<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:46</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:46</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><reg>propugnat</reg> pariter pro salute M. Fontei
				Narbonensis colonia, quae per hunc ipsa nuper obsidione hostium liberata nunc
				eiusdem miseriis ac periculis commovetur. <reg>denique</reg> ut oportet bello
				Gallico, ut maiorum iura moresque praescribunt, nemo est civis Romanus qui sibi ulla
				excusatione utendum putet; omnes illius provinciae publicani, agricolae, pecuarii,
				ceteri negotiatores uno animo M. Fonteium atque una voce defendunt. <milestone n="21" unit="chapter"/>
                  <reg>quod</reg> si tantas auxiliorum nostrorum copias
				Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorum<note>dux ...
					Gallorum <hi rend="italic">del. Bake</hi>
                  </note>, num etiam de matris hunc
				complexu, lectissimae miserrimaeque feminae, vobis inspectantibus avellet atque
				abstrahet? praesertim cum virgo Vestalis ex altera parte germanum fratrem complexa
				teneat vestramque, iudices, ac populi Romani<note>ac populi R. <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: a p. R. <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> fidem
				imploret; quae pro vobis liberisque vestris tot annos in dis immortalibus placandis
				occupata est ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos vestros placare possit.
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>