<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:15-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:15-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>quae</reg> enim Autroni
					fuit<note>fuit Autronii <hi rend="italic">Schol.</hi>
                  </note> causa, quae Sullae
				est? <reg>ille</reg> ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato voluit
				gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque
				concursu; Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium
				requisivit. <reg>ille</reg> damnatus ita se gerebat non solum consiliis et
				sermonibus verum etiam aspectu atque<note><app><lem>atque</lem></app> et <hi rend="italic">ec</hi>
                  </note> voltu ut inimicus esse amplissimis ordinibus, infestus bonis
				omnibus, hostis patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque
				adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi
				quod modestia retinuisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>hac</reg> vero in
				coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quae tanta
				societas ullis inter se rerum optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis,
				audaciae? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo
				Catilina facinus admisit? cum interim Sulla cum isdem illis non modo noctem
				solitudinemque non quaereret sed ne mediocri<note>mediocriter <hi rend="italic">Reid</hi>
                  </note> quidem sermone et congressu coniungeretur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>