<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi020.perseus-lat2" type="edition"><div subtype="section" type="textpart" n="1"><milestone unit="chapter" n="1" resp="editor"/><p rend="indent">Cum multa divinitus, pontifices, a<note>a <hi rend="italic">om. PB</hi></note> maioribus nostris inventa atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod<note><w type="lemma">quod</w> quod vos <hi rend="italic">c</hi></note> eosdem et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam bene gerendo<note>re p. bene gerenda <hi rend="italic">Muell.</hi> (<hi rend="italic">ut ad Quir.</hi> § 21)</note> religiones<note>religiones <hi rend="italic">scripsi ante</hi> sapienter: religionibus <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">ut pro</hi> omnis <hi rend="italic">l.</hi> 8 <hi rend="italic">habent PB</hi> omnibus): religionum ius <hi rend="italic">Halm</hi>: religionibus sap. interpretandis <hi rend="italic">ut Lange ita k</hi></note>, religiones sapienter interpretando rem publicam conservarent. <reg>quod</reg> si ullo tempore magna causa in<note>in <hi rend="italic">ut Baiter ita k</hi>: <hi rend="italic">ante</hi> iudicio <hi rend="italic">conl. Lange</hi></note> sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, potestati commissa creditaque esse videantur. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="2"><p><reg>vobis</reg> hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione armare malitis. <reg>nam</reg> si illa labes ac flamma rei publicae suum illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium, alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum<note><hi rend="italic">post</hi> improborum <hi rend="italic">habent PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi> amore bonorum (timore bonorum <hi rend="italic">M</hi>): <hi rend="italic">om. Hbk</hi></note> in re publica<note>in re p. <hi rend="italic">ut Orelli ita Hbc</hi>: rei p. <hi rend="italic">P et pler.</hi>: re p. <hi rend="italic">GMK</hi></note> ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita gesta sunt rescinduntur<note>rescidentur <hi rend="italic">Rueck</hi>: -antur <hi rend="italic">Ernesti</hi></note>, erit causa cur consilium maiorum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac merito laudare possimus. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="3"><p><reg>sed</reg> quoniam ille demens, si ea quae per hos dies ego in senatu de re publica<note>pub. <hi rend="italic">om. PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> sensi vituperasset, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio, cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam diuturna impunitate munivit. </p><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="2" resp="editor"/><reg>ac</reg> primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro, quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut hos talis viros,—qui non solum consiliis suis sed etiam specie ipsa dignitatem rei publicae<note>dignitatem rei p. <hi rend="italic">P rell. praeter M</hi> (et dignitate rem publicam)</note> sustinent,—quod ego in sententia dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim mihi esse iratos, et aliud<note>aliud <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign> et in P man. rec.</hi>: aliter <hi rend="italic">M, fort. recte</hi> (§ 31): alios <hi rend="italic">P rell.</hi> (alias <hi rend="italic">Ge</hi>)</note> de summa religione hoc tempore sensuros ac me absente senserint arbitrere? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="4"><p><q><reg>fuisti</reg>,</q> inquit, <q>tum<note>tum <hi rend="italic">Hotom.</hi>: tu <hi rend="italic">codd.</hi> (tu inquit <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> apud pontifices superior, sed iam, quoniam te ad populum contulisti, sis inferior necesse est.</q> <reg>itane</reg> vero? quod in imperita multitudine est vitiosissimum, varietas et inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum commutatio, hoc tu<note>tu <hi rend="italic">Hbk</hi>: tune <hi rend="italic">coni. Halm</hi>: tum <hi rend="italic">PB</hi>: tamen <hi rend="italic">tw</hi>: totum <hi rend="italic">GMe</hi></note> ad hos transferas, quos ab inconstantia gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum ius religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum monumentorumque deterret? <q><reg>tune</reg> es ille,</q> inquit, <q>quo senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res publica desideravit, quo restituto senatus auctoritatem restitutam putabamus quam primum adveniens prodidisti?</q> <reg>nondum</reg> de mea sententia dico: impudentiae primum<note>primam <hi rend="italic">PBt</hi></note> respondebo tuae. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="5"><milestone unit="chapter" n="3" resp="editor"/><p><reg>hunc</reg> igitur, funesta rei publicae pestis, hunc tu civem ferro et armis et exercitus terrore et consulum scelere et audacissimorum hominum minis, servorum dilectu, obsessione templorum, occupatione fori, oppressione curiae domo et patria, ne cum improbis boni ferro dimicarent, cedere coegisti<note>coegisti <hi rend="italic">Lamb.