<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:57</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:57</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>quae</reg> civitati facta est iniuria? <reg>at</reg> moleste fert
					civitas. <reg>credo</reg>; avolsum est enim praeter spem quod erat spe devoratum
					lucrum. <reg>at</reg> queritur. <reg>impudenter</reg> facit; non enim omnia quae
					dolemus, eadem queri iure possumus. <reg>at</reg> accusat verbis gravissimis.
						<reg>non</reg> civitas, sed imperiti homines a Maeandrio concitati.
						<reg>quo</reg> loco etiam atque etiam facite ut recordemini quae sit
					temeritas multitudinis, quae levitas propria Graecorum, quid in contione
					seditiosa valeat oratio. <reg>hic</reg>, in hac gravissima et moderatissima
					civitate, cum est forum plenum iudiciorum, plenum magistratuum, plenum optimorum
					virorum et civium, cum speculatur atque obsidet rostra vindex temeritatis et
					moderatrix offici curia, tamen quantos fluctus excitari contionum videtis!
						<reg>quid</reg> vos fieri censetis Trallibus? an id quod Pergami? Nisi forte
					hae civitates existimari volunt facilius una se epistula Mithridatis moveri
					impellique potuisse ut amicitiam populi Romani, fidem suam, iura omnia offici
					humanitatisque violarent, quam ut filium testimonio laederent cuius patrem armis
					pellendum a suis moenibus censuissent. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>