<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:50-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:50-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p>Pompeius privatus
				esset hoc tempore, tamen ad tantum bellum is erat
						deligendus<note><app><lem>deligendus</lem></app> adigendus <hi rend="italic">T</hi></note> atque mittendus; nunc cum ad ceteras summas utilitates haec
				quoque opportunitas adiungatur ut in eis<note>eis <hi rend="italic">om.
					H</hi></note> ipsis locis adsit, ut habeat exercitum, ut ab eis qui habent
				accipere statim possit, quid exspectamus? aut cur<note><app><lem>cur</lem></app> quid <hi rend="italic">H</hi></note> non ducibus dis immortalibus eidem cui cetera
				summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium
					commendamus<note>commendamus <hi rend="italic">H</hi>: committamus (-imus
						<foreign xml:lang="grc">y1</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi></note>?
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="51"><p><milestone unit="para"/><reg>at</reg> enim vir clarissimus, amantissimus<note>amantissimus <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">dp</foreign></hi></note> rei publicae, vestris
				beneficiis amplissimis<note>amplissimis <hi rend="italic">om. H</hi></note>
				adfectus, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan> Catulus, itemque summis ornamentis
				honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan>
				Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. <reg>quorum</reg> ego auctoritatem apud vos
				multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa,
				tametsi cognostis<note>cognostis <hi rend="italic">Halm</hi>: cognoscitis <hi rend="italic">mei</hi>: cognoscetis <hi rend="italic">unus
					det.</hi></note> auctoritates contrarias virorum<note>virorum fort. et clar. <hi rend="italic">HET</hi>: fort. virorum et clar. (clarissimorumque <foreign xml:lang="grc">p</foreign>) <hi rend="italic">cett.</hi></note>
				fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione
				exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta
				sunt idem<note><app><lem>idem</lem></app> eadem <hi rend="italic">H</hi></note> isti vera
				esse concedunt<note><app><lem>concedunt</lem></app> contendunt <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">y1</foreign></hi></note>, et necessarium bellum esse et
				magnum et in uno Cn. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p>Pompeio summa esse omnia.
					<reg>quid</reg> igitur ait Hortensius? <reg>si</reg> uni omnia tribuenda sint,
					dignissimum<note>unum dignissimum <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">s</foreign></hi></note> esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri
				non oportere. <reg>obsolevit</reg> iam ista oratio<note>ratio <foreign xml:lang="grc">y1</foreign></note> re multo magis quam verbis refutata.
					<reg>nam</reg> tu idem, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan> Hortensi, multa pro tua
				summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulum</ex></expan> Gabinium<note>A. <hi rend="italic">om. H</hi></note>,
				graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo
				legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item<note>item <hi rend="italic">HW</hi>: idem <hi rend="italic">cett.</hi></note> contra eam legem verba
				fecisti. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="53"><p><reg>quid</reg>? tum, per deos
				immortalis! si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani
				salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium
					teneremus<note>terrarum <hi rend="italic">H</hi></note>? <reg>an</reg> tibi tum
				imperium hoc esse<note>hoc esse <hi rend="italic">HT</hi>: esse hoc <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> videbatur
				cum populi Romani legati quaestores praetoresque<note>quaestores praetoresque <hi rend="italic">HET</hi>: praetores quaestoresque <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et
				privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque
				privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?</p></div><milestone n="18" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="54"><p><milestone unit="para"/><reg>quae</reg> civitas umquam<note>umquam fuit antea <hi rend="italic">H</hi>:
					antea umquam fuit <hi rend="italic">cett.</hi></note> fuit antea, non dico
				Atheniensium quae satis<note>satis longe <hi rend="italic">H</hi></note> late
				quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium qui permultum classe ac
					maritimis<note>maritimisque <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> rebus
				valuerunt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et
				gloria permansit<note>permansit <hi rend="italic">Lambinus</hi>: remansit <hi rend="italic">codd.</hi> inquam <foreign xml:lang="grc">s</foreign>
					<hi rend="italic">mg., Halm</hi>: umquam <hi rend="italic">cett.</hi></note>,
				quae civitas, inquam, antea tam tenuis aut tam parvola<note>aut tam parvola <hi rend="italic">scripsi</hi>: aut tam parvula insula <hi rend="italic">H</hi>: tam parva insula <hi rend="italic">cett.</hi>: quae tam parva
					insula <hi rend="italic">Manutius</hi></note> fuit quae non portus suos et
				agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet?
