<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:65</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:65</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p><reg>etenim</reg> cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque
						amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique
						actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque
						fortunarum suarum potissimum esse voluerunt<note>volunt <hi rend="italic">L</hi></note>. <reg>an</reg> quod ad commemorandum est honestius,
						id ad probandum non multo videri debet aequius? Vtra igitur est splendidior,
						utra inlustrior commemoratio, '<reg>accusavi</reg> eum cui quaestor fueram,
						quicum me sors consuetudoque maiorum, quicum me deorum hominumque iudicium
							coniunxerat,'<note>coniunxerat <hi rend="italic">pr</hi>: -ant <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note> an
							'<reg>accusavi</reg> rogatu sociorum atque amicorum, delectus sum ab
						universa provincia qui eius iura fortunasque defenderem'?
							<reg>dubitare</reg> quisquam potest quin honestius sit eorum causa apud
						quos quaestor fueris, quam eum cuius quaestor fueris accusare? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>