</hi>: curisti <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: curasti <hi rend="italic">rell.</hi></note>, quem a senatu, quem a bonis omnibus, quem a cuncta Italia desideratum, arcessitum, revocatum conservandae rei publicae causa confiteris? <q><reg>at</reg> enim in senatum venire in Capitolium turbulento illo die non debuisti.</q> </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="6"><p><reg>ego</reg> vero neque veni et domo me tenui quam diu turbulentum tempus fuit, cum servos tuos, a te iam pridem ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scito<note>scito <hi rend="italic">Lg.</hi> 9: scio <hi rend="italic">P rell.</hi></note> me domi mansisse et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem non fecisse. <reg>postea</reg> quam mihi nuntiatum est populum Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei frumentariae convenisse, ministros autem scelerum tuorum perterritos partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse, veni non solum sine ullis copiis ac manu, verum etiam cum paucis amicis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="7"><p><reg>an</reg> ego, cum P. Lentulus consul optime de me ac de re publica meritus, cum Q. Metellus, qui cum meus inimicus esset, frater tuus, et dissensioni nostrae et precibus tuis salutem ac dignitatem meam praetulisset, me arcesserent in senatum, cum tanta multitudo civium tam recenti officio suo me ad referendam gratiam nominatim vocaret, non venirem, cum praesertim te iam illinc cum tua fugitivorum manu discessisse constaret? <reg>hic</reg> tu me etiam, custodem defensoremque Capitoli templorumque omnium, <q>hostem Capitolinum</q> appellare ausus es, quod, cum in Capitolio senatum duo consules haberent, eo venerim<note>venerim <hi rend="italic">ut Lehmann ita b</hi>: venirem <hi rend="italic">codd.</hi></note>? Vtrum<note>Vtrum <hi rend="italic">PBt</hi>: utrumne <hi rend="italic">rell.</hi></note> est tempus aliquod quo in senatum venisse<note>venire <hi rend="italic">Garat.</hi>: venistis <hi rend="italic">P</hi></note> turpe sit, an ea res erat illa<note>ea res erat illa <hi rend="italic">Halm</hi>: aures regatila <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi> (<hi rend="italic">corr.</hi> aures re illa): aures erigere illa <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> et pler.</hi> (an res illa talis erat ut <hi rend="italic">Hbk</hi>)</note> de qua agebatur ut rem ipsam repudiare et eos<note><w type="lemma">eos</w> cos. (consules <hi rend="italic">coni. Lange</hi></note> qui agebant condemnare deberem? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="8"><p><milestone unit="chapter" n="4" resp="editor"/><reg>primum</reg> dico senatoris esse boni semper in senatum venire, nec cum his<note>his <hi rend="italic">P rell. praeter Gk</hi> iis, <hi rend="italic">e</hi> is</note> sentio qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non venire<note>statuerunt ... ipsi non venire <hi rend="italic">Lange</hi> ipsum <hi rend="italic">t</hi>: ipsi <hi rend="italic">rell.</hi></note><note>venire ni <hi rend="italic">codd. praeter PHGMe</hi> (venirent): ipsis non venire licere <hi rend="italic">Jeep</hi></note>, non intellegentes<note>intellegent <hi rend="italic">P et pler., corr. Hbk</hi></note> hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gratam<note>et gratam <hi rend="italic">ut GMe ita PBt</hi>: gratam <hi rend="italic">Hbk</hi></note> et iucundam fuisse. <reg>at</reg> enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. <reg>non</reg> reprehendo, nec quaero fueritne aliquid pertimescendum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. <reg>cur</reg> ego non timuerim quaeris? quia te illinc abisse constabat. <reg>cur</reg>, cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? <reg>cur</reg>, cum ego me existimassem<note>existimassem <hi rend="italic">Naugerius</hi> (1) (-avissem <hi rend="italic">ek</hi>): <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: extimassem <hi rend="italic">ed. V.</hi>: aestimavissem <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>H rell.</hi> (-assem <hi rend="italic">w</hi>) <hi rend="italic">praeter GMe</hi> (sensissem): putarim <hi rend="italic">vel</hi> senserim <hi rend="italic">coni. Halm</hi></note> tuto omnino in civitate esse non posse, illi remanserunt<note>remanserunt <hi rend="italic">Mueller, prob. Zielinski</hi> (§ 10): rerunt <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>w</hi>: senserunt <hi rend="italic">GMe</hi>: non idem senserunt <hi rend="italic">Lange</hi>: restiterunt <hi rend="italic">A. C. Clark</hi>: <hi rend="italic">num</hi> renuerunt? <hi rend="italic">Habent edd. R. et V.