					<reg>at</reg> hercules<note>hercules <hi rend="italic">H</hi>: hercule <hi rend="italic">cett.</hi></note> aliquot annos continuos ante legem Gabiniam
				ille populus Romanus<note><app><lem>Romanus</lem></app> hrodius <hi rend="italic">H</hi></note>, cuius usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus
				pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis sed
					etiam<note>etiam <hi rend="italic">H: om. cett.</hi></note> dignitatis atque
				imperi caruit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>nos</reg> quorum maiores
				Antiochum regem classe Persenque<note>Persenque <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>: Persemque <hi rend="italic">cett.</hi></note> superarunt omnibusque<note>omnibusque <hi rend="italic">om.
						H</hi></note> navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus
				exercitatissimos paratissimosque<note>simul in maritimis rebus homines
					exercitatissimosque vicerunt <hi rend="italic">H</hi></note>, vicerunt, ei
				nullo in loco iam<note>iam <hi rend="italic">om. H</hi></note> praedonibus pares
				esse poteramus. <reg>nos</reg> qui<note>nos qui <hi rend="italic">HE</hi>: nos
					quoque qui <hi rend="italic">cett.</hi></note> antea non modo Italiam tutam
				habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos
				praestare poteramus, tum cum insula Delus<note>Delus <hi rend="italic">HT</hi>:
					Delos <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> tam
				procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus
				commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo
				provinciis atque oris Italiae maritimis ac portibus<note>portubus <hi rend="italic">Eb</hi></note> nostris sed etiam Appia iam via
						carebamus<note><app><lem>provinciis... carebamus</lem></app> de provinciis...
					caperebamur (<hi rend="italic">i. e.</hi> capiebamur, <hi rend="italic">cf.</hi> §§33, 53) <hi rend="italic">H</hi></note>. <reg>et</reg> eis
				temporibus nonne<note>nonne <hi rend="italic">H</hi>: non <hi rend="italic">cett.</hi></note> pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum
					escendere<note>escendere <hi rend="italic">H</hi>: ascendere <hi rend="italic">cett.</hi></note>, cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et
				classium spoliis ornatum reliquissent!</p></div><milestone n="19" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p><reg>bono</reg> te animo tum, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan> Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia
				dicere existimavit et ea<note>et ea <hi rend="italic">H</hi>: ea <hi rend="italic">cett.</hi></note> quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem
				populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare.
