<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:28-38</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2:28-38</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>ego</reg> enim sic existimo, in summo
				imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem,
				auctoritatem, felicitatem<note>facilitatem <hi rend="italic">t</hi></note>.
					<reg>quis</reg> igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui
				e ludo atque e<note>atque e <hi rend="italic">HW</hi>: atque <hi rend="italic">cett.</hi></note> pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis
				hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui
				extrema pueritia miles in exercitu<note>in exercitu <hi rend="italic">om.</hi>
					<foreign xml:lang="grc">dp</foreign></note> summi fuit<note>fuit summi <hi rend="italic">Eb</hi></note> imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse
				exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico
				concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit
				quam alii concupiverunt, cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis
				praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis
				sed triumphis est erudita. <reg>quod</reg> denique genus esse belli<note>esse belli
						<hi rend="italic">HE</hi>: belli esse <hi rend="italic">cett.</hi></note>
				potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? <reg>civile</reg>,
				Africanum, Transalpinum, Hispaniense mixtum ex civibus<note>civibus <hi rend="italic">Gulielmius</hi>: civilibus <hi rend="italic">H</hi>:
					civitatibus <hi rend="italic">cett.</hi></note> atque ex<note><app><lem>atque
						ex</lem></app> et <hi rend="italic">H</hi>: atque <hi rend="italic">b</hi></note> bellicosissimis nationibus<note>mixtum... nationibus <hi rend="italic">del. Bloch</hi></note>, servile, navale bellum, varia et
				diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta
				nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huius<note>huius <hi rend="italic">om. H</hi></note> viri<note>viri <hi rend="italic">om.
						b</hi>1</note> scientiam fugere possit.</p></div><milestone n="11" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><milestone unit="para"/><reg>iam</reg> vero virtuti <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaei</ex></expan> Pompei quae potest oratio
				par inveniri? <reg>quid</reg> est quod quisquam<note>quisquam <hi rend="italic">om.
						H</hi></note> aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit
					adferre<note>adferri H</note>? <reg>neque</reg> enim solae sunt<note>solae sunt
						<hi rend="italic">H</hi>: illae sunt solae <hi rend="italic">cett.</hi></note> virtutes imperatoriae quae volgo existimantur, labor in
				negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo,
				consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis
				imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia quam
				ille ipse<note>ipse <hi rend="italic">om. H</hi></note> victor L. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p>Sulla huius virtute et<note><app><lem>virtute et</lem></app> virtutis
						<hi rend="italic">H</hi></note> subsidio confessus est liberatam;
					testis<note>testis <hi rend="italic">H</hi>: testis est <hi rend="italic">cett., ita quater</hi></note> Sicilia quam multis undique cinctam periculis
				non terrore belli sed consili celeritate explicavit; testis Africa quae magnis
				oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam
				legionibus nostris iter in Hispaniam<note>iter in Hispaniam <hi rend="italic">H,
						Madvig</hi>: inter Hispaniam <hi rend="italic">E</hi>: in Hispaniam iter
						(<hi rend="italic">om.</hi> iter <hi rend="italic">t</hi>) <hi rend="italic">cett.</hi></note> Gallorum internicione patefactum est;
				testis Hispania quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque
				conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro
				periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum
				exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>testes</reg> nunc<note>nunc <hi rend="italic">HE</hi>: <hi rend="italic">om. cett.</hi></note> vero iam
				omnes orae atque omnes terrae gentes<note>terrae gentes <hi rend="italic">H</hi>:
					exterae gentes ac <hi rend="italic">cett.</hi></note> nationes, maria
					denique<note>maria denique <hi rend="italic">H</hi>: denique maria <hi rend="italic">cett.</hi></note> omnia cum universa tum in singulis oris
				omnes sinus atque portus. <reg>quis</reg> enim toto mari locus per hos annos aut tam
				firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret?
