<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:76</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:76</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="76"><p><reg>quid</reg>? tu ludi te non
					intellegebas, cum tibi haec verba recitabant: 'clarissimum virum,
					praestantissima sapientia, singulari ingenio'? <reg>mihi</reg> crede, ludebant.
					Cum vero coronam auream litteris imponebant, re vera non plus aurum tibi quam
					monedulae committebant, ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere
					potuisti? <add><reg>ipsi</reg></add> igitur illi Pergameni proscriptiones quas
					tu adferebas repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra te
					omnia decrevit. <milestone n="32" unit="chapter"/><reg>apud</reg> P. Globulum,
					meum necessarium, fuisti gratiosior. Vtinam neque ipsum neque me paeniteret!
						</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>