<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2:81-90</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2:81-90</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="81"><p><reg>atque</reg> ad haec mala, iudices, quid<note><app><lem>quid</lem></app> quod <hi rend="italic">Kayser</hi></note> accedat aliud non videtis? <reg>te</reg>,
				te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? <reg>iam</reg> enim
					<add>in</add><note>in <hi rend="italic">Halm</hi>: <hi rend="italic">om.
						codd.</hi></note> hesterna contione intonuit vox perniciosa designati
				tribuni, conlegae tui; contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt
				qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt. <reg>omnia</reg> quae per hoc triennium
				agitata sunt, iam ab eo tempore quo a <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan> Catilina et
					<expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pisone initum consilium senatus interficiendi
				scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="82"><p><reg>qui</reg> locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae
				nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam
				magis divino consilio eripiar atque evolem? <reg>neque</reg> isti me meo nomine
					interfici<note>interficere <hi rend="italic">Richter</hi></note> sed vigilantem
				consulem de rei publicae praesidio demoveri<note>demoveri <hi rend="italic">Lambinus</hi>: demovere (remov. <foreign xml:lang="grc">x</foreign>) <hi rend="italic">mei</hi>: dimoveri <hi rend="italic">Lag.</hi> 9</note>
				volunt. <reg>nec</reg> minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione, si possent,
				tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moliuntur. <reg>vident</reg> quantum in te
				sit animi, quantum ingeni, quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed,
				cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribuniciam viderint, tum se
				facilius inermem et debilitatum te oppressuros arbitrantur. <reg>nam</reg>
					ne<note>ñam ne <foreign xml:lang="grc">S</foreign></note> sufficiatur consul non
				timent. <reg>vident</reg> in tuorum potestate conlegarum fore; sperant sibi
					<add>D.</add><note>D. <hi rend="italic">Hirschfelder</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine consule,
				rem publicam sine praesidio obici posse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="83"><p><reg>his</reg> tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, <expan><abbr>M.</abbr><ex>Marce</ex></expan> Cato, qui mihi<note><app><lem>mihi</lem></app> non mihi
						<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></note> non tibi, sed patriae natus
						esse<note><app><lem>esse</lem></app> esset <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: es
						<foreign xml:lang="grc">p</foreign></note>
				<add>videris</add><note>videris <hi rend="italic">Klotz</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note>, videre quid agatur, retinere adiutorem, defensorem,
				socium in re publica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime tempus hoc
				postulat, fortuna constitutum ad amplexandum otium, scientia ad bellum gerendum,
				animo et usu ad quod velis negotium <add>sustinendum</add><note>sustinendum <hi rend="italic">Völkel</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi> (<hi rend="italic">cf. Zielinski p.</hi> 204)</note>. <milestone unit="para"/><milestone n="39" unit="chapter"/>
			<reg>quamquam</reg> huiusce rei potestas omnis in vobis sita est, iudices; totam rem
				publicam vos in hac causa tenetis, vos gubernatis. <reg>si</reg>
				<expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos
				secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucium</ex></expan>
				Murenam, si interficere posset, occideret. <reg>petunt</reg> enim rationes illius ut
				orbetur auxilio res publica, ut minuatur contra suum<note><app><lem>suum</lem></app> summum
						<hi rend="italic">w</hi>, <hi rend="italic">Halm</hi></note> furorem
				imperatorum copia, ut maior facultas tribunis plebis detur depulso adversario
				seditionis ac discordiae concitandae. <reg>idemne</reg> igitur delecti ex
				amplissimis ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri iudicabunt quod ille
				importunissimus gladiator, hostis rei publicae iudicaret<note>iudicaret <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>, <hi rend="italic">ed. R</hi>: iudicarit <hi rend="italic">cett.</hi></note>? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="84"><p><reg>mihi</reg> credite, iudices, in hac causa non solum de <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Murenae verum etiam de vestra salute sententiam feretis.
					<reg>in</reg> discrimen extremum venimus; nihil est iam unde nos reficiamus aut
				ubi lapsi resistamus. <reg>non</reg> solum minuenda non sunt auxilia quae habemus
				sed etiam nova, si fieri possit, comparanda. Hostis est enim non apud Anienem, quod
				bello Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in foro — di immortales! sine
				gemitu hoc dici non potest — non nemo etiam in illo sacrario rei publicae, in ipsa,
				inquam, curia non nemo hostis est. <reg>di</reg> faxint ut meus conlega, vir
				fortissimus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus opprimat! ego togatus vobis
				bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res publica
						periculum<note><app><lem>periculum</lem></app> peric. <foreign xml:lang="grc">S</foreign> (<hi rend="italic">cf. Rosc. Am.</hi> 9)</note> parturit
				consilio discutiam et comprimam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="85"><p><reg>sed</reg>
				quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris in eum annum qui consequitur
				redundarint? Vnus erit consul, et is non in administrando bello sed in sufficiendo
				conlega occupatus. <reg>hunc</reg> iam qui impedituri sint<note><app><lem>sint</lem></app><hi rend="italic">sequitur lacuna in codd.</hi> (2 <hi rend="italic">vers.
