<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="60"><p><reg>etenim</reg> si plurimas a tuo praetore<note>tuo praetore <hi rend="italic">Dp rell. praeter G1</hi> (praet. tuo)</note> iniurias
						accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum
						vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam
						appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te
						iustam ad necessitudinem violandam videri? <reg>qui</reg> si summam iniuriam
						ab illo accepisti, tamen, quoniam quaestor eius fuisti, non potes eum sine
						ulla vituperatione accusare; si vero non ulla tibi facta est<note>est <hi rend="italic">Dp et pler.</hi>: sit <hi rend="italic">G3K</hi></note> iniuria, sine scelere eum accusare non potes.
							<reg>quare</reg> cum incertum sit<note>cum iam certum sit <hi rend="italic">Eberhard</hi>: cum iam actum sit <hi rend="italic">Kays.</hi>: etiamsi incertum esset <hi rend="italic">Hachtmann</hi></note> de iniuria, quemquam horum esse putas qui non
						malit te sine vituperatione quam cum scelere discedere? <milestone n="19" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>