					<reg>quis</reg> navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo
				committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? <reg>hoc</reg>
				tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam
				arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno
				imperatore confici posse? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p><reg>quam</reg>
				provinciam tenuistis a praedonibus liberam<note>liberam <hi rend="italic">om.
						H</hi></note> per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium
				defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis
				insulas esse desertas, quam multas aut<note>multas audistis aut <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note> metu relictas aut a praedonibus captas
				urbis esse sociorum? <milestone n="12" unit="chapter"/>
				<reg>sed</reg> quid ego longinqua commemoro? <reg>fuit</reg> hoc quondam, fuit
						proprium<note><app><lem>fuit proprium</lem></app> proprium <hi rend="italic">H</hi></note> populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi
				sociorum fortunas, non sua tecta defendere. <reg>sociis</reg> ego vestris<note>ego
					vestris <hi rend="italic">H</hi>: ego nostris <hi rend="italic">Et</hi>:
					vestris ego <foreign xml:lang="grc">dp</foreign></note> mare per
					hosce<note>hosce <hi rend="italic">Hb<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>:
					hos <hi rend="italic">Et</hi></note> annos clausum fuisse dicam, cum exercitus
				vestri numquam Brundisio<note>Brundisio <hi rend="italic">H</hi>: a Brundisio <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §35)</note> nisi
				hieme summa<note>hieme summa <hi rend="italic">HE</hi>: summa hieme <hi rend="italic">cett.</hi></note> transmiserint? <reg>qui</reg> ad vos ab
				exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint?
					<reg>mercatoribus</reg> mare tutum<note>mare tutum <hi rend="italic">H</hi>:
					tutum mare <hi rend="italic">cett.</hi></note> non fuisse dicam, cum duodecim
				secures in praedonum potestatem pervenerint? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p>Cnidum aut<note><app><lem>Cnidum aut</lem></app> quid aut <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis,
				innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus
				quibus vitam ac<note>ac <hi rend="italic">HEt, Gellius</hi> 1. 7. 16: et <foreign xml:lang="grc">pd</foreign></note> spiritum ducitis in praedonum fuisse
					potestate<note>potestatem <hi rend="italic">Gellius</hi></note> sciatis?
					<reg>an</reg> vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et<note>et <hi rend="italic">H</hi>: ac <hi rend="italic">E</hi>: atque <hi rend="italic">cett.</hi></note> plenissimum navium inspectante praetore a
				praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus
					antea<note>antea <hi rend="italic">H</hi>: antea ibi <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf. Mil.</hi> §50)</note> bellum
					gesserat<note>gesserat <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">py</foreign></hi>: gesserant <hi rend="italic">Ebt</hi>: gesserunt
						<foreign xml:lang="grc">s</foreign></note> a praedonibus esse sublatos?
					<reg>nam</reg> quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam
				rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi
				Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressa<note>depressa <hi rend="italic">Modius</hi>: deprehensa <hi rend="italic">H</hi>: oppressa
						<hi rend="italic">cett.</hi></note> est? <reg>pro</reg> di immortales!
					tantamne<note>tantamne <hi rend="italic">W</hi> (?), <hi rend="italic">Hotoman</hi>: tantane <hi rend="italic">cett.</hi></note> unius hominis
				incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut
				vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis,
						ei<note><app><lem>ei</lem></app> hi <hi rend="italic">Ht<foreign xml:lang="grc">y</foreign></hi>, <hi rend="italic">om. E<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi></note> nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem
					esse<note>esse <hi rend="italic">om. H</hi></note> audiatis? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>atque</reg> haec qua celeritate gesta sint, quamquam
				videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. <reg>quis</reg> enim umquam
				aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire,
				tantos cursus conficere potuit, quam celeriter <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan>
				Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum
					mari<note>nondum... mari <hi rend="italic">hoc loco hab. HEW, post venit
							t<foreign xml:lang="grc">pd</foreign></hi></note> Siciliam adiit,
				Africam exploravit, inde<note><app><lem>inde</lem></app> in <hi rend="italic">b1,
						Hotoman</hi></note> Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria
				subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p>Inde cum se<note>cum se <hi rend="italic">HE</hi>: se cum <hi rend="italic">cett.</hi></note> in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et
				Gallia Transalpina<note>Transalpina <hi rend="italic">HE</hi>: Cisalpina <foreign xml:lang="grc">pd</foreign> (Transalpina... Achaiam <hi rend="italic">om.
