<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2:15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2:15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Cum vero his rebus omnibus C. Gracchus omnis vicerit, quantum intervallum tandem
				inter te atque illum interiectum putas? <reg>sed</reg> moreretur prius acerbissima
				morte miliens <add>C.</add> Gracchus quam in eius contione carnifex consisteret;
				quem non modo foro sed etiam caelo hoc ac spiritu censoriae leges atque urbis
				domicilio carere voluerunt. <reg>hic</reg> se popularem dicere audet, me alienum a
				commodis vestris, cum iste omnis et suppliciorum et verborum acerbitates non ex
				memoria vestra ac patrum vestrorum sed ex annalium monumentis atque ex regum
				commentariis conquisierit, ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus
				dictis atque factis repugnarim et restiterim crudelitati? nisi forte hanc
				condicionem vobis esse voltis quam servi, si libertatis spem propositam non
				haberent, ferre nullo modo possent. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>