<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>quae</reg> quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur,
					gravius agerem, iudices, quam adhuc egi, quantam Asiaticis testibus fidem habere
					vos conveniret; revocarem animos vestros ad Mithridatici belli memoriam, ad
					illam universorum civium Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram
					crudelemque caedem, praetores nostros deditos, legatos in vincla coniectos,
					nominis prope Romani memoriam cum vestigio <add>omni</add> imperi non modo ex
					sedibus Graecorum verum etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem dominum,
					illum patrem, illum conservatorem Asiae, illum Euhium, Nysium, Bacchum,
						<reg>liberum</reg> nominabant. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>