<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:59</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:59</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p><reg>at</reg> enim istam pecuniam huic capere non licuit. Vtrum voltis
					patri Flacco licuisse necne? <reg>si</reg> licuit <add>uti</add>, sicuti certe
					licuit, ad eius honores conlata, ex quibus nihil ipse capiebat, patris pecuniam
					recte abstulit filius; si non licuit, tamen illo mortuo non modo filius sed
					quivis heres rectissime potuit auferre. <reg>ac</reg> tum quidem Tralliani cum
					ipsi gravi faenore istam pecuniam multos annos occupavissent, a Flacco tamen
					omnia quae voluerunt impetraverunt, neque tam fuerunt impudentes ut id quod
					Laelius dixit dicere auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem.
						<reg>quis</reg> enim erat qui non sciret in ornandis studiosiorem
					Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>