<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2:14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2:14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi012.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><milestone unit="para"/><reg>an</reg> vero, si actio ista popularis esset et si ullam partem aequitatis
				haberet aut iuris, C. Gracchus eam reliquisset? <reg>scilicet</reg> tibi graviorem
				dolorem patrui tui mors attulit quam C. Graccho fratris, et tibi acerbior eius
				patrui mors est quem numquam vidisti quam illi eius fratris quicum concordissime
				vixerat, et simili iure tu ulcisceris patrui mortem atque ille persequeretur
				fratris, si ista ratione agere voluisset, et par desiderium sui reliquit apud
				populum Romanum Labienus iste, patruus vester, quisquis fuit, ac Ti. Gracchus
				reliquerat. <reg>an</reg> pietas tua maior quam <add>C.</add> Gracchi, an animus, an
				consilium, an opes, an auctoritas, an eloquentia? quae si in illo minima fuissent,
				tamen prae tuis facultatibus maxima putarentur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>