						et</hi> 5 <hi rend="italic">litt. in</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign>, 2 <hi rend="italic">vers. in A, variant
						cett.</hi>)</note> * * * illa pestis immanis<note>pestis immanis (immanis et
						<hi rend="italic">A</hi>) <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">pfyw</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">Sx</foreign></hi> prorumpet <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">fw</foreign></hi>: perrumpet <foreign xml:lang="grc">Spy</foreign>:
					perrumperet <foreign xml:lang="grc">x</foreign></note> importuna Catilinae
				prorumpet, qua po<note>qua po... <foreign xml:lang="grc">Sx</foreign>: qua p. r. <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">py1</foreign></hi>: qua populo
					Romano <foreign xml:lang="grc">f</foreign>: qua poterit et iam <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>2 advolabit <hi rend="italic">edd. VR</hi>:
					advolavit <hi rend="italic">mei</hi></note> * * * minatur; in agros suburbanos
				repente advolabit; versabitur <add>in urbe</add><note>in urbe <hi rend="italic">Halm</hi>:...... <foreign xml:lang="grc">Sx</foreign>: L. Catilinae <hi rend="italic">A</hi>: in castris (<hi rend="italic">om.</hi> versabitur
						<foreign xml:lang="grc">y1</foreign>) <foreign xml:lang="grc">pfyw</foreign>: in rostris <hi rend="italic">Lag.</hi> 24</note> furor, in
				curia timor, in foro coniuratio, in campo exercitus, in agris vastitas; omni autem
				in sede ac loco ferrum flammamque metuemus. <reg>quae</reg> iam diu comparantur,
				eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis erit res publica, facile et magistratuum
				consiliis et privatorum diligentia comprimentur<note>comprimentur <hi rend="italic">Lag.</hi> 24. <hi rend="italic">Lambinus</hi>: confirmentur (-matur
						<foreign xml:lang="grc">f</foreign>) <hi rend="italic">mei</hi></note>.</p></div><milestone n="40" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="86"><p><reg>quae</reg> cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res
				cuiquam potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica
				diligentia moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi
				obtestor, ut otio, ut paci, ut saluti, ut vitae<note><app><lem>ut vitae</lem></app> vitae
						<foreign xml:lang="grc">S</foreign>: <hi rend="italic">om. A</hi></note>
				vestrae et ceterorum civium consulatis; deinde ego idem et<note>idem et <hi rend="italic">scripsi</hi>: fidem vel <foreign xml:lang="grc">Sx</foreign>:
					fide in vos (fidem vestram <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi>: idem vos <hi rend="italic">Madvig</hi></note>
				defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro, iudices, ut ne hominis
				miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti, <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione
					obruatis<note>obruatis <foreign xml:lang="grc">x2y</foreign>: observatis
						<foreign xml:lang="grc">Spx1</foreign>: obstruatis <hi rend="italic">cett.</hi></note>. <reg>modo</reg> maximo beneficio populi Romani ornatus
				fortunatus videbatur, quod primus in familiam veterem, primus in municipium
				antiquissimum consulatum attulisset; nunc idem <add>in</add><note>in <hi rend="italic">supplevi</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note>
				squalore et sordibus<note>sordibus <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">xy2</foreign></hi>: sordidus <hi rend="italic">cett.</hi></note>,
				confectus morbo<note>morbo <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">pfw</foreign></hi>: idem <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">Sxy1</foreign> (<foreign xml:lang="grc">S</foreign>
					<hi rend="italic">lac. hab. inter vv.</hi> confectus <hi rend="italic">et</hi>
					perditus, <hi rend="italic">et in mg.</hi> lacrimis ac memore perditus)</note>,
				lacrimis ac maerore perditus vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur,
					<add>vestram</add><note>vestram <hi rend="italic">Halm</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras
				opes intuetur<note>intuetur <foreign xml:lang="grc">xy</foreign>: intuetur <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: tuetur <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">etiam B</hi>)</note>. 
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="87"><p><reg>nolite</reg>, per deos immortalis! iudices, hac eum cum<note>eum cum <hi rend="italic">Garatoni</hi>: cum <hi rend="italic">B</hi>: eum <hi rend="italic">cett.</hi></note> re qua se honestiorem fore putavit etiam
				ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque privare.
