<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2:71-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2:71-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p><reg>noli</reg> igitur eripere hunc
				inferiori generi hominum fructum offici, Cato; sine eos qui omnia a nobis sperant
				habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. <reg>si</reg> nihil erit
				praeter ipsorum<note><app><lem>ipsorum</lem></app> eorum <hi rend="italic">w,
					Halm</hi></note> suffragium, tenues, etsi<note>tenues, etsi <hi rend="italic">scripsi</hi>: tenue est si ut <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: tenue
					est si (sed <foreign xml:lang="grc">w</foreign>) ut <hi rend="italic">cett.</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi> tenues, si cui (leve est, ut
					suffragentur <hi rend="italic">Reid</hi>)</note> suffragantur, nil valent
				gratia. <reg>ipsi</reg> denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non
				spondere, non vocare domum suam possunt<note>possunt <hi rend="italic">Angelius</hi>: possint (-it <foreign xml:lang="grc">S</foreign>) <hi rend="italic">codd.</hi></note>. <reg>atque</reg> haec a nobis petunt omnia
				neque ulla re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse.
					<reg>itaque</reg> et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus
				consulto quod est <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan> Caesare<note>est a L. <hi rend="italic">Lag.</hi> 9</note> consule factum restiterunt.
					<reg>nulla</reg> est enim poena quae possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere
				instituto officiorum excludere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p><reg>at</reg>
				spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. <reg>etsi</reg> hoc
				factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum
				est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae
				punctorum nobis, Servi, detraxerint. <reg>quod</reg> enim tempus fuit aut nostra aut
				patrum nostrorum<note>nostrum <foreign xml:lang="grc">Sp</foreign></note> memoria
				quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in
				foro daretur amicis et tribulibus? <reg>haec</reg> homines tenuiores praemia
					commodaque<note>praemia commodaque <hi rend="italic">Halm</hi>: primum nondum
					qui <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign>
					<hi rend="italic">in</hi> 15 <hi rend="italic">litt. lac.</hi>)</note> a
					suis<note>a suis <hi rend="italic">Halm</hi>: ea suis <hi rend="italic">codd.</hi></note> tribulibus vetere instituto
						adsequebantur<note><app><lem>adsequebantur</lem></app> adsequi... <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: <hi rend="italic">sequitur lac. in codd.</hi>
						(<hi rend="italic">I vers. in</hi>
					<foreign xml:lang="grc">S</foreign>, <hi rend="italic">I vers. et</hi> 14 <hi rend="italic">litt. in A, variant cett.</hi>)</note> * * *</p></div><milestone n="35" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="73"><p><reg>praefectum</reg><note><app><lem>praefectum</lem></app> fectum <foreign xml:lang="grc">S</foreign></note> fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid
				statuent in viros primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt?
					<reg>haec</reg> omnia sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a
					multitudine<note>crimina multitudine invita tua nimia diligentia, Servi,
					collecta <hi rend="italic">Madvig</hi></note> in tuam nimiam diligentiam,
				Servi, coniecta sunt, in quibus tamen Murena ab<note>ab (a <foreign xml:lang="grc">f</foreign>) <hi rend="italic">codd., del. Ernesti</hi></note> senatus
				auctoritate defenditur. <reg>quid</reg> enim? senatus num obviam prodire crimen
				putat? <reg>non</reg>, sed mercede. <reg>convince</reg><note><app><lem>convince</lem></app>
					mercede convince <hi rend="italic">Hotoman</hi></note>. <reg>num</reg>
					sectari<note>sectari <hi rend="italic">ed. Guar.</hi>: sectare <hi rend="italic">codd.</hi></note> multos? <reg>non</reg>, sed conductos.
					<reg>doce</reg><note><app><lem>doce</lem></app> conductos doce <hi rend="italic">Hotoman</hi></note>. <reg>num</reg> locum ad spectandum dare aut
					<add>ad</add><note>aut ad <foreign xml:lang="grc">xy</foreign>: aut <hi rend="italic">cett.</hi></note> prandium invitare? <reg>minime</reg>, sed
				volgo, passim<note>passim <hi rend="italic">om. Lag.</hi> 9, <hi rend="italic">del. Beck</hi> (<hi rend="italic">sed cf. Pet. Cons.</hi> 44 in
					conviviis... et passim et tributim)</note>. <reg>quid</reg> est volgo?
				Vniversos. <reg>non</reg> igitur, si <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Natta, summo
				loco adulescens, qui et quo animo iam<note>iam <hi rend="italic">om. w, del.
