<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2:31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi017.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>quod</reg> si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen
					huius diligentia reprehendenda non esset. <reg>idcirco</reg> enim quod hic
					classem habuisset, existimarem non fuisse. <reg>quid</reg>? si L. Eppi, L. Agri,
					C. Cesti, equitum Romanorum, huius etiam clarissimi viri, Cn. Domiti, qui in
					Asia tum legatus fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas classem
					habendam fuisse, compluris a praedonibus esse captos, tamen Flacci consilium in
					remigibus imperandis reprehendetur? <reg>quid</reg> si etiam occisus est a
					piratis Adramytenus homo nobilis, cuius est fere nobis omnibus nomen auditum,
					Atyanas pugil Olympionices? hoc est apud Graecos, quoniam de eorum gravitate
					dicimus, prope maius et gloriosius quam Romae triumphasse. '<reg>at</reg>
					neminem cepisti.' <reg>quam</reg> multi orae maritimae clarissimi viri
					praefuerunt qui, cum praedonem nullum cepissent, mare tamen tutum praestiterunt!
					Casus est enim in capiendo, locus, ventus, occasio; defendendi facilis est
					cautio, non solum latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum moderatione
					et conversione. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>