</hi> illuc irem (<hi rend="italic">et ita b</hi>: illic ierim <hi rend="italic">t</hi>)</note>? <reg>an</reg> aliis<note>An aliis <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell. praeter M</hi> (An eis) <hi rend="italic">et G</hi> (an meis): <hi rend="italic">om. P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note> licet, et recte licet, in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum vicem pertimescere? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="9"><p rend="indent"><reg>an</reg> quia non condemnavi sententia mea duo consules, sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus atque optime de re publica meritus, damnatorum poenam sustinerem? <reg>quorum</reg> etiam delicta propter eorum egregiam in me conservando voluntatem non modo me sed omnis bonos ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum per eos in meam pristinam dignitatem<note>dignitatem <hi rend="italic">om. PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> restitutus meo consilio repudiarem? <reg>at</reg> quam sententiam dixi? <reg>primum</reg> eam quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat, deinde eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu, denique<note>denique <hi rend="italic">Halm</hi>: de <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: deinde <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi>: <hi rend="italic">om. G</hi></note> eam quam senatus frequens tum cum mihi est adsensus secutus est: ut neque adlata sit a me res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, maius sit eius qui dixerit quam omnium qui probarint. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="10"><p><reg>at</reg> enim liberum senatus iudicium propter metum non fuit. <reg>si</reg> timuisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos qui remanserunt; sin autem sine iis<note>his <hi rend="italic">P rell.</hi></note> qui tum afuerunt nihil decerni libere potuit, cum omnes adessent, coeptum est referri de inducendo senatus consulto; ab universo senatu reclamatum est. <milestone unit="chapter" n="5" resp="editor"/><reg>sed</reg> quaero in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendatur<note>reprendatur <hi rend="italic">P</hi>: reprehendatur <hi rend="italic">HBt, edd. R. et V.</hi></note>. Vtrum causa novi consili capiendi non fuit, an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt, an alio potius confugiendum fuit nobis<note>fuit nobis <hi rend="italic">Mueller, prob. Zielinski</hi>: fuit vis <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">unde</hi> Quae vis, quae causa <hi rend="italic">k Naugerius</hi> (2)): fuisse vis <hi rend="italic">ut coni. Lange ita t</hi></note>? <reg>quae</reg> causa maior quam fames esse potuit, quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonae<note>binum <hi rend="italic">post</hi> latroc. <hi rend="italic">add. codd. praeter H</hi>: <hi rend="italic">del. edd.</hi> ob annonae <hi rend="italic">Hbk</hi>: per annonae <hi rend="italic">Madv.</hi>: nonae <hi rend="italic">codd. pler.</hi></note> causam<note><hi rend="italic">Num</hi> biduum annonae causa <hi rend="italic">ex marg. insertum</hi>? § 14 <hi rend="italic">ad fin.</hi></note> putasti<note>putasti <hi rend="italic">Muell.</hi>: putavisti <hi rend="italic">k vulg.</hi>: putavit <hi rend="italic">rell.</hi> (putarunt <hi rend="italic">b<hi rend="superscript">2</hi></hi>)</note>? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="11"><p><reg>frumentum</reg> provinciae frumentariae partim non habebant, partim in alias terras, credo, propter avaritiam<note>avaritiam <hi rend="italic">Graev.</hi>: varietatem <hi rend="italic">codd.</hi>: aviditatem <hi rend="italic">Halm</hi></note> venditorum<note>credo ... venditorum <hi rend="italic">del. Karsten</hi></note> miserant, partim, quo gratius esset tum cum in ipsa fame subvenissent, custodiis suis clausum continebant, ut subito novum<note>sub novum <hi rend="italic">Arusianus</hi></note> mitterent. <reg>res</reg> erat non in opinione dubia, sed in praesenti<note>praesenti <hi rend="italic">Manutius</hi>: praesentia <hi rend="italic">codd.</hi>: praesenti iam <hi rend="italic">A. C. Clark</hi></note> atque ante oculos proposito periculo, neque id coniectura prospiciebamus, sed iam experti videbamus. <reg>nam</reg> cum ingravesceret annona, ut iam plane inopia ac fames non caritas timeretur, concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc vocante Metello consule. <reg>qui</reg> si verus fuit ex dolore hominum et fame, certe consules causam suscipere, certe senatus aliquid consili capere potuit<note>senatum ... oportuit <hi rend="italic">Madv.</hi></note>; sin causa fuit annona, seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti, nonne id agendum nobis omnibus fuit ut materiem subtraheremus furori tuo? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="12"><p><reg>quid</reg>? si utrumque fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere<note>ulcere <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign> all.