<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:29-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:29-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>quod</reg> si illis meis
				praesidiis forte invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium
				generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt, consolare te quod omnium
				mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae et adversae; qui me non
					modo<note>non modo <foreign xml:lang="grc">ψ2</foreign>: non solum <foreign xml:lang="grc">πχψ1ς</foreign>: non modo solum <hi rend="italic">cett.</hi>
					(mõ <hi rend="italic">post</hi> nõ <hi rend="italic">omissum turbas
					dedit</hi>)</note> idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem
				consceleratum repressi, sed eo etiam magis<note>magis etiam <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> quod nihil iam<note>iam <hi rend="italic">om. e</hi>
                  </note>
				se simile me vivo conari posse arbitrantur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>at</reg><note>ac <hi rend="italic">T</hi>
                  </note> vero quid ego
					mirer<note>mirer <hi rend="italic">Te</hi>: miror <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note>, si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torquatus
				primum ipse his fundamentis<note>his fund. ipse <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>
				adulescentiae iactis, ea spe proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati,
				fortissimi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis filius, interdum
				efferatur immoderatione verborum? <reg>qui</reg> cum suppressa voce de scelere P.
					Lentuli<note>P. Lentuli <hi rend="italic">del. Garatoni</hi>
                  </note>, de audacia
				coniuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis,
				de supplicio<note><app><lem>supplicio</lem></app> de Lentulo <hi rend="italic">add.
						Tea</hi>: P. Lentuli <hi rend="italic">add. cett., del. Halm</hi> (de
					laqueo <hi rend="italic">Reid</hi>)</note>, de carcere magna et queribunda voce
				dicebat. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>