<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:87</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:87</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="87"><p><reg>sed</reg> tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate
					moderatus est in testimonio dicendo orationi suae, tamen iratum Flacco esse
					vidistis. <reg>neque</reg> enim occultavit causam iracundiae suae neque
					reticendam putavit; questus est libertum suum Flacco praetore esse damnatum. O
					condiciones miseras administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena
					simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas periculosa est,
					liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio perniciosa, frons omnium
					familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae,
					venientis praetores exspectant, praesentibus inserviunt, abeuntis deserunt!
						<reg>sed</reg> omittamus querelas, ne nostrum consilium in praetermittendis
					provinciis laudare videamur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>