					<reg>itaque</reg> una lex, unus vir, unus annus non modo vos<note>vos <hi rend="italic">scripsi</hi>: ros <hi rend="italic">codd.</hi></note> illa
				miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere
					videremini<note>videremini (videmini) <hi rend="italic">H</hi>: videremur <hi rend="italic">cett.</hi></note> omnibus gentibus ac nationibus terra
				marique imperare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="57"><p><reg>quo</reg> mihi etiam
				indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id
				quod est verius, ne legaretur <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulus</ex></expan> Gabinius <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui
				postulat ad tantum bellum legatum<note>ad tantum bellum leg. <hi rend="italic">HE</hi>: leg. ad tantum bellum <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> quem velit idoneus non est qui impetret, cum
				ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt<note>voluerint
						<hi rend="italic">H</hi></note> legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus
				ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet
				eius imperatoris<note>eius imperatoris <hi rend="italic">scripsi</hi></note> atque
					eius<note>victoriae atque eius imper. <hi rend="italic">H</hi>: eius gloriae
					atque imper. <hi rend="italic">ET</hi>: gloriae eius imper. <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> exercitus qui consilio ac periculo
					illius<note>ac periculo illius <hi rend="italic">H</hi>: ipsius ac periculo <hi rend="italic">cett.</hi></note> est constitutus? <reg>an</reg> C.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p>Falcidius, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan>
				Metellus, <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan> Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos
				omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse
				potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia
					geritur<note>gereretur <hi rend="italic">H</hi></note>, in hoc imperatore atque
				exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse
					debebat<note>debebat <hi rend="italic">H</hi>: deberet <hi rend="italic">cett.</hi></note>? <reg>de</reg> quo legando consules spero ad senatum
				relaturos. <reg>qui</reg> si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum;
				neque me impediet cuiusquam iniquitas<note>iniquitas <hi rend="italic">H</hi>:
					initia <hi rend="italic">Schol.</hi>: inimicum edictum <hi rend="italic">cett.</hi></note> quo minus vobis<note>vobis fretus <hi rend="italic">HE</hi>: fretus vobis <hi rend="italic">cett.</hi></note> fretus vestrum
				ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam<note>audiam
						<hi rend="italic">H</hi>: audeam <hi rend="italic">cett.</hi></note>, de
				qua, ut ego<note>ego <hi rend="italic">H: om. cett.</hi></note> arbitror, isti ipsi
				qui minitantur<note>minitantur (muni-) <hi rend="italic">H</hi>: minantur <hi rend="italic">cett.</hi></note> etiam atque etiam quid liceat
				considerabunt. <reg>mea</reg> quidem sententia, Quirites, unus <expan><abbr>A.</abbr><ex>Aulus</ex></expan> Gabinius belli maritimi rerumque gestarum <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio socius<note>socius vel paene par <hi rend="italic">b2<foreign xml:lang="grc">y2</foreign></hi></note> ascribitur,
				propterea quod alter uni illud<note><app><lem>illud</lem></app> id <hi rend="italic">b</hi>1</note> bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter
				delatum susceptumque confecit.</p></div><milestone n="20" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="59"><p><milestone unit="para"/><reg>reliquum</reg> est ut de <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan> Catuli auctoritate et
				sententia dicendum esse videatur. <reg>qui</reg> cum ex vobis quaereret, si in uno
					<expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio omnia poneretis, si quid
						eo<note><app><lem>eo</lem></app> de eo <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note>
				factum esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac
				dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso<note><app><lem>eo ipso</lem></app> eo <hi rend="italic">b</hi>1: ipso <hi rend="italic">Lambinus</hi></note> vos
				spem habituros esse dixistis. <reg>etenim</reg> talis est vir ut nulla res tanta sit
				ac tam difficilis<note>ac tam difficilis <hi rend="italic">om. H</hi></note> quam
				ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit.
					<reg>sed</reg> in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa
				est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis
				licet, frui debet summi viri vita atque virtute. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>at</reg> enim<note>at enim inquit (<hi rend="italic">om.</hi> inquit <hi rend="italic">b</hi>1) novi nihil <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> ne quid novi fiat contra exempla atque instituta maiorum.
					<reg>non</reg> dicam<note>dico <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> hoc
				loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse,
				semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam
				duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta
						duasque<note><app><lem>duasque</lem></app> duas <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">s</foreign></hi></note> urbis potentissimas quae huic
				imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque<note><app><lem>atque</lem></app> et <hi rend="italic">H</hi></note> Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non
				commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno <expan><abbr>C.</abbr><ex>Gaio</ex></expan> Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem
				cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio in quo novi constitui nihil volt <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quintus</ex></expan> Catulus quam multa sint nova summa <expan><abbr>Q.</abbr><ex>Quinti</ex></expan>
					Catuli<note>summa Q. <hi rend="italic">E</hi>: summaque <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: quae <hi rend="italic">H</hi></note> voluntate constituta recordamini.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>