						t</hi>)</note> praesidiis ac navibus confirmata<note>confirmatis <hi rend="italic">H</hi></note>, missis item in oram Illyrici maris et in
				Achaiam omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis classibus
					firmissimisque<note>firmisque <hi rend="italic">H</hi></note> praesidiis
				adornavit, ipse autem ut Brundisio<note>Brundisio <hi rend="italic">HEW</hi>: a
					Brundisio <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §32)</note>
				profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam
				adiunxit; omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim
				unius huius se imperio ac potestati dediderunt<note>huius se... dediderunt <hi rend="italic">HE</hi>: huius... se dediderunt <hi rend="italic">b<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>: huius... se dederunt (did- <hi rend="italic">t</hi>) <hi rend="italic">t<foreign xml:lang="grc">sy</foreign></hi></note>. <reg>idem</reg> Cretensibus, cum ad eum usque
						in<note><app><lem>usque in</lem></app> usque <hi rend="italic">Hb</hi>1</note>
				Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque
				imperavit. <reg>ita</reg> tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum,
				quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeus</ex></expan>
				Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.</p></div><milestone n="13" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><milestone unit="para"/><reg>est</reg> haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. <reg>quid</reg>?
				ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt!
					<reg>non</reg> enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore
				quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis.
					<reg>ac</reg> primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in
					omnibus<note>in omnibus <hi rend="italic">HE</hi>: omnibus <hi rend="italic">cett.</hi></note> rebus temperantia, quanta fide, quanta
					facilitate<note>facilitate <foreign xml:lang="grc">pd</foreign>: felicitate <hi rend="italic">HEt</hi></note>, quanto ingenio, quanta humanitate! quae
				breviter qualia sint in <expan><abbr>Cn.</abbr><ex>Gnaeo</ex></expan> Pompeio consideremus.
					<reg>summa</reg> enim sunt omnia<note>sunt omnia <hi rend="italic">H</hi>:
					omnia sunt <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> §§13,
					51)</note>, Quirites<note>Quirites <hi rend="italic">om. H</hi></note>, sed ea
				magis ex<note><app><lem>ex</lem></app> inex <hi rend="italic">H</hi></note> aliorum
				contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>quem</reg> enim possumus imperatorem<note>imperatorem
					possumus <hi rend="italic">E, et Schol.</hi></note> ullo in numero putare cuius
				in exercitu centuriatus veneant<note>centuriatus veneant <hi rend="italic">HE</hi>:
					veneant cent. <hi rend="italic">cett.</hi></note> atque venierint?
					<reg>quid</reg> hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui
				pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem
				provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu
					reliquerit<note>dereliquerit <hi rend="italic">t</hi></note>? <reg>vestra</reg>
				admurmuratio facit, Quirites<note>Quirites facit <hi rend="italic">H</hi></note>,
				ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci
				mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit<note>voluerit de se <hi rend="italic">t</hi></note> confiteri. <reg>itaque</reg> propter hanc
				avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum
						sit<note><app><lem>sit</lem></app> est <hi rend="italic">Halm</hi></note>, nostri
				exercitus adferant<note>adferant <hi rend="italic">H</hi>: ferant <hi rend="italic">cett.</hi></note> quis ignorat? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>itinera</reg> quae per hosce<note><app><lem>hosce</lem></app> hos
						<hi rend="italic">H</hi></note> annos in Italia per agros atque oppida
				civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis
				quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce
				annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse
				deletas? <reg>neque</reg> enim potest exercitum is continere imperator qui se
					ipse<note>ipsum <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> non continet, neque
				severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt.
					<reg>hic</reg> miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>