<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:29-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2:29-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi007.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>credo</reg> haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut
				cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis
				'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus,
				quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit.
					<reg>verebatur</reg> enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de
				existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum,
				talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; non<note><app><lem>non</lem></app> hoc <hi rend="italic">Bake</hi>
                  </note> intellegebat se in testimonio nihil praeter
				vocem et<note>vocem et <hi rend="italic">del. Bake</hi>
                  </note> os et audaciam neque
				civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>an</reg> vero istas nationes religione iuris iurandi ac
				metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a
				ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis
				bella suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis
				immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella
				gesserunt. <milestone n="14" unit="chapter"/>
                  <reg>hae</reg> sunt nationes quae
				quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad
				oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. <reg>ab</reg> isdem
				gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille
				Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam<note><app><lem>vinctam</lem></app> sanctam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>
                  </note>
				testimoniorum fidem esse voluerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>postremo</reg> his<note><app><lem>his</lem></app> iis <hi rend="italic">kl</hi>
                  </note> quicquam<note>quicquam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ2</foreign>kl</hi>: quisquam <hi rend="italic">V</hi>
                     <foreign xml:lang="grc">χ1</foreign>
                  </note> sanctum ac religiosum videri potest
				qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse
					arbitrantur<note>arbitrantur <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>, <hi rend="italic">ed. R</hi>: arbitrabantur <hi rend="italic">V</hi>
                  </note>,
				humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere
				possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? <reg>quis</reg> enim ignorat eos
				usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum
				immolandorum? <reg>quam</reg> ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse
					eos<note>eos <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>: nos <hi rend="italic">V</hi>:
					hos <hi rend="italic">Klotz</hi>
                  </note> qui etiam deos immortalis arbitrentur
				hominum scelere<note><app><lem>scelere</lem></app> caede <hi rend="italic">Pluygers</hi>
                  </note> et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus
				vestram religionem coniungetis, ab <add>his</add> quicquam<note>ab his quicquam <hi rend="italic">ed. Hervag.</hi>: ab quicquam <hi rend="italic">V</hi>: aut
					his quicquam <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>: aut cuiusquam <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> sancte aut moderate<note>sancte aut moderate
						<hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l, ed. R</hi>: sancta
					faui moderatae <hi rend="italic">V</hi>: sancte fieri moderate <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> dictum putabitis? <reg>hoc</reg> vestrae mentes
				tam castae, </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p>tam integrae sibi suscipient ut, cum
				omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites<note>omnes
					in equites <hi rend="italic">V</hi>
                  </note> Romani qui in illa provincia
				fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii
				populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et
				publice laudent, vos tamen cum<note>cum <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>
                  </note> Gallis iugulare<note>iugulare
						<hi rend="italic">Müller</hi>: iurare <hi rend="italic">Vk</hi>: credere
						<hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: peierare <hi rend="italic">Koch</hi>
                  </note> malitis? <reg>quid</reg> ut secuti esse
				videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam
				civium? <reg>an</reg> dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos
				aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios
				religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini<note>ac nomini <hi rend="italic">om. Cus.</hi>
                  </note> bonis ac fidelibus<note>ac fid. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>l</hi>: ad fid. <hi rend="italic">V</hi>: et fid. <hi rend="italic">k</hi>
                  </note> et sociis et civibus
				anteferre? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>