<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>exstat</reg> oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe
				ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L.
				Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. <reg>at</reg> in quem virum! qui tanta
				virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimis<note>optumis <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> temporibus, cum hominem invenire nequam neminem
				posses, solus tamen Frugi nominaretur. <reg>quem</reg> cum in contionem Gracchus
				vocari iuberet et viator<note>iuberet et viator <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: iubertet vator <hi rend="italic">V</hi>: iuberet viator <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> quaereret, quem
				Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere inimicum meum Frugi.'
					<reg>is</reg> igitur vir quem ne inimicus quidem satis in<note>in <hi rend="italic">del. Bake</hi>
                  </note> appellando significare poterat, nisi
				ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis
				esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>