<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:11-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2:11-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>duae</reg> coniurationes abs<note>ab <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> te,
				Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule
				designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum in utraque Sullam dicis
				fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis me consiliis non
						interfuisse<note><app><lem>non interfuisse</lem></app> interfuisse dicis <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>; scis me, cum mihi summus tecum usus esset,
				tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re
				publica versabar, quod nondum ad propositum<note>praepositum <hi rend="italic">e</hi>
                  </note> mihi finem honoris perveneram, quod me<note>me <hi rend="italic">Te<foreign xml:lang="grc">π</foreign>b2</hi>: mea <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> ambitio et forensis labor ab omni illa
				cogitatione abstrahebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><reg>quis</reg> ergo
				intererat vestris consiliis? <reg>omnes</reg> hi quos vides huic adesse et in primis
				Q. Hortensius; qui cum propter honorem ac dignitatem atque animum eximium in rem
					publicam<note>atque dignitatem ac animum extimumque in rem p. <hi rend="italic">e</hi>
                  </note>, tum propter summam familiaritatem summumque
					amorem<note>amorem <hi rend="italic">ec</hi>: honorem <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> in patrem tuum cum<note><app><lem>cum</lem></app> tum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">π</foreign>b<foreign xml:lang="grc">ς</foreign></hi>
                  </note> communibus tum praecipuis patris tui periculis
				commovebatur. <reg>ergo</reg> istius coniurationis crimen defensum ab eo est qui
				interfuit, qui cognovit, qui particeps et consili vestri fuit et timoris; cuius in
				hoc crimine propulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, tamen non
				minus inerat auctoritatis<note>auctoritatis inerat <hi rend="italic">eb</hi>
                  </note>
				in ea quam facultatis. <reg>illius</reg> igitur coniurationis quae facta contra vos,
				delata ad vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui; non modo
					animo<note>animo <hi rend="italic">Tea<foreign xml:lang="grc">π</foreign>,
						Schol.</hi>: enim <hi rend="italic">cett.</hi>
                  </note> nihil comperi, sed
					vix<note>vix <hi rend="italic">om. Schol.</hi>
                  </note> ad auris meas istius
				suspicionis fama<note>famam <hi rend="italic">Schol.</hi>: fama non <hi rend="italic">Mai</hi>
                  </note> pervenit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>