<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>an</reg> vero istas nationes religione iuris iurandi ac
				metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a
				ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis
				bella suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis
				immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella
				gesserunt. <milestone n="14" unit="chapter"/>
                  <reg>hae</reg> sunt nationes quae
				quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad
				oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. <reg>ab</reg> isdem
				gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille
				Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam<note><app><lem>vinctam</lem></app> sanctam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>
                  </note>
				testimoniorum fidem esse voluerunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>