<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:7-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:7-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><reg>quid</reg>? Autronio nonne sodales, non
				conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes
				qui sunt in re publica principes defuerunt? <reg>immo</reg> etiam testimonio
				plerique laeserunt. <reg>statuerant</reg> tantum illud<note>illud tantum <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> esse maleficium quod non modo
						non<note><app><lem>modo non</lem></app> modo <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>
				occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet<note>debet <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>. <milestone n="3" unit="chapter"/>
                  <reg>quam</reg> ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa
				vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse<note>afuisse <hi rend="italic">Lambinus</hi>: affuisse (abf. <hi rend="italic">b2c<foreign xml:lang="grc">χ</foreign>
                     </hi>) <hi rend="italic">codd.</hi>
                  </note>?
				Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me
				singulari immanitate et crudelitate praeditum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>hanc</reg> mihi tu si propter meas res<note>meas res <hi rend="italic">Te</hi>: res meas <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> gestas imponis in
				omni vita mea<note>mea vita <hi rend="italic">T</hi>
                  </note>, Torquate,
					personam<note>Torq. personam <hi rend="italic">Te</hi>: personam Torq. <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, vehementer erras. <reg>me</reg> natura
				misericordem, patria severum, crudelem nec patria nec natura<note>nec natura nec
					patria <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> esse voluit; denique istam ipsam
				personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam
				voluntas et natura ipsa detraxit. <reg>illa</reg> enim ad breve tempus severitatem
				postulavit, haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>