<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:49</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:49</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p>O fortunam longe disparem, M. Fontei,
				si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum
				esset! <reg>tum</reg> enim<note>tum enim <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: tuam
					enim <hi rend="italic">V</hi> cuius <hi rend="italic">Cus.</hi>
                  </note> vitae
				socia virtus, mortis<note>morti <hi rend="italic">Cus.</hi>
                  </note> comes gloria
				fuisset; nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium
				sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt! A quo periculo
				defendite, iudices, civem fortem atque innocentem; curate ut nostris testibus plus
				quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium libidini
				consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae vestris sacris
					praesit<note>praeest <hi rend="italic">Madvig</hi>
                  </note> quam eorum audaciam
				qui cum omnium sacris delubrisque bella gesserunt<note>gesserint <hi rend="italic">Klotz</hi> (<hi rend="italic">malo numero</hi>)</note>.
					<reg>postremo</reg> prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani
				maxime pertinet, ut plus<note>ut plus <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: vitiis <hi rend="italic">V</hi>: ut potius <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> apud vos preces virginis Vestalis quam minae
				Gallorum valuisse videantur. 
				</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>