<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:65-72</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:65-72</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>etenim</reg> cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque
						amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique
						actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque
						fortunarum suarum potissimum esse voluerunt<note>volunt <hi rend="italic">L</hi></note>. <reg>an</reg> quod ad commemorandum est honestius,
						id ad probandum non multo videri debet aequius? Vtra igitur est splendidior,
						utra inlustrior commemoratio, '<reg>accusavi</reg> eum cui quaestor fueram,
						quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium
							coniunxerat,'<note>coniunxerat <hi rend="italic">pr</hi>: -ant <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note> an
							'<reg>accusavi</reg> rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab
						universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'?
							<reg>dubitare</reg> quisquam potest quin honestius sit eorum causa apud
						quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>clarissimi</reg> viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi
						amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab
						exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani
							dicionemque<note>amicitia... dicioneque <hi rend="italic">A.
								Eberhard</hi></note> essent<note>essent <hi rend="italic">codd.</hi>
							(ii §67: v §98): <add>receptae</add> essent <hi rend="italic">Novak</hi>: venissent <hi rend="italic">cod.</hi> (?) <hi rend="italic">Vrsini</hi></note>, iniurias propulsare eorumque fortunas
						defendere. M. Catonem illum <reg>sapientem</reg>, clarissimum virum et
						prudentissimum, cum multis gravis inimicitias gessisse accepimus propter
						Hispanorum, apud quos consul fuerat, iniurias. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="67"><p><reg>nuper</reg> Cn. Domitium scimus M. Silano<note>M. <hi rend="italic">Hotom. e</hi> ii. §118: decimo <hi rend="italic">D al.
							pr.</hi></note> diem dixisse propter unius hominis Aegritomari, paterni
						amici atque hospitis, iniurias. 
						
						<milestone n="21" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
						<reg>neque</reg> enim magis animos hominum nocentium res umquam ulla
						commovit quam haec maiorum consuetudo longo intervallo repetita ac relata,
						sociorum querimoniae delatae ad hominem non inertissimum, susceptae ab eo
						qui videbatur eorum fortunas fide diligentiaque sua posse defendere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="68"><p><reg>hoc</reg> timent homines<note>homines <hi rend="italic">secl. A.
								Eberhard</hi></note>, hoc laborant, hoc institui atque adeo
						institutum referri ac renovari moleste ferunt; putant fore ut, si<note>uti
								<hi rend="italic">G1al.</hi></note> paulatim haec consuetudo serpere
						ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque fortissimos, non
						imperitos adulescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque
						administrentur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="69"><p><reg>cuius</reg> consuetudinis atque instituti patres maioresque nostros non
						paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit, accusabat M'.
						Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, aut cum P. Africanus, homo virtute,
						fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor
						fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat. <reg>iure</reg> tum florebat populi
						Romani nomen, iure auctoritas huius imperi civitatisque maiestas gravis
						habebatur. <reg>nemo</reg> mirabatur in Africano illo, quod in me nunc,
						homine parvis opibus ac facultatibus praedito, simulant sese mirari, cum
						moleste ferunt: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p> '<reg>quid</reg> sibi iste vult? accusatoremne se existimari, qui antea
						defendere consuerat<note>consuerat <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>: consueverat <hi rend="italic">KZ al.</hi></note>, nunc praesertim, ea iam aetate, cum aedilitatem
						petat?' <reg>ego</reg> vero et aetatis non modo meae sed multo etiam
						superioris, et honoris amplissimi puto esse et accusare improbos et miseros
						calamitososque defendere. <reg>et</reg> profecto aut hoc remedium est
							aegrotae<note>aegrote <hi rend="italic">DG1KZp</hi>: egrotae <hi rend="italic">rb</hi>: egrotanti <hi rend="italic">L</hi>:
							aegrotante <hi rend="italic">G2</hi></note> ac prope desperatae rei
						publicae iudiciisque corruptis et contaminatis<note>et contam. <hi rend="italic">Lq2r Asc.</hi>: ac contam. <hi rend="italic">G1
								al.</hi>: et incontaminatis <hi rend="italic">D al. pq1</hi></note>
						paucorum vitio ac turpitudine, homines ad legum defensionem iudiciorumque
						auctoritatem quam honestissimos et integerrimos diligentissimosque accedere;
						aut, si ne hoc quidem prodesse poterit, profecto nulla umquam medicina his
						tot incommodis reperietur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p><reg>nulla</reg> salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant
						non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de
						capite ac fortunis suis pertimescere. <reg>itaque</reg> semper ii
						diligentissime laboriosissimeque accusarunt qui se ipsos in discrimen
						existimationis venire arbitrati sunt. 
						<milestone n="22" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
						<reg>quam</reg> ob rem hoc statuere, iudices, debetis, Q. Caecilium,
						de quo nulla umquam opinio fuerit nullaque in hoc ipso iudicio exspectatio
						futura sit, qui neque ut ante collectam famam conservet neque uti reliqui
						temporis spem confirmet laborat, non nimis hanc causam severe, non nimis
						accurate, non nimis diligenter acturum. <reg>habet</reg> enim nihil quod in
						offensione deperdat; ut turpissime flagitiosissimeque discedat, nihil de
						suis veteribus ornamentis requiret<note>requirit <hi rend="italic">D et
								pler.</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="72"><p> A nobis multos obsides habet populus Romanus, quos ut incolumis conservare,
						tueri, confirmare ac recuperare<note>reciperare <foreign xml:lang="grc">l</foreign>: recipere <hi rend="italic">p<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> possimus, omni ratione erit dimicandum.
							<reg>habet</reg> honorem quem petimus, habet spem quam propositam nobis
						habemus, habet existimationem multo sudore labore vigiliisque collectam, ut,
						si in hac causa nostrum officium ac diligentiam<note>gentiamque <hi rend="italic">L</hi></note> probaverimus, haec quae dixi retinere
						per populum Romanum incolumia ac salva possimus; si tantulum offensum
						titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore
						universa perdamus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>