						Halm</hi></note> sit et qualis vir futurus sit videmus, in equitum centuriis
				voluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus gratiosus, id
				erit eius vitrico<note>vitricos <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">A</hi></note> fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis,
				huius propinqua et necessaria, locum suum<note><app><lem>suum</lem></app> sane <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">x</foreign></hi></note>
					gladiatorium<note>gladiatoribus <hi rend="italic">Lambinus</hi></note>
				concessit huic, non et illa pie fecit et hic a culpa est remotus. <reg>omnia</reg>
				haec sunt officia necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum. </p></div><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="74"><p><reg>at</reg> enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici
				benivolentiam cibo, negat iudicium hominum in<note>in <hi rend="italic">om.
							A<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi></note> magistratibus mandandis
				corrumpi voluptatibus oportere. <reg>ergo</reg>, ad cenam petitionis causa si quis
				vocat, condemnetur? '<reg>quippe</reg>' inquit 'tu mihi summum imperium, tu
					summam<note>tu summam <hi rend="italic">Lambinus</hi>: summam <hi rend="italic">codd.</hi></note> auctoritatem, tu gubernacula rei publicae
				petas fovendis hominum sensibus et deleniendis<note>deleniendis <foreign xml:lang="grc">Spw</foreign>: deliniendis <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">fxy</foreign></hi></note> animis et adhibendis
				voluptatibus? Vtrum lenocinium' inquit 'a grege delicatae iuventutis, an orbis
				terrarum imperium a populo Romano petebas?' <reg>horribilis</reg> oratio; sed eam
				usus, vita, mores, civitas ipsa respuit. <reg>neque</reg> tamen Lacedaemonii,
				auctores istius vitae atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt,
				neque vero Cretes quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui
				tempora voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum
				alteri uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio
				disciplinam suam legesque conservant.</p></div><milestone n="36" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="75"><p><reg>qua</reg> re noli, Cato, maiorum instituta
				quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium severa oratione
				reprehendere. <reg>fuit</reg> eodem ex studio vir eruditus apud patres nostros et
				honestus homo et nobilis, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinto</ex></expan> Tubero. <reg>is</reg>, cum
				epulum <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan> Maximus <expan><abbr>P.</abbr><ex>Publii</ex></expan>
				Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a <reg>maximo</reg> ut
				triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis filius.
					<reg>atque</reg> ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravit pelliculis
				haedinis lectulos Punicanos et exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes
				Cynicus mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur; quem cum supremo
				eius die <reg>maximus</reg> laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in
				hac re publica potissimum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum
				imperium ubi ille esset. <reg>huius</reg> in morte celebranda graviter tulit populus
				Romanus hanc perversam sapientiam Tuberonis, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="76"><p>itaque homo integerrimus, civis optimus, cum esset <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan>
				Pauli nepos, <expan><abbr>P.</abbr><ex>Publii</ex></expan> Africani, ut dixi, sororis filius, his
				haedinis pelliculis praetura deiectus est. <reg>odit</reg> populus Romanus privatam
				luxuriam, publicam magnificentiam diligit; non amat profusas epulas, sordis et
				inhumanitatem multo minus; distinguit rationem<note>ratione <hi rend="italic">Klotz</hi></note> officiorum ac temporum, vicissitudinem laboris ac
				voluptatis. <reg>nam</reg> quod ais nulla re adlici hominum mentis oportere ad
				magistratum mandandum nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est dignitas non
				servas. <reg>cur</reg> enim quemquam ut studeat tibi, ut te adiuvet rogas?
					<reg>rogas</reg> tu me ut mihi praesis, ut committam ego me tibi.
					<reg>quid</reg> tandem? istuc<note>istuc <hi rend="italic">ed. Mediol.</hi>:
					istunc (ais an <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>) <hi rend="italic">mei</hi></note> me rogari oportet abs te, an te potius a me ut pro mea salute
				laborem periculumque suscipias? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="77"><p><reg>quid</reg>
				quod habes nomenclatorem? in eo quidem fallis et decipis. <reg>nam</reg>, si nomine
				appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam
				tibi. <reg>sin</reg> iam<note>iam <hi rend="italic">scripst</hi>: etiam <hi rend="italic">codd.</hi>: etiam si <hi rend="italic">Lambinus</hi></note>
				noris, tamen<add>ne</add><note>tamenne <hi rend="italic">scripsi</hi>: tamen <hi rend="italic">codd.</hi></note> per monitorem appellandi sunt cum<note>cum
						<hi rend="italic">scripst</hi>: curam (cur ante <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>, <hi rend="italic">Naugerius</hi>) <hi rend="italic">codd.</hi></note> petis, quasi<note>quasi <hi rend="italic">Zumpt</hi>:
					quam <hi rend="italic">codd.</hi></note> incertus sis<note>incertus sis <hi rend="italic">scripsi</hi>: incertum sit <hi rend="italic">Lag.</hi> 9:
					inceravit (narravit <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>) <hi rend="italic">mei</hi>: insusurravit <hi rend="italic">Naugerius</hi>)</note>?
