<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:58</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2:58</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="58"><p><reg>hic</reg> tu si laesum te a Verre esse dicis<note>dicis <hi rend="italic">pG1K Asc.</hi>: dices <hi rend="italic">D et
								pler.</hi></note>, patiar et concedam; si iniuriam tibi factam
						quereris, defendam et negabo; denique de<note>deinde <hi rend="italic">G1L<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> iniuria quae
						tibi facta sit neminem nostrum graviorem iudicem esse oportet quam te ipsum,
						cui facta dicitur. <reg>si</reg> tu cum illo postea in gratiam redisti, si
						domi illius aliquotiens fuisti, si ille apud te postea cenavit, utrum te
						perfidiosum an prevaricatorem existimari mavis? <reg>video</reg> esse
						necesse alterutrum, sed ego tecum in eo non pugnabo quo minus utrum velis
						eligas. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>