<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:41</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:41</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="41"><p><milestone unit="para"/><reg>videte</reg><note><app><lem>videte</lem></app> vitę<hi rend="italic">V</hi>
                  </note> igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum
				fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi
				amicis, praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute
					supplicent<note>supplicem <hi rend="italic">V</hi> Tusculo <hi rend="italic">del. Bake</hi>
                  </note>, primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex
				clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam
				videmus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione
				innocentiae maxime<note>maximae <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> floruerunt, deinde
				recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua
				interfectus est<note>a qua ... est <hi rend="italic">del. Pluygers</hi>
                  </note>, sed
				totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus
				vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et
				maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui
				nunc sunt exercitatus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>