					<reg>quid</reg> quod, cum<note>quid quod cum <hi rend="italic">Priscian</hi>
						(<hi rend="italic">K.</hi> ii. 592): aquid quod <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: a (ad <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>) quid cum <foreign xml:lang="grc">xy2</foreign>: quid quom <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>: a quid quom <foreign xml:lang="grc">y</foreign>: quid quomodo <foreign xml:lang="grc">w</foreign></note>
				admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas?
						<reg>quid</reg><note><app><lem>quid</lem></app> quidem (quid enim <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>) <foreign xml:lang="grc">xy</foreign>: quod <hi rend="italic">Lag.</hi> 9</note>, postea quam es designatus, multo salutas
				neglegentius? <reg>haec</reg> omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt;
				sin perpendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima.
					<reg>qua</reg> re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum,
				gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt, nec candidatis
				ista benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.</p></div><milestone n="37" unit="chapter"/><milestone unit="para"/><div type="textpart" subtype="section" n="78"><p><reg>at</reg> enim te ad accusandum res publica adduxit. <reg>credo</reg>, Cato, te
				isto animo atque ea<note>ea <hi rend="italic">om. A<foreign xml:lang="grc">pf</foreign></hi></note> opinione<note>opinioni <foreign xml:lang="grc">S</foreign><hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">x</foreign></hi></note> venisse; sed tu imprudentia laberis. <reg>ego</reg>
				quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucio</ex></expan>
				Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae
				denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. <reg>audite</reg>, audite
				consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de
				re publica cogitantem! <reg>non</reg><note>non <foreign xml:lang="grc">S</foreign>,
						<hi rend="italic">Lambinus</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note>
				usque eo <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucius</ex></expan> Catilina rem publicam despexit atque
				contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur.
				Latius patet<note>patet... <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: <hi rend="italic">fort.</hi> patet iam</note> illius sceleris contagio quam quisquam putat,
				ad pluris pertinet<note>pertinet... <foreign xml:lang="grc">S</foreign>
					<hi rend="italic">fort.</hi> pertinet. Iam</note>. <reg>intus</reg>, intus,
				inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes opprimemini.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="79"><p><reg>quaeris</reg> a me ecquid<note>a me
					ecquid <hi rend="italic">Bake</hi>: a me (auiae <foreign xml:lang="grc">S</foreign>
					<hi rend="italic">mg.</hi>) quid <hi rend="italic">codd.</hi></note> ego
				Catilinam metuam. <reg>nihil</reg>, et curavi ne quis metueret, sed copias illius
				quas hic video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc exercitus <expan><abbr>L.</abbr><ex>Lucii</ex></expan> Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse
				dicuntur. <reg>non</reg> enim deseruerunt sed ab illo in
						speculis<note><app><lem>speculis</lem></app> seculis <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: speluncis <foreign xml:lang="grc">x2y2</foreign></note> atque
					insidiis<note>in insidiis <hi rend="italic">Halm</hi></note> relicti in capite
				atque in cervicibus nostris restiterunt. <reg>hi</reg> et integrum consulem et bonum
				imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis
				praesidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt.
					<reg>quorum</reg> ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro,
				compressi etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem tradideritis,
				plus multo erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest,
				iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis
				in re publica duo<note>duo <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: duos <hi rend="italic">cett.</hi></note> consules. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="80"><p><reg>nolite</reg> arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viis<note>viis
						<hi rend="italic">ed. Guar.</hi>: vitis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">S</foreign>A<foreign xml:lang="grc">x</foreign></hi>:
					vitiis <hi rend="italic">cett.</hi></note>
				<add>eos</add> uti<note>eos uti <hi rend="italic">scripsi</hi>: aut <hi rend="italic">codd.</hi>: <hi rend="italic">lacunam statuit
					Ernesti</hi></note>. <reg>non</reg> lex improba, non perniciosa largitio,
					non<note>largitio non <hi rend="italic">w</hi>: largitionum <hi rend="italic">mei</hi></note> auditum aliquando aliquod malum rei publicae quaeritur.
					<reg>inita</reg> sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium
				trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. <reg>atque</reg> haec cives,
					cives<note>cives, cives <foreign xml:lang="grc">y2</foreign>, <hi rend="italic">ed. R</hi>: quae siue (<hi rend="italic">in mg.</hi> quaesiue) <foreign xml:lang="grc">S</foreign>: quae cives <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">pw</foreign></hi>: quae si cives <foreign xml:lang="grc">xy1</foreign>: cives <foreign xml:lang="grc">f</foreign>, <hi rend="italic">Quintil.</hi> ix. 2, 18</note>, inquam, si eos hoc nomine
				appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie
				consiliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. <reg>sed</reg> moneo,
				iudices. <reg>in</reg> exitu iam est meus consulatus; nolite mihi subtrahere
				vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem publicam cupio tradere
				incolumem ab his tantis periculis defendendam.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>