					<reg>atque</reg> ita vos <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Murena<note>L. <hi rend="italic">Lag.</hi> 24: si (sic <foreign xml:lang="grc">xy</foreign>)
						<hi rend="italic">mei</hi></note>, iudices, orat atque obsecrat, si
					iniuste<note>iniuste <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">S</foreign>
						in lac.</hi></note> neminem laesit, si nullius auris voluntatemve violavit,
				si nemini, ut levissime dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos
				modestiae locus, sit demissis<note>demisso animo <hi rend="italic">Bake</hi></note>
				hominibus perfugium, sit auxilium pudori. <reg>misericordiam</reg> spoliatio
				consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu omnia;
				invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest; obicitur enim
				contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae, ad omne denique
				periculum atque ad omnem iniuriam<note>iniuriam <hi rend="italic">Halbertsma</hi>:
					invidiam <hi rend="italic">codd.</hi></note> solus opponitur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="88"><p><reg>qua</reg> re quid<note>quid <hi rend="italic">w</hi>: qui
						<hi rend="italic">cett.</hi></note> invidendum Murenae aut cuiquam nostrum
				sit in hoc praeclaro consulatu non video, iudices; quae vero miseranda sunt, ea et
				mihi ante oculos versantur et vos videre et perspicere potestis. <milestone n="41" unit="chapter"/>
				<reg>si</reg>, quod Iuppiter omen avertat! hunc vestris sententiis adflixeritis, quo
				se miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis
				ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia
				lugentemque videat? <reg>an</reg> ad matrem quae misera modo consulem osculata
				filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni
				dignitate conspiciat? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="89"><p><reg>sed</reg> quid eius
					matrem<note>eius matrem <hi rend="italic">Zumpt</hi>: ego matrem <hi rend="italic">codd.</hi>: ego matrem eius <hi rend="italic">Halm</hi></note> aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et
				omnium suorum consuetudine conspectuque privat? <reg>ibit</reg> igitur in exsilium
				miser? <reg>quo</reg>? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit,
					exercitus<note>exercitus <hi rend="italic">Lag.</hi> 9: et exercitus <hi rend="italic">mei</hi></note> duxit, res maximas gessit? <reg>at</reg>
				habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti.
					<reg>an</reg> se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina,
				quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem,
				exsulem videat? <reg>in</reg> ea porro provincia quo animo <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaium</ex></expan> Murenam fratrem suum aspiciet? <reg>qui</reg> huius dolor, qui illius
				maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque
				sermonis, cum<note>cum <hi rend="italic">Richter</hi>: quod <hi rend="italic">codd.</hi></note>, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem
				Murenam nuntii litteraeque celebrassent<note><app><lem>celebrassent</lem></app> celebrarint
						<hi rend="italic">Richter</hi>: celebrarant <hi rend="italic">Boot</hi></note> et unde hospites atque amici gratulatum Romam
					concurrerent<note>concurrerent <foreign xml:lang="grc">x</foreign>2:
					concurrerint <hi rend="italic">cett.</hi>: concurrerant <hi rend="italic">Lag.
						9, Boot</hi></note>, repente exstiterit<note>exstiterit <hi rend="italic">scripsi</hi>: exciderit <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>: excidet <hi rend="italic">cett.</hi>: existet <hi rend="italic">Gulielmius</hi></note>
				ipse nuntius suae calamitatis! </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="90"><p><reg>quae</reg> si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima
					<add>a</add><note>a <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">x</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note> mansuetudine et
				misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani beneficium, reddite rei
				publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et
				familiae, date etiam Lanuvio<note>Lanuvino <foreign xml:lang="grc">y</foreign>, <hi rend="italic">ed. R</hi></note>, municipio honestissimo, quod in hac tota
					<add>causa</add><note>causa <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">y2w</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi> (<hi rend="italic">etiam B</hi>)</note> frequens maestumque vidistis.
					<reg>nolite</reg> a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere
				necesse est, domesticum et suum consulem potissimum<note>potissimum <hi rend="italic">om. A</hi></note> avellere. <reg>quem</reg> ego vobis, si
				quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul
				consulem, iudices, ita commendo <add>ut</add> cupidissimum oti<note>ut cupidissimum
					otii <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>, <hi rend="italic">ed. R</hi>:
					cupidissimum osci <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: cupidissimum hosti
						<foreign xml:lang="grc">py1w</foreign>: ut cupidissimi hostes <foreign xml:lang="grc">f</foreign>: cupidissimum <hi rend="italic">B<foreign xml:lang="grc">x</foreign></hi>: cupidissime <hi rend="italic">A</hi></note>, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum
				in bello, inimicissimum huic coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum
				esse promittam et spondeam.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>