<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:9-10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:9-10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p><reg>qua</reg> re nihil est quod ex tanto comitatu virorum
				amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum est<note>bonorum
					est <hi rend="italic">T</hi>: bonorum <hi rend="italic">e</hi>: est bonorum
						<hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> omnium causa. <reg>nihil</reg>
						erit<note><app><lem>erit</lem></app> est <hi rend="italic">eb1k</hi>
                  </note> quod
				admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis.
					<reg>nulla</reg> est enim in re publica mea causa<note>mea causa <hi rend="italic">Te</hi>: causa mea <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				propria; tempus agendi fuit mihi magis<note>mihi magis <hi rend="italic">Tb1</hi>:
					magis mihi <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> proprium quam ceteris, doloris
				vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim ego<note>ego <hi rend="italic">Te</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> tunc
					princeps<note>tunc princeps <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>k</hi>: princeps tunc <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>
				ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent. <reg>qua</reg> re
				necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum
				ceteris esse commune. <reg>neque</reg> ego hoc partiendae invidiae, sed
				communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis
				omnibus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>'<reg>in</reg> Autronium testimonium
				dixisti,' inquit; 'Sullam defendis.' <reg>hoc</reg> totum eius modi est, iudices,
				ut, si ego sum<note>sum <hi rend="italic">Teb1</hi>: sim <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui
				convenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio
				privati offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus accusator debet
				dicere quam a me defendi Sullam, testimonio<note>testimonio <hi rend="italic">fort.
						delendum</hi>
                  </note> laesum esse Autronium. <reg>videor</reg> enim
					iam<note>iam <hi rend="italic">Tea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>,
						Schol.</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi>
                  </note> non solum studium ad
				defendendas causas verum etiam<note>etiam <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>, Schol.</hi>: <hi rend="italic">om.
						cett.</hi>
                  </note> opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et
					moderate<note>ego et moderate <hi rend="italic">Te</hi>: et moderate ego <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> utar, iudices, et omnino non uterer, si
				ille me non coegisset. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>