></note> aetates ut is qui te adoptavit vel fili<note>fili <hi rend="italic">Par.</hi> 7774: illi <hi rend="italic">P rell. praeter M</hi> (filio): <hi rend="italic">cf. ad Quir.</hi> § 6</note> tibi loco<note>adopt. loco patris <hi rend="italic">Hc</hi> (<hi rend="italic">ed. V.</hi>).</note><note>vel ipse tibi loco filii <hi rend="italic">k</hi> (<hi rend="italic">et ita Manutius, om.</hi> ipse)</note> per aetatem<note>per aetatem <hi rend="italic">susp. D. Serruys</hi> vel eo quo fuit <hi rend="italic">del. Jordan</hi></note> esse potuerit, vel eo quo fuit: deinde quod causa quaeri solet adoptandi, ut et is adoptet qui quod natura iam adsequi non potest legitimo et pontificio iure quaerat, et ita adoptet ut ne quid aut de dignitate generum aut de sacrorum religione minuatur: illud in primis, ne qua calumnia, ne qua fraus, ne qui dolus adhibeatur: ut haec simulata adoptio<note>adoptio <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>M</hi>: adeptio <hi rend="italic">Pantagathus</hi>: adipio (?) <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: aditio <hi rend="italic">Ge</hi>: adiectio <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t et in mg. P</hi></note> fili quam maxime veritatem illam suscipiendorum liberorum imitata esse videatur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="37"><p><reg>quae</reg> maior calumnia est quam venire imberbum<note>imberbum <hi rend="italic">PG Charisius</hi>: -em <hi rend="italic">BbHMek</hi></note> adulescentulum, bene valentem ac maritum, dicere<note>diceres <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi>GbMe</hi>: dicere <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>Bt</hi> (dici eius <hi rend="italic">k</hi>): dicere se <hi rend="italic">Baiter</hi> (<hi rend="italic">Vat.</hi> § 38)</note> filium senatorem populi Romani sibi velle adoptare; id autem scire et videre omnis, non ut ille filius instituatur, sed ut e patriciis exeat <add>et</add><note>et <hi rend="italic">om. codd. et ed. R.</hi>: ut <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1) (ut, si e patr. exeat, trib. <hi rend="italic">Halm</hi>)</note> tribunus plebis fieri possit, idcirco adoptari? neque id obscure<note>obscurari, iam <hi rend="italic">Lange</hi></note>; nam adoptatum emancipari statim, ne sit eius filius qui adoptarit. <reg>cur</reg> ergo adoptabat<note><w type="lemma">adoptabat</w> adoptat <hi rend="italic">Mb<hi rend="superscript">2</hi>t</hi>: adoptabatur <hi rend="italic">e</hi></note>? <reg>probate</reg> genus adoptionis: iam omnium sacra interierint, quorum custodes vos esse debetis, iam patricius nemo relinquetur. <reg>cur</reg> enim quisquam vellet tribunum plebis se fieri non licere, angustiorem sibi esse petitionem consulatus, in sacerdotium cum possit venire, quia patricio non sit is locus, non venire? Vt cuique aliquid acciderit qua re commodius sit esse plebeium, simili ratione adoptabitur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="38"><p><reg>ita</reg> populus Romanus brevi tempore neque regem sacrorum neque flamines nec Salios habebit, nec ex parte dimidia reliquos sacerdotes neque auctores centuriatorum et curiatorum comitiorum, auspiciaque populi Romani, si magistratus patricii creati non sint, intereant necesse est, cum interrex nullus sit, quod et ipsum patricium esse et a patriciis<note>a patriciis <hi rend="italic">Bait.</hi>: a patricii <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: a patricio <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>b rell.</hi> (<hi rend="italic">om.</hi> a <hi rend="italic">G</hi>)</note> prodi necesse est. <reg>dixi</reg> apud pontifices istam adoptionem nullo decreto huius conlegi probatam, contra omne pontificum ius factam, pro nihilo esse habendam; qua sublata intellegis totum tribunatum tuum concidisse. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="39"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="15" resp="editor"/><reg>venio</reg> ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi, non scrutor; non sum in exquirendo iure augurum curiosus; haec quae una cum populo didici, quae saepe in contionibus responsa sunt, novi. <reg>negant</reg> fas esse agi cum populo cum de caelo servatum sit. <reg>quo</reg> die de te lex curiata lata esse dicatur, audes negare de caelo esse servatum? <reg>adest</reg> praesens vir singulari virtute, constantia, gravitate praeditus, M. Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo servasse de caelo. <q><reg>infirmas</reg> igitur tu<note>Infirmas igitur tu <hi rend="italic">Madv.</hi>: infirma sunt igitur tua <hi rend="italic">codd.</hi> (tua <hi rend="italic">om. G</hi>: tua sententia <hi rend="italic">k</hi>)</note> acta C. Caesaris, viri fortissimi?</q> <reg>minime</reg>; neque enim mea<note>enim me mea <hi rend="italic">P et pler.</hi>: me <hi rend="italic">om. bk</hi></note> iam quicquam interest, exceptis iis telis quae ex illius actionibus in meum corpus inmissa sunt. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="40"><p><reg>sed</reg> haec de auspiciis, quae ego nunc perbreviter attingo, acta sunt a te. <reg>tu</reg> tuo praecipitante iam et debilitato tribunatu auspiciorum patronus subito exstitisti; tu M. Bibulum in contionem, tu augures produxisti; tibi interroganti<note>tibi interroganti <hi rend="italic">ut coni. Lahmeyer ita t</hi>: te interroganti (-ante <hi rend="italic">HGMb<hi rend="superscript">2</hi>k</hi>) <hi rend="italic">P rell. praeter e</hi> (te interrogati): a te interrogati <hi rend="italic">Momms.</hi></note> augures responderunt, cum de caelo servatum sit, cum populo agi non posse; tibi M. Bibulus quaerenti se de caelo servasse respondit, idemque in contione dixit, ab Appio tuo fratre productus, te omnino, quod contra auspicia adoptatus esses, tribunum non fuisse. <reg>tua</reg> denique omnis actio posterioribus mensibus fuit, omnia quae C. Caesar egisset, quod<note>quod <hi rend="italic">et</hi>: quo <hi rend="italic">PB</hi>: quae <hi rend="italic">HGMb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: <hi rend="italic"><quote>fort. quoniam</quote> Baiter</hi></note> contra auspicia essent acta, per senatum rescindi oportere; quod si fieret, dicebas te tuis umeris me custodem urbis in urbem relaturum. <reg>videte</reg> hominis amentiam <gap reason="lost"/> per suum<note>ut suum <hi rend="italic">b et ed. V.</hi>: ubi per suum <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1): quasi non ipse per <hi rend="italic">suppl. Halm</hi>: cum tamen ipse per <hi rend="italic">Lahmeyer</hi></note> tribunatum Caesaris actis inligatus teneretur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="41"><p><reg>si</reg> et sacrorum iure pontifices et auspiciorum religione augures totum evertunt tribunatum tuum, quid quaeris amplius? an etiam apertius aliquod ius populi atque legum? <milestone unit="chapter" n="16" resp="editor"/>Hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, cum C. Antonium, conlegam meum, defenderem, quaedam de re publica, quae mihi visa sunt ad illius miseri causam pertinere. <reg>haec</reg> homines improbi ad quosdam viros fortis longe aliter atque a me dicta erant detulerunt. Hora nona illo ipso die tu es adoptatus. <reg>si</reg> quod in ceteris legibus trinum nundinum esse oportet, id in adoptione satis est trium esse horarum, nihil reprehendo; sin eadem observanda sunt, iudicavit senatus M. Drusi legibus, quae contra legem Caeciliam et Didiam latae essent, populum non teneri. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="42"><p><reg>iam</reg> intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. <reg>at</reg> ego hoc totum non<note>non <hi rend="italic">k</hi>: <hi rend="italic">om. rell.</hi></note> sine causa relinquo. <reg>video</reg> enim quosdam clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerent<note>dicerent <hi rend="italic">ut Naugerius</hi> (1) <hi rend="italic">ita k</hi>: dicerem <hi rend="italic">codd.</hi></note>, tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant; quod de me civi ita<note>ita <hi rend="italic">Baiter</hi>: a <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: ac <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> et pler.</hi> (ac ... bene merito <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>)</note> de re publica merito tulisses, funus te<note>funus te <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi>e et mg. P</hi>: funeste <hi rend="italic">P rell. praeter Hbk</hi> (funeste funus te): funestum funus te <hi rend="italic">Lamb.</hi></note> indixisse rei publicae, quod salvis auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. <reg>qua</reg> re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuum<note>tuum <hi rend="italic">Hb<hi rend="superscript">2</hi>k, om. P et pler.</hi> (§§ 38, 40, 41)</note> comprobaverunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>