</hi>: vicere <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: viscere <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi>Bt</hi></note> tamquam inguen exsisteres, nonne fuit eo maior adhibenda medicina quae et illud nativum et hoc inlatum<note>inlatum <hi rend="italic">scripsi</hi>: delictum <hi rend="italic">codd.</hi>: oblatum <hi rend="italic">Iw. Mueller</hi> (§ 62; <hi rend="italic">Acad.</hi> ii. § 48: <hi rend="italic">cf.</hi> sublatos <hi rend="italic">pro</hi> subiectos § 106): a te fictum <hi rend="italic">Jeep</hi>: delicatum <hi rend="italic">Koch</hi>: adiectum <hi rend="italic">Madv.</hi></note> malum sanare posset? <reg>erat</reg> igitur et praesens caritas et futura fames; non est satis; facta lapidatio est. <reg>si</reg> ex dolore plebei<note>plebei <hi rend="italic">PBHb<hi rend="superscript">2</hi></hi>: plebem <hi rend="italic">G</hi>: plebeio <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">ς</foreign>t</hi></note> nullo incitante, magnum malum; si P. Clodi impulsu, usitatum hominis facinerosi<note>facinerosi <hi rend="italic">P</hi>: -orosi <hi rend="italic">B rell.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §§ 25, 89; <hi rend="italic">Sest.</hi> §§ 81, 95)</note> scelus; si utrumque, ut et res esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces, videturne ipsa res publica et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? atquin utrumque fuisse perspicuum est; difficultatem annonae summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia caedis rapinas nolo, pontifices, suspicemini, nisi videritis. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="13"><p><reg>qui</reg> sunt homines a Q. Metello, fratre tuo, consule in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus adpetitum, etiam percussum esse dixit? L. Sergium et M. Lollium nominavit. <reg>quis</reg> est iste Lollius? qui sine ferro ne nunc quidem tecum est, qui te tribuno plebis, nihil de me dicam, sed qui Cn. Pompeium interficiendum depoposcit. <reg>quis</reg> est Sergius? armiger Catilinae, stipator tui corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor curiae. <reg>his</reg> atque eius modi ducibus cum tu in annonae caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium per causam inopum atque imperitorum repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in otio nulla posset<note>possit <hi rend="italic">Lehmann</hi></note>, cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos haberes exercitus perditorum, nonne providendum senatui fuit ne in hanc tantam materiem<note>in hac tanta materie <hi rend="italic">Savels</hi></note> seditionis ista<note><w type="lemma">ista</w> iacta <hi rend="italic">Rueck</hi>: iacta ista <hi rend="italic">Muell.</hi> (§ 63)</note> funesta fax adhaeresceret? </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="14"><p rend="indent"><milestone unit="chapter" n="6" resp="editor"/><reg>fuit</reg> igitur causa capiendi novi consili: videte nunc fuerintne partes meae paene praecipuae. <reg>quem</reg> tum Sergius ille tuus, quem Lollius, quem ceterae pestes in lapidatione illa nominabant? quem annonam praestare oportere dicebant? nonne me? <reg>quid</reg>? operarum<note>operarum <hi rend="italic">Lehmann</hi> (§§ 14, 15): puerorum <hi rend="italic">codd.</hi></note> illa concursatio nocturna non a te ipso instituta me frumentum flagitabat? quasi vero ego aut rei frumentariae praefuissem, aut compressum aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem. <reg>sed</reg> homo ad caedem imminens meum nomen operis ediderat, imperitis iniecerat. Cum<note><w type="lemma">Cum</w> Nam cum <hi rend="italic">aut</hi> Cum enim <hi rend="italic">Lehmann</hi></note> de mea dignitate in templo Iovis <reg>optimi</reg> <reg>maximi</reg> senatus frequentissimus uno isto dissentiente decrevisset, subito illo ipso die carissimam annonam necopinata vilitas consecuta est. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="15"><p><reg>erant</reg> qui deos immortalis—id quod ego sentio—numine suo reditum meum dicerent comprobasse; non nulli autem illam rem<note><w type="lemma">illam rem</w> vilitatem <hi rend="italic">Jeep</hi>: illam <hi rend="italic">del. Ern.</hi></note> ad illam<note>illam (<hi rend="italic">ante</hi> rationem) <hi rend="italic">codd.</hi>: ipsam <hi rend="italic">Muell.</hi>: aliam <hi rend="italic">Gesner.</hi></note> rationem coniecturamque revocabant, qui, quod in meo reditu spes oti et concordiae sita videbatur, in discessu autem cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in meo reditu facta erat durior, a me, cuius adventu fore vilitatem boni viri dictitabant, annona flagitabatur. <milestone unit="chapter" n="7" resp="editor"/><reg>ego</reg> denique non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano universo, qui tum in Capitolium convenerat, cum illo die minus valerem, in senatum nominatim vocabar. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="16"><p><reg>veni</reg> exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam; dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. <reg>petebatur</reg> a me frumenti copia, annonae vilitas: possem aliquid in ea re necne ratio<note>in ea re necne ratio <hi rend="italic">ut coni. Garat ita t</hi>: in ea regeneratio <hi rend="italic">PB<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: in ea re ... ratio <hi rend="italic">G</hi>: in ea re gerenda <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi></note> non habebatur. <reg>flagitabar</reg> bonorum expostulatione: improborum convicia sustinere non poteram. <reg>delegavi</reg> amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem—succubuissem enim potius ipse—sed quia videbam id quod omnes, quod nos de Cn. Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctoritate felicitate denique sua facillime perfecturum. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="17"><p><reg>itaque</reg> sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano tribuunt<note>tribuerunt <hi rend="italic">Lange</hi></note>, ut, quem ad modum discessu meo frugum inopia, fames, vastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum, iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum simul reducta videantur<note>videatur <hi rend="italic">G</hi></note>, sive egomet aliquid adventu meo, consilio, auctoritate<note>meo consilio auctoritate <hi rend="italic">s. l. P<hi rend="superscript">2</hi></hi></note>, diligentia pro tanto beneficio populi Romani<note>populi Romani <hi rend="italic">b Lamb.</hi>: -o -o <hi rend="italic">Hk</hi>: p. r. <hi rend="italic">aut</hi> PR. <hi rend="italic">codd. pler.</hi></note> praestare debui: praesto, promitto, spondeo,—nihil dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico,—rem publicam annonae nomine in id discrimen quo<note>quo <hi rend="italic">G<hi rend="superscript">1</hi></hi>: quod <hi rend="italic">P rell.</hi></note> vocabatur non esse venturam. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="18"><p><milestone unit="chapter" n="8" resp="editor"/><reg>num</reg> igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia mea reprehenditur? <reg>rem</reg> maximam fuisse<note><w type="lemma">fuisse</w> potuisse <hi rend="italic">PBt</hi></note> summi<note><w type="lemma">summi</w> summique <hi rend="italic">Muell.</hi>: et summi <hi rend="italic">Momms.</hi></note><add>que</add> periculi, non solum a fame<note>a fame <hi rend="italic">Halm</hi> (§ 25): ea me <hi rend="italic">PBt</hi>: eam <hi rend="italic">HGMke</hi></note>, sed etiam a caede<note>cedibus <hi rend="italic">GMe</hi></note> incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper ex<note>ex <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi>: in <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">2</hi> rell.</hi></note> rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret. <reg>negat</reg><note><w type="lemma">Negat</w><hi rend="italic">et</hi> negas <hi rend="italic">et</hi> negant <hi rend="italic">coni. Halm</hi>: negatis <hi rend="italic">Lahmeyer</hi>: <hi rend="italic">num</hi> Sed negas?</note> oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni<note>decerni dari <hi rend="italic">D. Serruys</hi>: decerna <hi rend="italic">P<hi rend="superscript">1</hi></hi></note>. <reg>non</reg> iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat, eum victoriae populi Romani paenitere. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="19"><p><reg>non</reg> ita tecum ago; cum his<note><w type="lemma">his</w> iis <hi rend="italic">Muell.</hi></note> haec a me haberi oratio potest<note>potest <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>: est <hi rend="italic">P rell. praeter GMe</hi> (posset): habenda oratio est <hi rend="italic">cod. Car. Steph. et in mg t</hi></note> qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare; cum<note><w type="lemma">cum</w> quod <hi rend="italic">Karsten</hi></note> Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem impedior Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra ordinem ad patriam defendendam vocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit. </p></div><div subtype="section" type="textpart" n="20"><p><reg>sed</reg> cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? qui cum lege nefaria Ptolomaeum<note>Ptolomaeum <hi rend="italic">codd.</hi>: Ptolem. <hi rend="italic">k edd.</hi> (<hi rend="italic">Sest.</hi> § 57)</note>, regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium<note>patrocinium <hi rend="italic">codd.</hi></note><note><hi rend="italic"><quote>oxymori figura</quote> Lange</hi>): latrocinium <hi rend="italic">post Nauger. edd.</hi>: patrimonium, ⟨vim⟩ <hi rend="italic">A. C. Clark</hi></note> huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius<note>si ius <hi rend="italic">Halm</hi>: si quis <hi rend="italic">codd.</hi></note> suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>