<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:63</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:63</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>adsunt</reg> Lacedaemonii, cuius
					civitatis spectata ac nobilitata virtus non solum natura corroborata verum etiam
					disciplina putatur; qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos amplius
					unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt. <reg>adsunt</reg> ex Achaia
					cuncta multi legati, Boeotia, Thessalia, quibus locis nuper legatus Flaccus
					imperatore Metello praefuit. <reg>neque</reg> vero te, Massilia, praetereo quae
					L. Flaccum <add>tribunum</add> militum quaestoremque cognosti; cuius ego
					civitatis disciplinam atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio an
					cunctis gentibus anteponendam iure dicam; quae tam procul a Graecorum omnium
					regionibus, disciplinis linguaque divisa cum in ultimis terris cincta Gallorum
					gentibus barbariae fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut
					omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari.  </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>