<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:33-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:33-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>hic</reg> mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra
				illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
					<reg>nam</reg> in dolo malo volunt delitiscere<note>delitescere <hi rend="italic">Peyron</hi></note>, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt
				quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>ego</reg> non in una re sola, quod mihi
				satis est, neque in universa re solum<note><app><lem>solum</lem></app> quod mihi satis est
						<hi rend="italic">add. T</hi>: <hi rend="italic">ego delevi</hi> (re solum
					... satis est <hi rend="italic">del. Francken</hi>)</note>, sed
					singillatim<note>singilatim <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr.
						Klotz</hi></note> in omnibus dolum malum exstare dico. <reg>consilium</reg>
				capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. <reg>arma</reg> capiunt;
				dolo malo faciunt. <reg>tempus</reg> ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt;
				dolo malo faciunt. <reg>vi</reg> in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est.
					<reg>occidunt</reg> homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri
				damnum dari sine dolo malo potest. <reg>ergo</reg> si omnes partes sunt eius modi ut
				in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo
				factum iudicabitis? </p></div><milestone n="15" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><reg>quid</reg> ad haec Quinctius? <reg>sane</reg> nihil certum neque unum, in quo
				non modo possit verum putet se posse consistere. <reg>primum</reg> enim illud
					ini<add>e</add>c<add>i</add>t<note>ini. c. t <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">suppl. Peyron</hi></note>, nihil posse dolo malo familiae
				fieri. <reg>hoc</reg> loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino
				huiusce modi iudicia dissolveret. <reg>nam</reg> si venit id in iudicium de familia
				quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes
				de <add>si</add>mili<note>de ... mili <hi rend="italic">T</hi> (<hi rend="italic">Krüger</hi>): <hi rend="italic">suppl. Peyron</hi></note> causa necesse
						est<note><app><lem>est</lem></app> hoc solum <hi rend="italic">add. T</hi>: <hi rend="italic">del. Madvig</hi> (<hi rend="italic">ex</hi> si hoc solum <hi rend="italic">repetitum</hi>)</note>, bona me hercule! </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>si</reg> hoc solum esset<note>esset <hi rend="italic">ex</hi> est <hi rend="italic">T</hi></note>, tamen vos, tales viri, nolle
				deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica<note><app><lem>publica</lem></app> p.
						<hi rend="italic">T</hi> (<hi rend="italic">Keller</hi>): <hi rend="italic">om. Peyron</hi></note> fortunisque privatorum, severissimum
				iudicium maximaque ratione compositum per vos videri<note>videri <hi rend="italic">T1</hi>: videretur <hi rend="italic">T2</hi> (ne severissimum ...
					videretur <hi rend="italic">Huschke</hi>)</note> esse dissolutum.
					<reg>sed</reg> non id solum agitur
				<gap reason="lost" extent="end of this MS."/>
				<bibl>Priscian 6.1.5</bibl> hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed
				omnibus constitui putetur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><gap reason="lost"/> ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad
				rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit<note>sit <hi rend="italic">Baiter</hi>: est <hi rend="italic">Peyron</hi> (<hi rend="italic">de T
						incertum</hi>)</note>, pro concesso putetur. </p></div><milestone n="16" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>dicis</reg> oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint<note>sint <hi rend="italic">Madvig</hi>: essent <hi rend="italic">T</hi></note> necne.
					<reg>de</reg> quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne.
					<reg>si</reg> non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere?
					<reg>si</reg> autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore
				postulare ut adderet in iudicium '<quote>inivria</quote>,' et, quia non impetrasses,
				tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de
				iniuria non addidisset<note>addidisset <hi rend="italic">Huschke</hi>: addiderit
						(<hi rend="italic">vel</hi> addidebet) <hi rend="italic">T</hi></note>?
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>haec</reg> cum praetorem postulabas, cum
				tribunos appellabas, nempe <add>ita</add><note>nempe ita <hi rend="italic">Peyron</hi>: ... m ... a <hi rend="italic">T</hi></note> dicebas,
				potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus<note>reciperatores <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Beier</hi></note>
				persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. <reg>quod</reg> ergo ideo in
				iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non
				addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo
					<add>d</add>e<add>pul</add>s<add>u</add>s<note>depulsus <hi rend="italic">Peyron</hi>: e ... s. s <hi rend="italic">T</hi></note> es impetraris?
					<milestone n="17" unit="chapter"/><reg>at</reg> quibus verbis in decernendo
				Metellus usus est ceteri<add>que</add><note>-que <hi rend="italic">suppl.
						Madvig</hi></note> quos appellasti? <reg>nonne</reg> haec omnium fuit
				oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi
				nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? <reg>et</reg> recte,
				recuperatores. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>nam</reg> cum perfugio nullo
				constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime
				confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure
				posse? <reg>an</reg> quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem
				constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>