<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:62</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:62</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><reg>quam</reg> ob rem si iure posses eum<note>iure eum posses <hi rend="italic">p<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: eum iure
							posse <hi rend="italic">r</hi></note> accusare, tamen, cum is tibi
						parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam
						acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi
						iniustum impiumque bellum inferre conari. <reg>etenim</reg> ista quaestura
						ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem
						qui quaestor eius fueris<note>qui quaestor eius fueris <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign>prb</hi>: cui quaestor
							fueris <hi rend="italic">pler. Lgg., Rau, fort. recte</hi>: cum cui
							quaestor fueris, <hi rend="italic">s</hi>. eum cui qu. f. <hi rend="italic">Lg.</hi> 5 <hi rend="italic">et Matritensis
								Asconii</hi></note> accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum
						sit ut tibi potissimum accusatio detur. <reg>neque</reg> fere umquam venit
						in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>