<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:86</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:86</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="86"><p><reg>atque</reg> eodem etiam M. Lurco, vir optimus,
					meus familiaris, convertit aculeum testimoni sui; negavit a privato pecuniam in
					provincia praetorem petere oportere. <reg>cur</reg> tandem, M. Lurco, non
					oportet? <reg>extorquere</reg>, accipere contra leges non oportet, petere non
					oportere numquam ostendes, nisi docueris non licere. <reg>an</reg> legationes
					sumere liberas exigendi causa, sicut et tu ipse nuper et multi viri boni saepe
					fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios video queri; praetorem, si
					hereditatem in provincia non reliquerit, non solum reprehendendum verum etiam
					condemnandum putas? <milestone n="35" unit="chapter"/>'<reg>doti</reg>,' inquit,
					'Valeria pecuniam omnem suam dixerat.' <reg>nihil</reg> istorum explicari
					potest, nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. <reg>si</reg> fuit,
					quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>