<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:17-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:17-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2" subtype="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>hominem</reg> appellat. <reg>iste</reg> sane adroganter
				quod commodum fuit respondit. Nequedum finis auctor demonstraverat.
					<reg>mittit</reg> ad procuratorem litteras et ad vilicum Tullius
				<gap reason="lost" quantity="10" unit="lines"/> facturum negavit; illis absentibus finis
				Acerronio demonstravit neque tamen hanc centuriam Populianam vacuam tradidit.
				Acerronius, quo modo potuit, se de tota re<note>se de tota me <hi rend="italic">Niebuhr</hi>: sedetorare <hi rend="italic">A</hi></note> ex
				<gap reason="lost" quantity="11" unit="lines"/>
				</p></div><milestone n="8" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p> mine<note>mine <hi rend="italic">A</hi>:
					discrimine <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> eius modi semustilatus
				effugit. <reg>adducit</reg> iste interea in saltum homines electos maximis animis et
				viribus et eis<note>iis <hi rend="italic">Mai</hi>: is <hi rend="italic">A</hi></note> arma quae cuique habilia<note>habilia <hi rend="italic">Heinrich</hi>: abitalia <hi rend="italic">A</hi></note> atque apta essent
				comparat, prorsus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad caedem ac
				pugnam comparari. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>brevi</reg>
						illo<note><app><lem>illo</lem></app> illi <hi rend="italic">Cramer</hi></note>
				tempore Q. Cati Aemiliani, hominis honesti, quem vos nostis, duo homines occiderunt;
				multa alia fecerunt; passim vagabantur armati, non obscure, sed ut plane intellegere
				viderentur ad quam rem parati essent; agros, vias denique infestas habebant.
					<reg>venit</reg> in Thurinum<note>Tyrinum <hi rend="italic">A</hi> (<hi rend="italic">cf.</hi> § 14)</note> interea Tullius. <reg>deinde</reg> iste
				pater familias Asiaticus beatus, novus arator et idem pecuarius, cum ambularet in
				agro, animadvertit in hac ipsa centuria Populiana aedificium non ita magnum
				servumque M. Tulli Philinum<note>Philinum <hi rend="italic">Mai</hi> (<hi rend="italic">e</hi> § 22): filium <hi rend="italic">A</hi>
					sticnegotiimmeost <hi rend="italic">A</hi>: 'stic negoti immeo est (<hi rend="italic">`vulgarem pronuntiationem expressit orator'</hi>) <hi rend="italic">Peyron</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>'<reg>quid</reg> vobis,' inquit, 'istic negoti in meo est?' <reg>servus</reg>
				respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam; posse eum cum eo
				disceptare si quid vellet. <reg>rogat</reg> Fabius Acerronium—nam ibi tum erat—ut
				secum simul veniat ad Tullium. <reg>venitur</reg>. <reg>ad</reg> villam erat
				Tullius. <reg>appellat</reg> Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo
				deduceretur. <reg>dicit</reg> deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam
				promissurum. <reg>manet</reg> in ea condicione Fabius. <reg>mature</reg> disceditur.
					</p></div><milestone n="9" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>proxima</reg> nocte, iam fere cum lux
				adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, quod erat in centuria
				Populiana, servi P. Fabi frequentes armatique veniunt; introitum ipsi sibi
					<add>vi</add><note>vi <hi rend="italic">suppl. Heinrich</hi></note> manuque
				patefaciunt; homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis adoriuntur;
					quod<note>quodque <hi rend="italic">Huschke</hi></note> facile factu fuit,
				neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi
				crudelitatisque <add>hab</add>uerunt<note>habuerunt <hi rend="italic">Mai</hi>: ...
					uerunt <hi rend="italic">A</hi></note> ut eos omnis gurgulionibus insectis
				relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor
					eis<note>iis <hi rend="italic">Huschke</hi>: his <hi rend="italic">A</hi>: is
						<hi rend="italic">Heinrich</hi></note> honor haberetur; praeterea tectum
				villamque disturbant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>hanc</reg> rem tam
				atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea
				nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat. Tullius statim dimittit ad amicos,
				quorum ex<note>ex <hi rend="italic">Beier</hi>: ea <hi rend="italic">A</hi></note>
				vicinitate Thurina<note>Thurina <hi rend="italic">Pluygers</hi>: tum illa <hi rend="italic">A</hi></note> bona atque honesta copia praesto fuit.
					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p><reg>omnibus</reg> acerba res et misera
				videbatur. Cum amici in comm <gap reason="lost"/>turbarunt. 
					</p></div><milestone n="10" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>audite</reg>, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium.
					<reg>haec</reg> quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere;
				quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius.
					<reg>nostri</reg> testes dicunt occisos homines; cruorem in locis
					pluribus<note>plurimb. <hi rend="italic">T</hi></note>, deiectum aedificium se
				vidisse dicunt; nihil<note>vidisse dicunt; nihil <hi rend="italic">Madvig</hi>:
					vidisse; dicunt nihil <hi rend="italic">priores</hi></note> amplius.
					<reg>quid</reg> Fabius? Horum nihil negat. <reg>quid</reg> ergo addit amplius?
					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>